Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] N...

[E codice Vindobonensi lat. 9737f]

NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE AC ERU-

DITIONE ILLUSTRI VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE,

DOMINO DE KNUDSTRUP ET URANIBURGO,

FAUTORI SUO OMNI OBSERVANTIA

COLENDO.

S.

NISI quodammodo T. E. Generoſiߟime Domine TYCHO mea erga T. E. debita obſervantia, et mihi tua in me benivolentia perſpeeta eߟet, vererer ſane ne meum incuſares officium, quod toto iam pene ſemeſtri nihil ad te literarum tranſmiſerim. Id quod meæ ingratitudini aut incuriæ nequaquam aſcribas velim. In ea ſiquidem lo- s. 367 corum adyta hîc detrudimur, ad quæ commeantibus hinc inde ad vos Tabellarijs haud ita crebro præbetur aditus. Scripſi tamen non ita dudum ad V. E. cum internuncio quodam Marpurgenſi, qui Herbornæ, aߟumpto Chartopæo quodam, me convenerat. Is in Daniam, adhibito eiuſdem Opificij comminiſtro, ſe unâ confeſtim profeeturum et te operam ſuam in Officina Chartacea aliquamdiu elocaturum ſpondebat. Verum trifurcifer iſte Marpurgium rediens cauſa neſcio qua clam ſe ſubduxit, meque ita præter opinionem thaleris aliquot, quos pro commeatu iſti nebuloni prænumeravi, callide emunxit. Sed patior hoc quicquid eſt iaeturæ eo facilius, quod iam demum quid eiuſmodi committendum ſit agyrtis et veſpertilionibus, meo qualicunque damno reetius ſapiam. Cæterum CLAVIJ hunc in Sphæram SACROBOSCI Commentarium ad te ablegavi ob traetatulum quendam de Nova Stella Anni 72 inſertum. In quo multa, ſi reete memini, præſertim de generatione et ſitu eius Æthereo, idque inter Firmamenti Sidera, magnitudine primæva apparenti etc. veſtris non omnia diߟona placitis adfert. Miror hominem Peripateticum a ſuæ ſeetæ Coriphæo ARISTOTELE tam libere in pleriſque his diߟentire. Quo nomine CRAIGO illi Scoto iurato ARISTOTELIS mancipio, veritatis perduelli, longe, meo iudicio, anteponi merebitur. Vidi egomet non ita dudum Epiſtolas illius nonnullas ad te de negotio Cometico perſcriptas. Inaudieram etiam a Conterraneis eius circumferri Capnuraniæ iſtius nugamenta et cum doetis quibuſdam communicari. Exoptant igitur mecum et expetunt quidam veſtrarum laudum et lucubrationum ſtudioſi, ut non tantum Apologiam Scoticis iſtis de Cometarum ortu, ſitu ac motu a vobis oppoſitam ſomnijs, ſed etiam Lichnuraniam quandam, reliquas Capnuraniæ illius tenebras ac denſos fumos ſuis radijs diſcutientem, publici iuris faceretis. Sed quid ego noetuas Athenas? Catalogum vero hunc recentiorum auetorum addidi, ſi quos forte proximo mercato Francofurtenſi ex ijs, qui hîc aߟignantur, novellis libris vobis per me coëmi expetiveritis. In quem uſum, quas ex veſtris pecunijs reliquas habeo, tum ſi quid ulterius ſit erogandum, lubens impendam. Reperietis etiam his adiunetam terræ, ut vocant, ſigillatæ portiunculam quandam, quæ tribus hinc || circiter milliaribus ubertim effoditur. Quod vero OTTONI auetor et ſuaſor fuerim, ut unâ ad te perſcriberet, in meliorem partem interpreteris oro. Dudum ſiquidem a me petijt, ut ſibi permitterem amoris et benevolentiæ teſtificandæ gratia, literas ſuas ad te daret. Id quod me illi tum conceߟurum ſpondebam, ubi ſine craߟioribus mendis proprio Marte epiſtolam conficere valeret. Itaque iam aggreߟus eſt me ſuaſore, et quidem felicius quam ſperabam. Paucula a me limitata, nonnulla interpolata. Vides igitur non obſcura ingenij hac præſertim ætate indicia. Quem in virum bonum ac doetum ſucceߟu temporis per- s. 368 vaſurum mihi perſuadeo, ſi modo quemadmodum inceperit, ita in poſterum inoffenſo pede ad callem VIRTUTIS ac VERITATIS contenderit.

Vale præcipuum Patriæ ornamentum, vita, ut dignus, quam diutiߟime, ſi quiſquam, incolumi, meque tuo favore dignare. Iterum quam feliciߟime vale. Sigenæ Naߟoviorum 23. Oetob. Anno 1594.

T. ampliߟimi nominis honoris
deſiderij ſtudioߟ.
CUNRADUS BERGENSIS.

Sciatis globum cœleſtem ſecundum veſtras obſervationes reſtitutum et affabre ſolerterque elaboratum his nundinis prodijߟe, magna ſane multorum gratulatione. Sed nimis care æſtimabatur nempe unâ cum terreſtri æqualis magnitudinis 22 thal.