Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] N...

[E codice Vindobonensi lat. 9737f]

NOBILI AC GENEROSO DOMINO,

DOMINO TYCHONI BRAHÆ.

MAGNIFICE ET GENEROSE DOMINE.

GRATA mihi inprimis erat illa mei mentio, quam in literis a te ad Clariߟimum Dominum IUNIUM Sereniߟimi Regis conſiliarium et iam apud vos legatum miߟis perlegeram. Nam licet mihi probe conſcius eߟem, minime me concernere, quæ de me ſcripſeras, tamen laudari a tali viro, in quo tot generis, tot fortunæ et eruditionis ornamenta ſunt, nemini non acceptum vel gratum eߟe poteſt, et niſi aliqua literarum ſignificatione id agnoviߟem, fuiߟem profeeto ingratiߟimus. Spondeo itaque Magnifice Domine, me tuo merito et tui amantiߟimum et poſthac ſtudioſiߟimum futurum et officijs, quibus poߟim, curaturum, ut vere id de me poߟis iudicare. Unum hoc peto, ut ſi quæ offenſionum cauſæ adverſus fratrem meum ſuperſint, illas mihi velis pro tua humanitate condonare. Nam licet in ea qua frater opinione ſim, ſupra cœlum Lunæ nihil corruptioni obnoxium gigni poߟe, tamen te virum tantum, tot annorum experientia confirmatum, tot Mathematicis organis inſtruetum aliter ſentire, alijſque viris magnis tuam ſententiam probaߟe, niſi multa eߟent, quæ tecum facerent, nunquam mihi per- s. 365 ſuadebo. Sed in hoc doetiorum ſit iudicium. Rem ipſam mitto, ſcripti fraterni genus non probo. Acerbius enim, quam par erat, adverſus virum tantum ſe geߟit, quem pro admirabili eruditione colere debuerat. Sed in philoſophicis concertationibus a prima ætate verſatus uſu acrimoniam diſputandi ſibi comparavit. Scriptum illud nunquam exijt, et ſcio me apud fratrem poߟe ut perpetuo ſupprimatur, vel ſi malis cum honorifica tui nominis et eruditionis mentione, et omni felle purgatum exeat; immo ut cum HORATIO loquar, ſive flammis mandare velis, ſive mari Adriano, utrumvis pro tuo arbitrio expeetabis. Interea me tui amantiߟimum et in eo nulli concedentem in futurum pro tuo ampleetere. Deus optimus maximus in omnibus rebus tuis gerendis ſemper adſit, ſemper te et tua gubernet precor. Vale.

Tui ſemper obſervantiߟimus

THO. CRAGIUS.

Expeetant noſtri omnes tuum de feliciߟima et auſpicatiߟima principis noſtri geneſi iudicium.