Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Oxoniensi Bo...

s. 344 [Ex apographo in codice Oxoniensi Bodleiano Smith 77]

PETRO IUNIO TYCHO BRAHE.

S.

QUAMVIS, nobiliߟime et ampliߟime vir, ultimis meis de negleeta ad priores aliquot reſponſione familiari quadam libertate tecum expoſtulantibus, nihil adhuc reſcripſeris: tamen et has illis aggregare non ſuperſedebo, utut diutinam hanc tuam ſive oblivionem ſive ſpontaneam forte ſcribendi intermiߟionem vix (amicitia noſtra ſic exigente) excuſatam habeam. Eroque ob id nunc brevior: præſertim cum ſuperiora tibi adhuc ſatis in præſenti eߟe memoria (in quibus etiamnum tuam operam obnixe deſidero) mihi perſuadeam. Neque enim meas tibi non relatas diffido: ex quo a magnifico D. IO. METELLANO, Cancellario veſtro, reſponſum acceperim, cui eodem tempore literas tuis ſimul coniunetas deſtinâram. Cum vero in ſuperioribus præter alia ut a Sereniߟimo Rege carmen quoddam in mearum lucubrationum Aſtronomicarum commendationem impetrares, peramanter te rogaߟem: et nunc ad ipſius Maieſtatem ipſemet hac de cauſa elegiacam hanc qualemcunque epiſtolam exarârim (quam tibi ipſius Maieſtati meo nomine ſubmiߟe offerendam unâ mitto) idcirco etiamnum a te idipſum quibus poߟum precibus rogo, ut tua interceߟione, eaque, qua apud ipſam Maieſtatem polles, authoritate et conſilij grata (quod et mereris) acceptatione, quo id clementiߟimi beneficij mihi impertiatur, quantum in te eſt, elaborare non degraveris. De privilegio ab ipſius Maieſtate obtinendo, cuius apud te antea ſatis ſuperque mentionem feci, nunc nihil ſuperaddam. Hæc igitur ſingula, et ſi quæ præterea ſunt, alias ſignificata, tuæ erga me benevolentiæ et amicitiæ noſtræ fidelitati fideliter etiam exequenda committo. Vale. || Datæ Uraniburgi 1 Oet. A. 1592.

Tuæ Magnificentiæ ſtudioſiߟimus

TYCHO BRAHE.