Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Breitenburge...

[Ex apographo in codice Breitenburgensi R 119 foll. 1117—1118]

HENRICO RANZOVIO PRODUCI

CIMBRICO S. D. TYCHO BRAHE.

QUAMVIS perpaucis abhinc diebus, nobiliߟime et amantiߟime Domine RANZOVI, ultimis tuis ad me datis literis nonnihil reſponderim: facit tamen diutina illa, quæ nobis intercedit, amicitia, tum negotium etiam quoddam poſtmodum interveniens, ut te alijs inſuper compellare nihil addubitem; ex quo illam hanc quoque operam ſuperioribus officijs erga me ſuis non invite aggregaturam, id vero, quicquid eſt, tua auetoritate et adiumento promptiߟime ac ocijߟime iſtic expeditum iri mihi perſuadeam. Commodum autem accidit, ut meus olim architeetus, quem in quibuſdam Aſtronomicis et Geometricis, dum mecum eߟet, inſtruxeram, alias ſuopte ingenio ad delineationes artis perſpeetivæ proclivem, ad me imagines quaſdam calamo repræſentatas, quas frontiſpicio et calci meorum librorum hîc excudendorum adiungere conſtitui, huc ex Hallandia (ubi iam apud fratrem meum Varbergi arcis ſtrueturæ, Regis mandato, præeſt) tranſmiſerit. Quas nunc ad te, mi RANZOVI, mitto, amice rogans, velis tua autoritate et iuߟu efficere, ut Hamburgi vel Lubecæ ab excellenti quodam artifice quam optime incidantur, mihique prima quaque occaſione, quod intra ſex vel ſeptem hebdomadas fieri quam maxime cuperem, ſartæ teetæ remittantur. Quicquid cælatori pro labore pendendum ſit, certior a te faetus lubens ſolvam. Da quæſo operam, ut meis hac in parte votis prompte et mature ſatiſfiat. Præſtiteris hoc nomine non ſolum mihi rem admodum gratam, ſed et tibi ipſi ſtudijſque communibus operam (uti ſpero) dignam et utilem elocaveris. Ego ſi qua in re tibi viciߟim 44* s. 348 pro his alijſque affatim erga me exhibitis benevolentiæ officijs inſervire queam, faxo ne ſtudium et voluntatem de te pariter, quocunque modo poߟum, bene merendi in me unquam deſideres. Vale. Uraniburgi 9. Ianuarij An. 93.