Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Oxoniensi Bo...

s. 355 [Ex apographo in codice Oxoniensi Bodleiano Smith 77]

PETRO IUNIO TYCHO BRAHE.

S.

DlUTURNUM illud tuum ſilentium, quod excuſationis ſilentio prætereundum cenſes, ſicque vel maxime excuſas id quidem, mi optime IUNI, argute facis, at nihilominus vel ſic nimium te apud amicum, ſponte ſua nihil ſiniſtrius de te ſuſpicantem, purgas. Non enim addubito, licet Huænulam noſtram literis tuis diu et avide deſideratis (alijs procul dubio et gravioribus impeditus occupationibus) inviſere aliquamdiu ſuperſederis, quin amorem tamen et memoriam noſtri in animo illo tuo adeo humano et candido arete foveris. Quod ut confidentius mihi perſuadeam, non ſaltem literæ hæ tuæ compotiߟimæ, eximiæ erga nos benevolentiæ ſpecimen referentes, et ea, quæ D. Legati ad nos feliciter reverſi, ex tuis de nobis amicis ſermonibus inſuper retulerunt, affatim evincunt, verum etiam ex inſigni illo ſtudio tuo, quo tam graviter votis noſtris ſatiſfeciſti, ut et diploma honorificum plane et præclarum Sereniߟimi ac potentiߟimi Regis veſtri, et epigrammata, arguta ſane illa et accurata, ab eius Maieſtate in mei gratiam favorabiliter conſcripta, mihi procurâris, non obſcure liquet, quanti nos et ſtudia noſtra facias. Quam quidem ob rem ego viciߟim de te honorifice, ut tua fert virtus et præluſtris eruditio, ſentire, gratamque tui memoriam in poſterum, uti et haetenus feci, conſervare non deſinam, nec ullo officiorum genere, quatenus vires noſtræ id ſuſtinent, me a te vinci ſinam. Gratias autem imprimis, quas poߟum maximas, ſereniߟimo Regi veſtro reverenter || ago, quod Aſtronomica noſtra ſcripta et diplomate Regio munere et carminibus adeo elegantibus exornare non ſit dedignatus. Tibi quoque, quod hæc tam illuſtria noſtrorum operum elogia, ab ipſius Maieſtate meo nomine demiߟe impetrare non ſis gravatus, haud parum debeo. Quantum enim noſtris laboribus hinc decoris et gratiæ acceߟurum ſit, non ſum neſcius. Itaque ut perpetua obſervantia tam egregia in me collata beneficia recolam, devinciri me tibi lubens agnoſco. BUCHANANI vitam, ſi aliquando per otium deſcribi curâris mihique miſeris, non ſaltem rem gratam præſtiteris, ſed iamdudum datis ſponſionibus te tandem exſolveris. Vale, vir præſtantiߟime, et de voluntate ac officijs in te meis ita velim ſtatuas, ut omnia tibi de me polliceri fidenter et libere poߟis, quæ ab amico ſincero et conſtanti proficiſci ſoleant. Iterum vale, et amicos in Scotia ex me ſaluta, imprimis eruditiߟimum illum THOMAM CRAIGIUM, qui Uraniam noſtram carminibus ſuis haud illepidis decorare voluit. Fratrem eius, quem meum Antagoniſtam vocas, attingere non 45* s. 356 audeo, cum præ arroganti philautia nimis mordax veritatiſque invietæ hoſtis exiſtat. Quod enim Cometæ in Æthere ipſo verſentur, non ſaltem in eo, qui anno 1577 apparuit (de quo inter nos controvertitur) ſed quatuor inſuper alijs poſtmodum viſis adeo accurate obſervavi, Geometriceque demonſtravi, ut contradicere præſumentes ſenſu communi deſtitui merito videantur. Iamque tertium et pluries vale. Datæ Uraniburgi 11 Septemb. 1593.

Tuæ Magnificentiæ addietiߟimus

TYCHO BRAHE.