Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068655]

NOBILISSIMO DOMINO TYCHONI

BRAHE DANO, URANIEBURGI DOMINO ETC.

D. ET AMICO SUO OBSERVANDO.

S.

NOBILISS. vir, Domine et amice obſervande. Uno die menſis Febr. huius anni redditæ fuerunt mihi plures literæ tuæ, atque hæ diverſis temporibus ſcriptæ; quas cum perlegiߟem, noſtro quoque D. CURTIO legendas dedi. Ab eo ipſo die totum hoc tempus huc uſque valetudine adverſa tranſegi, initio quidem interpollatim re- s. 346 currebat ingens et intolerabilis dolor ventriculi flatulentus. Poſtea cum diebus pluribus duraߟet, iterumque intermiſiߟet aliquando dies 14, aliquando 20, tandem poſt graviߟimum inſultum erupit in Ietericiam, quæ poſt dies aliquot febrem continuam protulit. Hæc Ietericiæ coniuneta me afflixit per menſes tres, nimirum Auguſt. Sept. et Oetob. Salutis ſpes fuit exigua, ſive quis naturam et curſum utriuſque morbi, ſive corpus ſubieetum conſideraߟet. Medici certe male ominari conſueverunt ei ægroto, quando Ieterus excipit febrem. lam vero præter ea acceߟit ætas ſenilis annorum 66. Quid igitur de recuperanda ſanitate ſperare potui? Interea non exhorrui mortem: imo libentiߟime depoſuiߟem hoc corpuſculum, ſi divinæ voluntati placuiߟet. Sum enim iam pertæſus huius ærumnoſæ vitæ, video etiam patriæ noſtræ magnas impendere calamitates, quarum utinam non eߟem ſpeetator. Etſi autem ſola Dei bonitate ex morbo difficili liberatus ſum: tamen, mi TYCHO, vires mei corpuſculi ita labefaetatæ ſunt, ut eas nunquam redituras facile intelligam. Ac futuras eas ſubinde languidiores, varia ſymptomata, quibus creberrime impetor, prænunciant. Nam et Catharri graves, et priſtinus dolor ventriculi, et arenulæ, et alij dolores varij, quaſi agmine faeto in me irruunt, mirifice affligunt et divexant. Addo, me propemodum attingere limites Tympanitis. Sed, ut dixi, iſta non expaveſco, ut qui ſciam Dei conſilio et voluntate omnia fieri. Deo me totum commendo, eundemque oro, facere velit, ut reliquum vitæ ei ſoli vivam in timore, expeetans cum alacritate diem diſceߟus mei. Itaque iam omnibus alijs ſtudijs, maiori ex parte, nuncium mitto, uni illi ſtudio intentus, ut bene mori addiſcam.

Literas, inquam, illas tuas, quas D. CURTIO me dediߟe legendas dixi, morbo illo diuturno impeditus, nondum recipere potui. Hodie, qui eſt dies ultimus Novembris novo ſtylo, cum haſce poſtremas tuas ſcriptas 28 Septembris a tabellario Magdeburgenſi cum ſcripto illo acerbo ſane tui iſtius faſtuoſi, præfraeti, mordacis et maleſani antagoniſtæ accepiߟem, una et altera pagina perleeta, et obiter perluſtrato eo ſcripto, altero mox die, et epiſtolam tuam et ſcriptum illud legenda dedi D. CURTIO, et profeeto fuerunt ei admodum grata, quod de te iam diu ne verbum quidem. Poſtera die, quæ fuit 2 Decembris, ad ipſum redeo, ut eius ſententiam de ſcripto illo audirem (nam tabellarius Magdeburgenſis diſceߟum parabat, quem noluiߟem || vacuum meis literis redire illuc). Is primum iubet te ſalvere plurimum, tibique ſignificare ſcriptum illud tui Scoti non inniti ullis firnis rationibus. Omnem doetrinam parallaxium ſuis quibuſdam phantaſmatibus prorſus tollere velle, hoſtile, non amicum ſcriptum eߟe. Itaque cenſere, omnino abs te refutandum eߟe. Dixit etiam ſe illud ſcriptum accuratius perleeturum eߟe. Ego quoque, dum modo firmiori ſim futurus valetudine, dili- s. 347 genter illud perlegam, deque eo plenius cum D, CURTIO conferam. Hæc dum ſcribo, ſubijt in mentem Scotus ille, ſubtilis doetor dietus, quod de eo referant ſcriptores, fuiߟe a diſcipulis confoߟum ſtylis pugillaribus. Ego, tuum hunc antagoniſtam Scotum, quod admirandam et præclaram Aſtronomicæ doetrinæ partem de parallaxibus, ſuis ſophiſmatis penitus evertere cupiat, ab omnibus ſtudioſis Aſtronomiæ, Baculis Iacobæis, Gnomonibus et Circinis multo iuſtius illo ſubigendum et confodiendum eߟe cenſerem. Hoc tu ſolus, cui nec facultas nec voluntas deeſt, calamo feliciߟime præſtare poteris. B.V. Datæ Pragæ die 2. Decemb. novo ſtylo, Anno D. 1592.

Privilegium Cæſareum emendatum, hodie mihi a D. CURTIO traditum, tibi mitto.

THAD.