Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737 f] ...

s. 345 [E codice Vindobonensi lat. 9737 f]

NOBILISSIMO CLARISSIMOQUE VIRO D.

TYCHONI BRAHE, MATHEMATICO EXIMIO, DOMINO

ET AMICO PLURIMUM OBSERVANDO.

S. P.

EGI cum MYLIANDRO de Typographico miniſtro, verum in præſentia de nullo ipſi conſtat. Mathematicarum diſciplinarum ſtudioſi pauci hodie, plerique enim Theologiæ ſtudio vacant. Certum et præſens viaticum inquiram diligentius. De CRAIGO miror, nec ſcio quomodo paralaxin refellere queat, qua moti veteres ARISTOTELIS interpretes viam laeteam in cœlo ſtatuerunt. Velim mihi proximis literis indicari rationes quibus eam evertere conatur, niſi forte obſervationem culpet. Nam vidi nonnullorum ſcripta, qui hunc eundem Cometam infra Lunam ſtatuant. Ego certe parallaxi aut nulla aut exigua et minore quam in Luna in hoc Cometa conceߟa, non video quomodo ſuam ſententiam tueri queat. Si editus eſt, dabitur aliquando copia legendi. Si autem non eſt editus, iudico illum hæc ſcripſiߟe, ut magis excitet ingenij tui acumen, et cogites quæ contra dici poߟint. Homo eſt eruditus, ut ex DUNCANO intellexi, maiorem modeſtiam in eo requirerem, ſi cavillando et detorquendo tua infringere conatur. Attamen non pæniteat commendaߟe, decet enim bonum virum iuvare plurimos, obeߟe nemini. Futuram eclipſim, ſi conſpicietur, accuratius obſervabo: Globum tuum vel Sphæram armillarem ſatis affabre confeetam vidi, verum parum meis oculis aptam, qui iam incipiunt obtuſiores fieri. Non ſatis autem intelligo cur Terræ polos detorſeris a polis mundi et Zodiaci. Bene vale. Roſtochij Va Novembris Ao. Domini 1592.

HENRICUS BRUCÆUS
plane tuus.