Danmarks Breve

[Ex apographo in Thomæ Crenii Animad...

s. 42 [Ex apographo in Thomæ Crenii Animadversionum philologicarum et historicarum part. VII (Lugd. Bat. 1700)]

CLARISSIMO VIRO D. IOACHIMO CAME-

RARIO IUNIORI, PHILOSOPHO ET MEDICO EXIMIO,

AMICO SUO COLENDO.

DOCTOR CAMERARIUS MEDICUS

ZU NߜRRENBERG.

EX litteris tuis, clariߟime Domine Doetor CAMERARI, intellexi, maximam partem librorum Mathematicorum BRECHTALII eߟe diſtraetam; nihilominus peto, ut eos, qui reſidui adhuc ſunt, velis mihi, iuxta catalogum tibi miߟum, curare colligi, eoſque huic artifici Mechanico GEORGIO LAUߟIMVOLFI ad me tranſmittendos tradere. Et inſuper, ſi quos alias in Mathematicis et Chymicis inveneris ſeu novos ſeu veteres, quos mihi uſui fore exiſtimas, unâ adiungas velim. Precium horum omnium ex tuo decreto artifex hic perſolvet; pecunia meo nomine interea ab alio artifice IOHANNE von der SCHACK nomine, mutuo accepta, donec ego eam hîc in Dania (eſt enim is hue venturus) vel etiam Noribergæ reſtituero. Ignoſcas autem mihi, quod ita audaeter toties his meis negotijs moleſtus tibi ſim; id facio fretus ſingulari tua humanitate, qua te eximie præditum, cum Noribergæ ultimo eߟem, non obſcure cognovi. Peto autem, ut per occaſionem me de tuis ſtudijs et laboribus certiorem reddas, utrum in Spagyrica Medicina profeetum aliquem feceris. Ego hac æſtate nihil fere eximij in ea arte elaboravi, impeditus architeetura, quam nunc præ manibus habeo. In Inſula enim hîc quadam, quæ ſita eſt in medio famoſiߟimi et celeberrimi freti, ubi omnes naves ab Oriente in Occidentem tranſeunt, et e contra, ædes Philoſophicas non exiguis ſumptibus extruo. Hac enim Inſula eo nomine a Rege donatus ſum, ut eo, cum fert animus, ſecedere poߟim, et a vulgi ſtrepitu ſemotus altioribus vacare exercitijs. Ubi ve-||ro ædificium hoc abſolvero, divina ope conatus noſtros auxiliante, ſpero me commoditatem non exiguam adepturum philoſophandi tum in ſuperiori et cæleſti Aſtronomia, tum etiam in hac inferiori Spagyrica rerum præparatione. Et ſi quid mea opera et ſumptibus inveniri queat, quod tibi alijſve amicis id expetentibus uſui eߟe poߟit, lubens communicabo. Vale, vir doetiߟime et humaniߟime, et amicitiam inter nos brevi tempore Noribergæ contraetam longa tempora ne ſinamus obliterare. Iterum vale. Datæ in Inſula noſtra Huena, d. 21. Novemb. An. 1576.

T.

TYCHO BRAHE.