Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068652]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068652]

NOBILITATE GENERIS AVITA, VIRTUTE ET

DOCTRINA PRÆSTANTI D. TYCHONI BRAHE DOMINO

IN KNUDSTORFF ET INSULÆ URANIÆ,

SUO DOMINO ET AMICO

OBSERVANDO.

S.

ANNUS integer præterijt die 2 Decemb. nobiliߟ. D. TYCHO et amice obſervande, cum ad te ſcripſi et reſpondi ad tuas, quas 28. Septemb. anni præteriti ſcripſeras ad me. Sic totus annus literarum ſilentio nobis elapſus eſt, Quod accidit, non oblivione amicitiæ noſtræ, quæ, quod ad me attinet, ſanete obſervatur et colitur, ſed ob labores meæ funetionis et occupationes rei familiaris varias, valetudinem item parum firmam et conſtantem, et, ut uno verbo dicam, ob ſenium. Ago enim annum 68, paulo poſt, iuxta proverbium ponte deijciendus. Memoria certe ita me deficit, ut, niſi meam viderem et agnoſcerem manum, nunquam me ea legiߟe aut traetaߟe dicerem. Deum oro, ne mihi penitus memoriam aboleri ſinat, quod TRAPEZUNTIO in ſenio eveniߟe legimus, ſed aliquam ſaltem concedat, ne divinarum promiߟionum ulla me capiat oblivio. Aſtronomica ſtudia nunc plane conticuerunt apud me, nec eſt, mi amantiߟ. TYCHO, quod in illis aliquid a me expeetes. Tu perge in his, quæ cœpiſti, et perfice, dum vires ingenij et corporis vividæ ſunt, et temet æternitati conſerva. Solam Medicinam traeto, ſuſtentandæ familiæ domeſticæ gratia. Illi adiungo Theologica et meditationem mortis, quæ mors iam oſtium noſtri tabernaculi ſæpe pulſat. Traetaveram etiam Chymica per annum integrum et amplius, ſed cum vana omnia eߟe deprehendiߟem, deſerui.

Privilegium Cæſareum a SAGERO Medico Lubecenſi te accepiߟe exiſtimo. Nam die 5 Maij huius anni ſignificavit mihi id ad te tranſmi- s. 357 ſiߟe. Eius reditum ad nos aut Miſenam expeetabam. Cometam præterito autumno effulſiߟe, communis erat fama. Aliunde etiam de eo perſcribebatur. A me tamen ſtudioſe luſtrante cœlum nuſpiam conſpici potuit. Si quid tibi || de eo conſtat, ad me perſcribas, oro. Die 12 Decemb. quæ de eo Cometa D. PEUCERUS ad me perſcripſerit, ex eius literis, quarum exemplum ad te mitto, cognoſces. Hodie qui eſt dies 22 Decemb. pranſus ſum cum D. CURTIO. Monſtravit mihi ſuum Sextantem. Confeetus eſt a quodam inſigni artifice Lantgraviano, et nuper admodum allatus. Si iam Quadrantem haberemus paratum, primo omnium hîc altitudinem poli obſervaremus, deinde diſtantias ſtellarum aliquot, et ſi quid aliud emergeret, haberes nos collegas, me quidem ſeniculum imbellem, at promptum ad labores ætati convenientes. Curat ſibi quoque D. CURTIUS confici globum compaetum ex parvis aߟulis ligneis ſimul conglutinatis. Eius diameter eſt 6 pedum longitudine. In eum globum imponere cupit ſtellas tuæ obſervationis. Iuߟit te ſalvere plurimum. Scripſiߟet libentiߟime ipſe ad te, ſed teſtari poߟum, ob graviߟimas occupationes et negocia aulica non potuiߟe, petit ut eum habeas excuſatum. Invitat te ad Comitia Imperij Ratiſbonam. Quod ſi te eo venturum certo intellexero, ipſemet tui videndi et te ſalutandi gratia accurram, modo valetudo et vires corpuſculi non impedierint. Sin venire non poteris, remitte, quæſo, libellum APIANI de Cometa, cui opuſcula quædam Bohemica alligata ſunt. Item Commentaria TRAPEZUNTIJ, quibus te iam fortaߟe non egere exiſtimo. Ea opuſcula ad D. CURTIUM mitte. B. V. Datæ Pragæ die 24 Decembris Anno 1593.

Per D. VINSHEMIUM hæc ad te ſcribo.

T ſtudioſiߟ

THAD.

CASPARUS PEUCERUS AD THADDÆUM HAGECIUM.

S. D.

EXPECTAVI avide abs te reſponſum ad poſtremas meas, quas non dubito te ab inclyto et generoſo D. D. FERDINANDO Comite a Schlick accepiߟe. Illud cum differatur opinione mea diutius, cenſui eliciendum eߟe, ſed nulla re meliore me perficere id poߟe ſum ratus, quam ſi explorem tuas de Cometa nuper viſo παρατηρήσeις, quem ego me fateor bis tantum conſpexiߟe, circiter horam tertiam matutinam in aſteriſmo Urſæ maioris, et quidem eius capite, corpore parvo, colore lurido prorſus et obſcuro, cauda oblonga et ſub finem tenui, a Septentrione ſupra ortum ſolſticialem porreeta verſus occaſum brumalem. Mihi organis omnibus et operis deſtituto, locorum etiam opportunitate, aliud nihil obſervare licuit, quam quod viſus deprehendit. De tem- s. 358 pore exortus cognovi ſerius. Poſt conſpeetum autem bidui ſpe mea citius evanuit. Si quid igitur tibi de illo exploratum eſt, et de eventu quid præſagias, ut aperias mihi oro, miߟis literis per hunc virum nobilem ALBERTUM a Conttenau, qui iſthuc in aulam Cæſaream ab Illmo meo Principe ablegatur. In quod Zodiaci δωδeκατημόριον et quam eius partem inciderit ignoro. Plus non || obſervavi, quam quod a Capellæ et Hædorum ſidere non procul conſtiterit, de latitudine, altitudine et parallaxi, nihil comperi, de his ergo tua peto et expeeto obſervata. Nobilem hunc virum tibi commendo. Bene et feliciter vale. 21 Novemb. Iul. Anno 93.

CASPAR PEUCERUS.

D.