Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] G...

s. 362 [E codice Vindobonensi lat. 9737f]

GENERIS NOBILITATE, OMNI DOCTRINA-

RUM ET VIRTUTUM EXCELLENTIA PRÆSTANTISSIMO

VIRO D. TYCHONI BRAHE, HWÆNE INSULÆ,

DOMINO ILLUSTR. REGIS DANIÆ CON-

SILIARIO, DOMINO ET AMICO

SUO HONORANDO.

EXTINCTA nunc prope Nobiliߟ. D. TYCHO tuarum de me literarum memoria, quæ in huiuſmodi rebus admodum labilis eߟe ſolet, et de humanitate tua ea concepta opinione, ut apud ipſum quoque offenſiones deferbuiߟe exiſtimem, ad amicitiam redeundum videtur. Quod hoc tempore vir præſtantiߟimus Dominus IUNIUS, qui nunc legatum ad vos agit, diligenter egit, qui ut utrique noſtrum plurimum favet, ita animorum coniunetionem, quæ inter nos fuit, minime diߟolvi cupit, neque ego fore ſperavi, ut tantum laxaretur. Si ulla mea diſputatione id evenire poߟe, ſuſpicatus fuiߟem, vel mihi indixiߟem ſilentium vel diߟentientem, quia aliter non ratio paߟa eſt, non diߟerentem habuiߟes amicum, cum hoc amicitia noſtra non ferre videatur. Quod ad ſcriptum noſtrum attinet, defenſionem eius nolo agere, hoc tantum profiteri libet, ſcriptori nec voluntatem nec propoſitum fuiߟe tui vel minimum commovendi. Tacuiߟem libenter, et ita res meæ ſuadebant, nam Mathematica vix unquam cum ullo commodo traetavi, ſed ſilere non paߟus es, aߟentire non potui, niſi aߟentari voluiߟem; ſi abſque argumento ſententiam dixiߟem, non acquieviߟes; candide et ſincere tecum agi petijſti, gratam tibi fore noſtram operam pollicitus es. Occurrebant in Apologia tua, quæ ſtomachum cuivis commovere potuiߟent, ut imperitiæ, ignorantiæ, mancipati iudicij et ſimilium inſimulari, abſque cauſa abſque ulla offenſione data. Itaque voluntatem tuam meis rebus cœpi præferre, et illa qualicunque diſquiſitione tibi gratificari libuit. Amicitia me dirigente pro veritate et Uraniæ tuæ dignitate quædam attuli, quæ eo acceptiora fore credideram, quo magis pro his facerent, quia has Deas tanto ſtudio et induſtria colis, ut nemo hoc noſtro ſæculo pari, ſuperioribus nemo magis; ut noſtra defenſione offenſum te iri, ne ſuſpicatus fuerim, præſertim ſi abſque contumelia id agerem, a qua certe ita cavi, ut ab igne, neque enim Philoſophum eiuſmodi contentionem decere exiſtimavi, neque || ullo modo noſtræ convenire amicitiæ. Nonnulla certe res ipſa a me expreߟerat, quæ in quæſtionem tantum direeta, in offenſionem non erant rapienda. Si tua perverti, diſtraxi, male accommodavi et cætera, quæ nunc et excidere s. 363 et ſi hærerent non repetenda ſunt, loca modo deſignes. Quæ feci inſcius, non invitus mutabo. Brevitati equidem ſtudui, quæ copioſe et pluribus locis a te allata ſunt, ne prolixitas tædium pareret, contraxi, ſenſu tuo religioſe obſervato, in nudam argumenti ſpeciem redegi, ubi diߟentiendum fuit, partim ſerio, partim etiam per iocum oſtendi; idque doetiߟimorum et optimorum, in ſimili negocio, exemplo, ut inde offenſum te iri nequaquam crediderim, præſertim cum nihil iniurioſe fieret, aut alioqui cogitatum ſit. Tua quoque me nemo magis admiratus eſt ſemper, illorumque iuſta æſtimatio nunquam paߟa eſt amorem tui minui, tantum abeſt, ut ijs quicquam voluerim detraetum, quin potius indefeߟum tuum et vix imitabile in cœlum ſtudium in cœlum ſemper, ubicunque licuit, tulerim; neque enim ſi in re una diߟentimus, eaque non tanti ponderis, in cæteris ſimiliter, ſed ubi ex apodieto agis, me tuis ſubſcribentem inprimis habes. Ac in illa re, quæ a me haetenus allata ſunt, tuo ſubijcio iudicio, tuo etiam permitto arbitrio, ſalva veritate, quam ſcio te ſalvam velle, mutes, expungas, cancelles quæ libet; privatim tecum egi, nec noſtra ad alios referenda fuere, qui parum illa vel faciebant, vel ſapiebant; mihi uno verbo ſi conſtitiߟet, moleſtius te noſtra capere, quæ in gratiam tuam fuere ſcripta, in eandem quoque abolita fuiߟent. Grati animi officia a me requiris, nec alia a me unquam profeeta ſunt, eaque ex amore magis quam debito, niſi communi nomine deberi poߟint, quod in commune Reipub. literariæ incrementum a te immenſa præſtita ſint, quo nomine patiar et me teneri. Quod ad faetam mei mentionem apud Regem et ad D. Cancellarium attinet, in eo quoque benevolentiam tuam agnoſco et ampleetor, ſed nec petij nec opus fuit: Sereniߟimum Regem ipſe et omnes mei, quamvis aulam non ſeetemur, clementiߟimum ſemper experti ſumus, quem Deus || optimus max. conſervet. D. Cancellarius, antequam ulla inter vos eߟet notitia, meis rebus favit plurimum, et aliqua ſangvinis ratio eſt, nec mea illi familiæ officia unquam defuere. Ab illo vero tempore vix alloqui eum contigit, ſemel fortaߟe in caſu cuiuſdam ægri. Sed iſta valeant, et quæcunque alia, ex quibus amicitia noſtra turbari poߟit, ipſe hoc accepto documento, ei, ut potero, ſtudebo, nec dubito quin et tu alienior non ſis ſuturus. Si controverſi quicquam inter nos contigerit, me facile ſilentem habebis, a te etiam atque etiam peto, ut abſque iniurioſis vocibus id fiat; his non inquiritur ſed ſupprimitur veritas. Illa inter nos regula ſanciatur, ut nudis ſolum rationibus agatur, extra rem nihil proferatur. Sic diߟerere integra amicitia licebit. Cupivit doetiߟimus vir D. Legatus, ut ſecum te inviſerem, non patiuntur id amici. Si veniߟem, gratuſne fuiߟem hoſpes? Interea his literis reviſere te volui, et amicitiam noſtram redintegrare. Tu amicum, qui veram profitetur amicitiam, priſtino more et amore compleetere. Accepiſtis natum nobis 46* s. 364 eߟe infantem Principem exoptatiߟimum, R. matrem vultu et corporis lineamentis refert, redivivum diceres beatæ memoriæ illuſtriߟ. FRIDERICUM Regem, in lucem cœpit contendere hora tertia poſt Μ. N. diei 19. Februarij, in eam venit media ad quartam. Arx Sterlini eiuſdem cum hac noſtra urbe fere latitudinis eſt, vix uno aut altero ſcrupulo in Boream declinat, Uraniam, ſi placet, conſule. Salutat P. T. frater meus natu maior; ad te hoc tempore ſcripſiߟet, niſi Sereniߟimæ Reginæ negocia impedijߟent; putat ſibi maiores gratias eߟe redditas, quam illud epigramma meritum eſt; gratum tamen ipſi fuit, ſua tibi accepta eߟe, et paratus eſt, quibus poterit officijs, tibi gratificari. Vale præſtantiߟime D. et clementiߟimus Deus tibi vitam et vires ſuppeditet, ut illi admirando operi, quod præ manibus habes, optatum finem poߟis imponere. Datæ Edinburgi 22. Aprilis.

Tui obſervantiߟ.

IOAN. CRAIGIUS,
Doetor Medicus.

Salutem precor doetiߟimis et præſtantiߟimis viris Domm. D. D. CRAIGIJS.