Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 354 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 9737f]

MAGNIFICO ET GENEROSO DOMINO

TYCHONI BRAHE, DOMINO IN KNUDSTRUP,

DOMINO ET AMICO SUO SUMMA CUM

OBSERVANTIA PERPETUO

COLENDO.

S. P.

ETSI diuturni iſtius mei ſilentij multas eaſque iuſtiߟimas excuſationes, Generoſiߟime ac Nobiliߟ. Domine, afferre poߟem, tamen culpam fateri conſultius eߟe duco et ad veniam compendioſius, præſertim cum mihi res ſit cum amico nec rigido nec inexorabili, ne ſi forte in me purgando putidiuſculus eߟem, in aliam denuo offenſam incautus relaberer; quare ſilentio quodam novo veteris ſilentij crimen refellam illudque ſaltem maiorem in modum deprecabor, ne ab immutata animi mei voluntate (quæ certe eadem tuo ſummo merito atque humanitate incredibili erga te eſt eritque perpetuo, quæ antea extitit) hoc profeetum exiſtimes. Quod ſi fideiuߟores res poſcat, ipſi, uti confido, Mag. Domini Legati pro mea in te fide et conſtantia nihil άυτήν veriti, non gravate ſpondebunt. Diploma Regium, ut voluiſti, expediendum curavi, quod unâ cum verſibus Regijs, Regia etiam manu, ut efflagitaſti, exaratis accipies. Ex utriſque Sereniߟ. Regis noſtri ac Domini Clementiߟ. de te et tuis ſcriptis cuiuſmodi ſit iudicium, non obſcure cognoſces. Profeeto te in oculis fert atque in cœlum laudibus effert, quoties de te mentio incidit. Incidit autem ſæpiߟime, quoties nimirum aut iter illud ſuum Danicum recenſet aut de Phyſiologia, præſertim Matheſi, verba facit, tum nunquam non prædicatur Uraniburgicum iſtud Sydus. CRAIGIUM medicum άνταγωνιστήν illum tuum eatenus ργιαίνειν iuߟi, ut argumentis tecum non convitij s certaret, quod et poſthac hominem faeturum ſpero. De BUCHANANO alias: ne ſi forte omnia ſimul, ſcribendi materia utrique deſit. Cætera ex Magcis Dominis Legatis, qui quanta fide, prudentia atque || induſtria, negotia ſua hîc geߟerint, omnes bonos conſcios habent. Vale Generoſiߟ. ac Nobiliߟ. Domine, omniaque in te a me ſtudia atque officia, quæ quidem ego præſtare potero, ita velim expeetes, ut illa nulla alia re niſi vitæ interitu terminari poߟe certo tibi perſuadeas. Datæ ex Regia Stæ Crucis Cal. Auguſti 1593.

Tuæ Magtiæ ſtudioſiߟ.
atque tibique obſequentiߟ.
PETRUS IUNIUS A SETOUN