Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068616]

MAGNIFICO AMPLISSIMOQUE VIRO, NO-

BILITATE GENERIS, PRUDENTIA ATQUE ERUDITIONE

ADMODUM CONSPICUO DOMINO IACOBO CURTIO

A SENFFTENAV, CÆSAREÆ MAIESTATIS CONSI-

LIARIO ATQUE IMPERIJ PROCANCELLARIO

DIGNISSIMO, AMICO SUO IN PRIMIS

HONORANDO.

S.

MAGNIFICE et generoſiߟime Domine CURTI, amice ſummopere colende, non ſine grata mente et memoria vetera tua in me præſtita officia etiamnum recolo et ampleetor, dum tua, qua plurimum vales apud auguſtiߟimam Cæſaream Maieſtatem, auetoritate et conſilio, ampliߟimum huius Maieſtatis Privilegium meis Operibus Aſtronomicis præfigendum mihi antea clementer impertiri procuraveris, atque graviߟimam tuam de his artibus cenſuram ac propenſiߟimam de ijs bene merendi voluntatem, literis tuis inſignem quoque candoris et benevolentiæ erga me tuæ ſignificationem oſtendentibus affatim declarâris. Quibus priſtinis in me exhibitis promeritis non parvum inſuper cumulum iam nuper aggregaveris, dum recognitum hoc et quibuſdam auetum Cæſareæ Maieſtatis Diploma, quo omni ex parte laborum ac impenſarum mearum indemnitati caveretur, gratioſiߟime mihi concedi et tranſmitti effeceris. Qua de cauſa et ſincerum tuum erga me et hæc ſublimia ſtudia (quibus ipſemet etiam non modice afficeris, adeo ut ſi Reipub. adminiſtrandæ cura his altioribus cœleſtium ſiderum contemplationibus non invideret, facile in his utiliߟimum quid e divite præſtantis tui ingenij penu depromeres) amorem luculentius perſpiciam, et me rurſum debendæ gratitudinis nomine tibi in poſterum aretius devinciri agnoſcam. Tibi itaque, ampliߟime et præſtantiߟime vir, pro tantis totieſque in me elocatis officijs gratias ago ingentes et immortales, meque tibi viciߟim recipio, ſi qua in re unquam grati erga te animi declarare indicia concedatur, perpetuo fore quam promptiߟimum. Cæterum ex Domini D.THADDÆI literis unâ allatis, inſolens s. 349 illud mei Antagoniſtæ ſcriptum ad tuas perveniߟe manus cognovi. Quem quidem virum in Mathematicis apprime verſatum eߟe non diffiteor. Verumtamen Ariſtotelicis Diſciplinis, quibus ab ineunte ætate (prout pleriſque in illa regione uſu venire ſolet) imbutus, uſqueadeo ſerviliter ſe mancipavit, ut quæ ab his vel latum ungvem diߟentiant, quantumvis veriora et aliter invietis Apodixibus demonſtrata agnoſcere et fateri aut nolit aut nequeat. Proinde ex contentioſo et arroganti hoc ſcripto ſatis perſpicere potes, te nimis de eo candide antea ſenſiߟe, dum eiuſmodi contradietiones ita pro ſumma animi tui ingenuitate excuſaveris, ac ſi id ille eiuſque ſimiles vellent, ut ſimulate obieetiones quaſdam ſpecioſas proponendo pleniorem et exaetiorem harum rerum doetrinam publici commodi et poſterorum gratia extorquerent. Illum enim rem ſerio agere et pro ARISTOTELE ſuo tanquam pro aris et focis pugnare, hinc non obſcure animadvertes. Rogo itaque T. M. ut antagoniſticam hanc compilationem, utut pretioſiߟimis ſuis otijs indignam, diligentius || introſpicere, mecumque unâ de hac graviߟimum ſuum communicare iudicium non dedignetur. Quamvis autem inſulſæ eius argutiæ confeſtim a me non immerito eߟent redarguendæ, malo tamen Progymnaſmatis Aſtronomicis, quibus nunc incumbo, in lucem edendis operam locare, quam id generis cavillationes inanes et ſophiſticas refellendo temporis iaeturam facere. Ubi vero primus noſter, qui de Nova Stella ubertim traetat Tomus, unâ cum ſubſequentibus Cometarum libris, in publicum exierit, tum demum candidi et cordati æſtimatores non difficulter diſcernent, quam perperam et inique CRAIGUS his noſtris, a Philoſophia Peripateticorum diߟentientibus placitis tantopere adverſetur. Prodibit forte ſuo etiam tempore diſcipulorum meorum aliquis, qui eius invalidas obieetiones facile diluat. Miſi autem unâ cum his ipſis Domino THADDÆO primum horum (de quibus dixi) Progymnaſmatum noſtrorum librum, tibi ſimul exhibendum, ut ſi quando a gravioribus Reipub. adminiſtrandæ munijs nonnihil ſupereߟet temporis, eum evolvere atque ſolertiߟimam tuam de eodem cenſuram literis aperire non degravarere. Quod ut facias, maiorem in modum te rogatum habeo. Sequentem Tomum, qui trium ſuperiorum Planetarum Phænomena emendate expediet, mecum aliquantiſper reſervo, cum ut unam adhuc ultra res, quas in promptu habeo, acronychiam in Saturno animadverſionem, ob tarditatem motus eius, qua lente peripheriam ſui Eccentrici emetitur, nanciſcar, tum præſertim, ut Martem, quando Soli primam decuriam Virginis obtinenti iuxta Perigæum ſui Eccentrici hoc anno opponetur, ſedulo obſervare liceat. Incidit enim tunc diverſitas utriuſque calculi Alphonſini et Copernicei, quæ maxima pene in eius motu contingere poteſt, adeo ut hæc trientem fere unius ſigni attingat. Quare reſtitutio noſtra in huius Sideris appa- s. 350 rentijs tunc maxime probabitur. Apparebit autem tunc Mars ſolito maior, ita ut ab imperitis pro inſueto aliquo ſidere reputabitur. Sed ne te Politicis rebus ob illuſtre quod ſuſtines officium indeſinenter occupatum, meis his literis nimium interpellem, pluribus ſuperſedeo. Vale et amicitiam noſtram ſemel per literas incoatam, ijſdem, ſiquidem aliter fieri nequit, conſervare et ſtabilire non gravere. Quod et viciߟim a me expeetabis. Iterum quam feliciߟime vale. Datæ Uraniburgi 19. Aprilis Anno 1593.

TYCHO BRAHE.