Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Oxoniensi Bo...

s. 353 [Ex apographo in codice Oxoniensi Bodleiano Smith 77]

PETRO IUNIO TYCHO BRAHE.

S.

SED quorſum, nobiliߟime et ampliߟime vir, ſilentium hoc plus quam Pythagoreum? Itane crebrioribus meis ad te datis literis nihil plane reſponderis? Quod ſive veteris tecum initæ amicitiæ oblivione ſive ultroneâ ſcribendi intermiߟione accident: a noſtra id equidem priſtina, quantulacunque hæc fuerit, converſatione, meaque in te fide et expeetatione alieniߟimum cenſeo. Tempus itaque eſt, ut vel nunc tandem per noſtrates ad vos Ablegatos, tam commoda præſertiin oblata occaſione, quidpiam mecum literarum commutes. Scripſi autem ad te, ut et alias, ſuperiore anno paulo ante ingruentem brumam, unâque Elegiacam quandam epiſtolam ſereniߟimo Regi veſtro, tua (uti deſiderabam) opera meo nomine ſubmiߟe offerendam, adiunxi. Quæ utrum ad te ſarta teeta pervenerint, an tabellarij forte incuria interciderint, nihil interea temporis reſcire potui. Mitto itaque iam aliud eiuſdem carminis exemplar, maiorem in modum rogans, ut ſi prius illud ad ipſius Maieſtatis manus non pervenerit, hoc alterum ipſius Maieſtati legendum demiߟe exhibere, tuaque qua plurimum vales auetoritate et conſilio apud ipſius Maieſtatem intercedere non degravere: quo promptius hac in parte meis deſiderijs benigne ſatiſfiat. Quod ſi igitur regale et antiquiߟimum hoc ſtudium regio ſuo condecorare carmine, favorabili ſua erga me et ſublimes has artes voluntate permota, non dedignetur: operam ſane apud candidos et cordatos æſtimatores in-||primis laudabilem præſtiterit et eximij erga hæc ſacra Uranica favoris monumentum quoddam perenne iugi poſteritatis memoriæ onſecrandum reliquerit. Id quod ſereniߟimam ſuam Maieſtatem tuo præſertim ſenſu et conſilio clementer conceߟuram de eadem mihi recipio et polliceor. Conſtitui autem Regium hoc epigramma ſtatim in frontiſpicio meorum inſtaurandæ Aſtronomiæ Progymnaſmatum unâ cum Landtgraviano, quod iamdudum obtinuerim, in pleniorem huius præluſtris ſcientiæ commendationem apponere: prout harum exhibitor tibi ulterius indicare poterit. Proinde te iterum atque iterum obnixe rogatum habeo, ut quantum poߟis (potes autem, nec immerito, plurimum) tua opera et interceߟione, quo id clementiߟimi beneficij mihi concedatur, et per hunc ipſum voti compos fiam, ſedulo elaborare non degravere. Quin et hunc ipſum D. NICOLAUM CRAGIUM, luris Doetorem, et Legationis ad vos in Scotiam munus unâ cum alijs ſubeuntem, virum alioquin in literis præclare verſatum, et tuo genio ſuopte (ſi reete iudico) non diſpliciturum ingenio, vel meo nomine tibi commendatum habeas. Vale. Datæ Uraniburgi 27 April. A. 1593.

TYCHO BRAHE.