Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068651]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068651]

CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM

GENERE ERUDITISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO

DOMINO THADDÆO HAGGECIO, PHILOSOPHIÆ

ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO, AULÆ

CÆSAREÆ MEDICO, AMICO SUO

INPRIMIS COLENDO.

S.

INCREDIBILI lætitia ſum perfuſus, clariߟime et amantiߟime mi THADDÆE, cum tuas ultimas die 10 Ianuarij huius anni mihi perſcriptas litteras, iam nuper Haffniæ in ultimis comitijs per vicarij Regij in Holſatia miniſtrum accepiߟem. Metuebam enim prius, ne aliquid tibi humanitus accidiߟet, in ea præſertim ingraveſcente ætate tot periculoſis morbis infeſtato. Siquidem totum pene triennium (ni fallor) interceߟit, ex quo ante has aliquid a te accepi litterarum; nec etiam interea aliunde quippiam de te cognovi. Atque hinc faetum eſt, cur tam diu ſcriptione ſuperſederim: nunc vero, cum te et vivere et valere, morborumque, qui imminebant, ſævitiam divina ope evaſiߟe, ex hiſce tuis intelligam, eſt, cur non ſaltem tibi, ſed et mihi, qui te ſemper in intimis habui, magnopere congratuler, Deoque tecum gratias agam, quod te tam benigne haetenus conſervârit, utque idem in poſterum facere dignetur, ex animo oro. Domini I. CURTIJ Procancellarij, communis noſtri amici, obitus et mihi ſane non minimum luetum peperit. Nam virum illum, non ſaltem ob Politica negotia et s. 369 officij dignitatem, in qua præcelluit, ſed et multo magis propter diſciplinarum liberalium amorem, adeoque Mathematum (quod alias in Politicis rarum eſt) eximiam peritiam ſuſpexi dilexique plurimum. Nollem ea, quæ in Aſtronomiæ exercitium et honorem elaborari curavit, qualiacunque tandem ea ſint, in imperitorum manus pervenire aut prorſus interire, ſed optarem potius, ut tibi concederentur, quo, ſi non per temetipſum, ob ſenij obſtacula, ſaltem aliorum a te informatorum operâ in uſum deduci queant. Enitere igitur, quibuſcunque licuerit rationibus, ut ea obtineas. Cuperem vero quam maxime, primum noſtrum tomum Progymnaſmatum Aſtronomicorum, quem eidem Domino CURTIO (bonæ memoriæ) tranſmiſi, in poteſtatem tuam redigi, ne ad eos forte perveniret, quibus quam minime eius copiam, antequam omnino publici iuris fieret, concedi vellem, quique meis laboribus, uti ſæpenumero fit, abuti non vererentur. Diſquiri inibi videbis in omnium ſcripta, quotquot de Stella illa nova edita nanciſci licuit, tum quoque in tuam Dialexin, prout in eo exemplari, quod Dominus CURTIUS acceperat (ſiquidem id, quod tibi deſtinaveram, interciderit) videre licet. Has vero meas animadverſiones non alio animo quam ab amico decet, prodeuntes, ſi aliquando perſpexiſti vel in poſterum leeturus es, averem equidem a te cognoſcere, an aliquid in his haberes, quod replicatione dignum cenſeres. Quod te pro tua ingenuitate libere indicaturum, nec diffido nec illubenter habeo. || Quod vero totum illud opus tam diu differatur, quo minus lucem publicam videat, præter gravia quædam impedimenta e rebus quibuſdam a Philoſophia alienis, quæ mihi invito multo iam tempore obtigerunt vel potius obſtiterunt, acceߟit et hoc, quod Chartopæo, quem in moletrina mea pro papyro conficienda hîc conduxeram, fatis concedente, nullum alium eiuſcemodi opificem e Germania, utut diligenter ea in re laborârim, per totum hoc elapſum triennium nanciſci potuerim. Ideoque chartâ impreߟoriâ deſtitutus, typographicas quoque operas intermittere coaetus ſum. Nunc vero tandem e vicinâ Meckleburgâ Chartopæum adeptus, molendinum meum huic artificio deſtinatum redintegrari et ampliari procuro, quo papyri defeetus noſtros in poſterum (uti ſpero) labores non amplius retardet.

Quæ de ♂ ſtellâ adeo multum in ultimo Acronychio ſitu ab utroque calculo haetenus uſitato digrediente indicâram, eodem modo ſe habebant, neque huius diſcrepantiæ et aliarum in ſydere hoc a cœleſti tramite deviationum me cauߟa latet, ex ipſo cœlo multis iam annis conquiſita patefaetaque, partim uſitatis hypotheſibus, non omnimode eius apparentijs ſufficientibus, partim in ijs ipſis, Apogæo et eccentricitate non ad amuߟim diſpoſitis. Nam ut de Coperniceis, quæ noſtræ inventioni quam proxime, licet inverſo quodam ordine, quadrant, ſolum- s. 370 modo hîc dicam, Apogæum ♂ in ipſius numeratione plus 5 gradibus eſt ulterius, quam cœleſtis norma poſtulat, et eccentricitas, quam is Ptolomaicâ minorem reddidit (forte ut eo probabilius ſuæ ſpeculationi in motu Terræ et eccentricitate ʘ alteratâ patrocinaretur) tantum abeſt, ut anguſtior admittenda ſit, quod potius nonnihil (pauculis tamen minutis) maiorem quam a PTOLOMÆO faetum eſt, eandem conſtituere operæprecium ſit, modo Phænomenis ♂ omnimode ſatiſfiat. Atque vel hoc ſolo experimento, COPERNICI in motu Terræ et quiete ʘ poſitio labefaetatur. Nam et is cum diſcipulo RHETICO hinc ſuam hypotypoſin non minimum ſtabilimenti acquirere opinatus eſt, quod videlicet ♂ eccentricitas ad analogiam mutatæ eccentricitatis ʘ vel potius (ut ille vult) Terræ decreſcendo, alterata ipſi crederetur. Id tamen obſervationum incuriâ potius faetum eſt, quam quod citra omne dubium tale quid cœlitus depromi queat. Sic etiam in aliorum Planetarum Apogæis conſtituendis (ut de eccentricitatibus, quas a PTOLOMÆO nimis ſecure mutuatus eſt, nihil addam) non parum lapſus eſt magnus ille nunquamque ſatis laudatus COPERNICUS. Et licet in ☾ multo concinniorem et probabiliorem, || quam Ptolomaica erat, adinvenerit Theoriam, tamen ne hæc quidem Lunaribus curriculis excuſandis per omnia ſufficiens eſt. In novilunijs et plenilunijs ac quadraturis utriſque utcunque locum meretur, utut ne in his quidem requiſita præciſione omnia expediat. In locis vero 4or, quæ iam dietis intermedia ſunt, nequaquam apparentias ſalvat, niſi dimidij gradus, cum ☾ circa medias elongationes maioris Epicycli, et pene integri gradus, quando prope Apogæum vel Perigæum eiuſdem verſatur, iaeturam pro nihilo duxerimus. Unde etiam diutius quam ſperaߟem me ☾ apparens enormitas detinuit, quo minus eius univerſos errores ratæ et undiquaque convenienti hypotheſi ſubijcere licuerit, quam tamen me nunc tandem aߟecutum confido, plurimorum annorum in diverſimodis revolutionum locis huic ſufficienter adſtipulantibus, quæ varijs indiget circularium motuum commixtionibus, ipſam ☾ ſubitaneam et vagabundam inſtabilitatem, non improprie repræſentantibus. Verum alius et convenientior (uti ſpero) dabitur hæc traetandi exponendique locus. Ego cum ſciam te talibus deleetari, non omnino hîc intaeta relinquere volui, quo aliquid ſaltem Aſtronomici hæc noſtra Epiſtola ad rerum Aſtronomicarum cultorem direeta contineret. Quæ in globo Domini CURTIJ ex ligneâ materiâ conſtante improbas, ea prorſus ita ſe habent, prout aߟeris. Fruſtra enim tales machinæ de ligno, quocunque tandem modo compoſito, præparantur. Neque enim aëris mutationem, æſtatiſque et hyemis diverſitatem aut temporis diuturnitatem perferunt. Commentaria TRAPEZUNTIJ in PTOLOMÆI magnam Syntaxin et libellum APIANI de Cometâ unâ cum adiunetis libentiߟime tibi reſtituerem, s. 371 cum mihi nulli ſint uſui, ſi modo idoneum hominem invenire liceret, qui eos certo et tuto, vel Francofurtum ad Typographum, de quo ſcribis, vel etiam Pragam ad te ipſum perferret: quâ etiam in re poſthac, quantum potero, elaborabo. Interea moram (ſi qua inciderit) candide excuſatam habe, meque tui perpetuo fore quam ſtudioſiߟimum et ad quævis officia præſtanda quam paratiߟimum, tibi (quod et te facere non dubito) perſuaſum habe. Iamque feliciter vale, et ſenij gravamina patienter ſuſtine. Uraniburgi 12 Auguſti A. C. 95.

Tui amantiߟ.

TYCHO BRAHE,
manu propria.

Si MONAVIUS adhuc (uti ſpero) in vivis eſt, et tibi cum eo (de quo non dubito) intercedit familiaritas, rogo ipſum per litteras admoneas, ut de libris VITICHIANIS, an eos a ſorore ſuperſtite, prout idem MONAVIUS ad me perſcripſit, ſeque impetraߟe aߟeruit, obtinere queam nec ne; et de precio certiorem me reddat. Nam mihi iamdudum MONAVIO hac de re ſcribenti nihil reſponſum eſt; ſive quod litteræ meæ interciderint, ſive quod alia mihi haetenus ignota ſubſit cauߟa. Tu vero hæc meo nomine quam commodiߟime data oportunitate expedies.