Danmarks Breve

[Ex apographo in Andreæ Alciati Cont...

[Ex apographo in Andreæ Alciati Contra vitam monasticam ad Bern. Mattium epistola (Lugd. Bat. 1695)]

TYCHO BRAHE IOH. ISACIO PONTANO.

S.

BINAS iam nuper a te, dileete mi IOHANNES ISACIDE, intra paucos dies accepi literas. Ex quibus cognovi te ſalvum ad patrem Amſtelrodamum hinc redijߟe, quod et libenter audio. Reſpondebo vero ad utraſque hiſce unis, et ad priores primum. Indicas illic ſtatim ab initio, commilitonem IOANNIS ANTONIJ tecum fuiߟe, literas accepiߟe, contenta earum placuiߟe, ideoque ipſum itineri confeſtim ſe accinxiߟe. At vero, nec is nec eius ſocius, tanto interim elapſo tempore, huc advenit. Si poſtmodum id fiet, mihi non erit ingratum. De Sphæropæo quod ſcribis, illum proprijs literis ſuam ſententiam mihi aperturum, nihil tamen etiamnum ea in re effeetum eſt. Nam nec literas nec globos exinde ab eo obtinui. Videtur avaritia nimium faſcinatus, a qua Aſtrali infeetione, ſive cœli ſive ſoli vitio, plerique eorum, qui cætera propemodum religionis quodam affeetu effeetuque ſuperare vel didicerunt vel videri volunt, ſe vindicare non ſuſtinent. Si is promiߟis non||ſteterit, erit forte alius, qui lubens hanc conditionem arripiet. 47* s. 372 De doetis veſtratibus quæ ſcribis, mihi inprimis accepta ſunt. Magnus ille SCALIGER ſi huc in Daniam (uti ſignificas) advenerit, haud vulgaris felicitatis loco, ſi me inviſere non degravatus fuerit, duxerim. Virum enim illum, etſi abſentem, mihique de facie adhuc ignotum, ſemper (uti etiam eius meretur virtus et doetrina incomparabilis) in precio habui, ſuſpexique plurimum. DOUZAM filium ſummæ expeetationis iuvenem, quem a vobis in Germaniam adeoque vicinam nobis Cimbriam diſceߟiߟe, meque, ſi alia non obſtiterint, hîc alloqui decreviߟe ais, nondum vidi. Si is deinceps acceߟerit, erit mihi ipſius congreߟus perquam iueundus. Nam et eius ingenium et ad ſolidam eruditionem arduum enixum diu multumque magni feci. R. SNELLIUM, eximium illum Lugdunenſium Mathematicum, quod meo nomine conveneris, et conſilium de filio iſthuc mittendo aperueris eiuſque diſciplinæ commendando, gratum eſt; longe vero adhuc gratius, quod iam in tantum ipſi placuerit, ut filium ſuum hue viciߟim mittere, et meæ fidei concredere (dummodo de meâ voluntate prius certior redditus fuerit) animum induxerit. Ego meum TYCHONEM iſthue ſub initia futuræ æſtatis, ut ſtudijs ingenuis operam navet, amandare conſtitui, et SNELLIJ diſciplinæ morumque inſpeetioni ſubmittere, nihil de ipſius fide et integritate addubitans, quin ſeduli et fidelis præceptoris ac moderatoris munus ſit obiturus. Si ille || ſuum GILLEBRODUM, aut antea vel etiam poſt, huc ad me miſerit, erit is mihi pariter ſerio curæ, tam quoad liberalem inſtitutionem et honeſtatis morum inſpeetionem, quam cætera ad decentem educationem ſuſtentationemque neceߟaria. Intelligo ipſum eߟe ferme eiuſdem ætatis cum meo filio, id eſt, iam primos pueritiæ annos, ſive ſecundum ſeptenarium exceߟiߟe, atque in hac tenera ætate Arithmetices et Geometriæ ſtudijs initiatum eߟe, idque non ſaltem ex tuis literis, ſed et a FRANCISCO TENGNAGEL, qui nunc mecum eſt, a DOUZA iuniore mihi commendatus, perlubenter cognovi. Erit itaque is, uߟi huc appulerit, mihi loco mei filij, quemadmodum ſpero, optimum illum SNELLIUM meum quoque vice ſui habiturum; ſicque quiſnam maiori affeetu ſuum adoptivum proſequi pergat, invicem certabimus. De ſumptibus, quæ ad honeſtam mei filij ſuſtentationem requiruntur, haud gravatim providebo. Quæ omnia ut ad ipſum Dominum SNELLIUM meo nomine referas, te rogatum habeo. Scripſiߟem ipſemet illi, modo ſuppeteret otium, verum fiet id alio tempore commodius. Literas eius, quas illum ad me miſiߟe innuis, necdum accepi. Sed ſive is ſcribat live non, nihilominus mea de ipſo ſincera perſuaſio ac fiducia ſartæ teetæ manebunt. Ipſum eߟe quam occupatiߟimum, tam in privatæ ſuæ ſcholæ, quam publicis Academiæ laboribus exequendis, et ab alijs et a prædieto TENGNAGELIO iam antea ſatis percepi, ut ob id eum, quod ſcriptione ſuperſederit, non invite s. 373 excuſatum habeam. De || re pecuniaria patri tuo ſcribo, quare hîc ſubticeo. Nunc ad alteras tuas.

Iconem mei iſthic expreߟam unâ accepi, licet et antea eadem per CUNRADUM noſtrum (qui hanc Coloniæ ſculptam exiſtimavit) huc delata ſit. Non ſatis placet, quod duobus hæmiſphærijs imaginem iſtam inniti fecerit artifex. Videtur id minus gravitatis præ ſe ferre. Is quidem forte ſuo quodam conſilio, nec ſine induſtrio labore ſic faciendum cenſuit. At mihi, ſi rotundas iſtas pidluras omiſiߟet vel adhue in aliqua altera (ſi ſic volet) imitatione omiſerit, rem magis arridentem præſiiterit: ſic quoque pompoſa illa circumſcriptio nimia eſt, neque enim tanto me dignor honore. Opera nonnulla ex meis, de quiߟus ſolicite inquiri aߟeris, ߟrevi (uti ſpero) lucem puߟlicam videߟunt. Nacſius enim iam tandem ſum chartopæum. Ideoque papyrus Typographiæ noſtræ inſerviens (cuius defeetus editionem haetenus retardavit) nunc indies in propria hîc moletrina conficitur. Ad ea, quæ de SNELLIO et utriuſque noſtrum filijs in his poſterioribus repetis, iam antea reſponſum eſt. SCALIGERI de Emendatione Temporum præſtans illud opus recognitum, ubi illud conſummatum fuerit, ſi mihi tranſmiſeris, reete feceris. Quoniam vero de anni Iuliani cum cœleſti comparatione ad amuߟim præfinienda is inibi non minima ex parte agit, quo epocham antiquiߟimam illam Iudaicam a ſe produetam vel quamvis aliam eum æquinoetijs hoc ævo cælitus quam accuratiߟime depromptis penitius conferat (ſiquidem ea, || quæ ex libris et tabulis quibuſve petuntur, nimium devia ſunt) additi quaterniones aliquot primi Capitis Progymnaſmatum noſtrorum Aſtronomicorum, quod de Solari curriculo traetat. Iſthic pagina 13 utriuſque æquinoetij rata momenta certis annis applicata inveniet; quæ cum vetuſtiߟimis illis pariter, reſpeetu biſexti Iuliani, ſe habentibus non inutiliter componet, verioremque anni cœleſtis et Iuliani ad invicem commenſurationem quam antea hinc extricabit. Quamvis autem ea, qua ego iſthic utor, pro hiſce proximis ſeculis anni æquinoetialis Solariſque quantitas ſaltem ab Epocha centum annorum derivata ſit, obſervationibus videlicet REGIOMONTANI eiuſque diſcipuli GUALTERI, idque peculiari quodam conſilio, ut inæqualitatis labyrinthos, a COPERNICO et alijs nimia tum (uti ego ſentio) credulitate et licentia introduetos iſthic loci evitarem: attamen ſi comparatio cum obſervationibus ante plurima ſecula habitis rite inſtituatur, ijs præſertim, quæ fidem indubitatam merentur (quales ego HIPPARCHI præ ceteris eߟe iudico, qui ad utriuſque luminaris apparentias diligentiߟime attendit) vix annua quantitas a nobis illic prædefinita in pauculis, utpote 5 vel 6 ſcrupulis ſecundis deficiet, ideoque annorum determinationem nequaquam attinget. Diſparitatem vero, tam in anni quantitate, quam in motu fixarum ſtellarum, non adeo eߟe magnam s. 374 tantique momenti, prout ſuſpicantur Aſtronomi, meæ obſervationes ſeleetioribus vetuſtis applicatæ demonſtrant. Hæc per occaſio-||nem ad Dominum SCALIGERUM ut referantur, efficies. Alibi pluribus, quid in his expertus ſim ſentiamque, declarabo. Tu autem illuſtrem illum virum, noſtri ſeculi decus, ex me quam officioſiߟime ſaluta, reſalutaque.Tum quoque doetiߟ. DominumSNELLIUM,DOUZAM enim ad vos nondum reverſum exiſtimo. Verum antea eius hîc præſentiam avide expeeto. Vale mi IOANNES, et de mea erga te benevolentia nihil ambige, quam ſemper tibi probatam relinquam, præſertim ſi (quando ad nos redieris) mea opera tibi uſpiam commodare poߟit. Iterumque vale. Raptim Uraniburgi 5. Septembris Anni 95.

TYCHO BRAHE,
manu propria.