Danmarks Breve

[Ex adumbratione in codice Vindobone...

[Ex adumbratione in codice Vindobonensi lat. 9737f]

ERUDITISSIMO ET HUMANISSIMO VIRO

D. THOMÆ CRAGIO I. V. D. AMICO SUO

PLURIMUM DILECTO.

EDENBURGI.

S.

GRATISSIMÆ mihi fuere literæ tuæ, vir eruditiߟime, quas accepi nuper refertiߟimas ſingularis in me benevolentiæ et amoris notis. Quocirca etiam fuſius reſpondere illis decreveram, modo Magnificus D. P. IUNIUS, uti propoſuerat, in inſula hac me inviſiߟet. Sed ſpirante mox Auſtro, Helſingoræ eum paratum iam navem aſcendere curſim tantum ſalutare licuit, ita ut hac ratione omnis mihi reſcribendi oportunitas tum ſublata fuerit, et ne nunc quidem ob varias occupationes aliaque impedimenta otium ullum relietum ſit, ut, quantum velim, literis compledar. Nihilominus breviuſculas haſce ad te dare cenſui, ne ad humaniߟimam tuam Epiſtolam plane obmuteſcere viderer. Quod vero ad negotium de Cometis attinet, mihi perinde eſt, ſive quis in cœlo eos credat, ſive in aëre verſari. Sufficiet quod ex quinque huiuſmodi crinitis ſideribus, quæ annis aliquot proxime elapſis, arduo et indefeߟo labore obſervavi, nullum infra Lunam fuiߟe, quin et eorum quædam ne tantillam paralaxin, qualem Sol efficit, admi- s. 366 ſiߟe, ideoque ipſo longe altiora et a terris remotiora extitiߟe invietis rationibus demonſtrârim. Unde apertiߟime liquet omnes Ariſtotelicos, qui tot iam ſeculis contrariam tutati ſunt ſententiam, hac in parte plurimum aberraߟe et Cometas ſublunares efficiendo toto (prout dici ſolet) cœlo deviaߟe. Fratri autem tuo non invideo hunc ob autoritatem ARISTOTELIS errorem, quem cum multis alijs communem habet, miſeret potius quod cum Mathematicus ſit, cæteris oculatior non exiſtat. Ad literas eius reſpondiߟem quidem, ſi ea quæ præ ſe ferunt, ſincere et ſine arroganti præiudicio dieta eߟe comperiߟem. Verum exiſtimo || eas Capnurania iſta ſcoptica non multo manſuetiores, adeo ut inter alia hoſpitalitatem etiam meam (ne quid dicam amplius) in dubium vocare non vereatur, dum ſic ſcribit: Cupivit doetiβ. vir D. legatus ut ʃecum te inviʃerem, non patiuntur id amici. Si veniβem, gratuʃne fuiβem hoʃpes? Cætera per temetipſum et pro tuâ prudentiâ atque humanitate ſatis intelligis. De meâ vero benevolentia erga te, cuius ſingularem candorem et virtutem pari doetrinâ coniuntam, cum ex præſtantiߟimi D. PETRI IUNIJ relatione, utut inter nos breviculâ, tum ex proprijs tuis literis atque carminibus perſpeetam habeo, non eſt quod addubites, imo ſi quid tibi quod gratum ſit per me præſtari queat, invenies me quam paratiߟimum. Cum autem eleganti poëticâ venâ te præditum eߟe ex verſibus eiuſmodi gratia conſcriptis non obſcure perſpexerim, Epiſtolam hanc Elegiacam ad imitationem Ovidianarum nupere animi cauſa ſororis nomine a me luſam adiungere volui, ut videas me non ſemper ſublimia et cœleſtia, ſed etiam terricolis, ut plurimum, uſitata nonnunquam (obiter tamen) traetare. Vale. Datæ Uraniburgi 26. Iulij Anno 1594.