Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 58—59]

NOBILI ET GENEROSO VIRO, DOMINO

TYCHONI BRAHE OTTONIDI A KNUDSTORP,

AMICO SUO SEMPER OBSERVANDO.

GENEROSE et clariߟime vir, Scotus hîc quidam in hoc poſtremo bello Danico et Suetico ſtipendia ſub Capitaneo IOHANNE CLARICO Scoto meruit, et parum, uti opinor, illi reſtat, ipſi etiam ſereniߟimo Regi aut quæſtoribus eius incognitum et memoria elapſum. Quod ſi tu hunc afflietum tua gratia et favore apud Regem aut per aulicos amicos iuvare poߟis, obnixe te oro, ut id facias. Et hoc etiam tibi perſuadeas, quod tibi hac de re nec ſcripſiߟem, nec moleſtus fuiߟem, s. 41 ſi literæ, quas tibi BUCHANANUS, ſereniߟimi Scotorum regis Præceptor, nunc ſcribit, ad id me non impuliߟent; cuius preces magnum apud te pondus habituras eߟe ſpero, cum ille Poß«ta ſit doetiߟimus, et Theologus minime ſeditioſus, nec Reipublicæ perturbator, nec etiam ARISTOTELI nimium addietus, quo etiam quidam Theologiam profitentes abutuntur. Scotus ille reſponſum hîc a te expeetabit, et literas ad aulicos amicos, ut negotia iſthic tutius et facilius expedire poߟit. Poſtea ſi voles, BUCHANANO reſcribas. De Aſtronomicis quibuſdam libenter te audiam diߟerentem, ubi ſimul affuerimus. Nam Theorias Planetarum revolvere, et faciliori a te excogitata Methodo diſcere plurimum aveo. Aſtrologica, quibus tu moderate uteris, nec nimium (quod laudo) ijs tribuis, non valde vitupero quidem, ſed neque admodum ſuſpicio, ut multi alias ſolent, ſiquidem a Domino CALVINO olim in his abſterritus ſum, cum Argentinæ ſimul eߟemus, quando iſtis vaticinijs admodum addietus fuiߟem. Habent enim neſcio quid, quod hominem trahit ad ſe, ut ijs nimium adhæreat et fidat. Is enim, cum vidiߟet, me eo credulitatis in hiſce prædietionibus perveniߟe, ut de adulterijs etiam mulierum hinc nonnulla, quæ, ut fatear quod verum eſt, raro falſos habuerint eventus, prædicere me poߟe iaetarem, pro ſua autoritate et gravi iudicio me increpavit, et male mihi minatus eſt, ſi iſta non relinquerem. Quare cum eum ſuſpicerem, atque in pretio haberem, mecumque STURMIUS plurimum illis tribueret, non auſus ſum talia ulterius ſerio attingere. Aſtronomica tamen ſemper plurimi æſtimavi, atque uti merentur, magnifeci, et etiamnum magnifacio. Quare in ijs aliqua etiam hac invaleſcente ætate de præceptore diſcere plurimum deſi-||dero, quod et te mihi non denegaturum ſpero. Vale, Vir integerrime, et me, quod plura non ſcribam, excuſatum habe, Uraniamque tuam meis verbis reverenter ſaluta. Haffniæ 17. die Novembris Anno 1576.

Tibi deditiߟimus

CAROLUS DANZEUS.