Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068623]...

s. 342 [E codice Vindobonensi lat. 1068623]

CLARISSIMO, VARIOQUE DOCTRINARUM

GENERE ERUDITISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO,

DOMINO THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK,

PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI

EXIMIO, AMICO SUO IN PRIMIS

COLENDO.

S.

QUAMVIS mi amantiߟime Domine D.THADDÆE, nihil a te literarum tota hac elapſa æſtate acceperim, te tamen incolumi, Deo vitam tibi feliciter prorogante, aduc eߟe valetudine ſpero et ex animo exopto. Ego diutinam hanc literarum intermiߟionem nequaquam inde accidiߟe reor, quod vel tu præter ſolitum tam diu a ſcribendo plane ceߟaveris aut ad meas, quas interea ad te deſtinâram, nihil omnino reſponderis; ſed (uti alias contigit) ob Tabellariorum perfidiam et incuriam, ſi quas ad me (prout nihil ambigo) dederis, intercidiߟe, aut in tanta, quibus diſiungimur, lo corum intercapedine alicubi interceptas fuiߟe ſuſpicor; præſertim cum in proximis meis, quas te accepiߟe non dubito, tuam de quibuſdam illi c contentis reſponſionem quam primum ad me perferendam, unâque iudicium de libro noſtro ad te ablegato, mihi per opportunitatem comm unicandum, ſerio deſiderârim. Quorum tamen neutrum tanto temporis intervallo præſtitum fuiߟe antedietis cauſis aſcribendum cenſeo. Rogo itaque peramanter ut idonea oblata commoditate, tum de præcipuis ſuperiorum ad te literarum momentis, me certiorem reddere, tum etiam de primo noſtrorum Progymnaſmatum Tomo tibi tranſmiߟo cenſuram tuam interponere mihique impertire velis. Quem iam dudum integrum ad te miſiߟem, niſi varijs exaeto hoc ſemeſtri negotijs præpeditus fuiߟem, quo minus hunc typographico labore ad colophonem, uti conſtitueram, perducere potuerim. Quam primum autem eundem abſolvere licuerit (id quod inſtante nunc hyeme, Deo conatus noſtros feliciter adiuvante, futurum confido) mox omnibus numeris abſolutum iſtuc tranſportari curabo.

Sed quas iam, præſtantiߟime vir, bullatas nænias ad te adduco? En CRAIGI iſtius ſcriptum admodum inſolens ac ſcopticum, quo ſe omnia, quæ in libro noſtro ſecundo de Æthereis ſunt Phænomenis, atque Apologia illi hoc nomine deſtinata, refutare atque infirmare perfrieta fronte iaetârit; cum tamen ne minimum quidem eorum apud eos, qui non cæco præiudicio, ſed ſolidis rationibus hæc metiuntur, vacillare faciat. Uſqueadeo vir ille Ariſtoteleis de Cometarum generatione fumoſitatibus, ſuiſque præiudicatis opinionibus occæcatus eſt, ut non modo noſtra s. 343 penitus || improbare, invertere, diſtrahere, male accommodare, et ſcommatis, oblocutionibus, dieterijs, fallacibus cothurnis et ſophiſticis elenchis turgido ac temerario quodam auſu paߟim excipere non vereatur: ſed etiam ipſi veritati certiߟimis Obſervationibus et invietis Demonſtrationibus aߟertæ vim et fucum facere, ſuiſque ut obtemperet pompoſis ſophiſmatis, invitam eam cogere non erubeſcat. Hem egregiam ab hoc CRAIGO pro tot non modo aߟiduis in hac palæſtra Aſtronomica exantlatis laboribus, ſed quod tam ſtudioſe ipſum Regi Scotorum, cum hîc mecum præſto eߟet, et Cancellario (ut ex ipſius ad me data Epiſtola, cuius deſcriptum unâ ad te mitto, plenius cognoſces) tum coram tum per literas iterum atque iterum commendârim, gratiam nunc reporto. At ingratus, qui bene merita non reddit, ingratior, qui diߟimulat aut negat; ſed omnium ingratiߟimus, qui beneficium maleficio recompenſat. Verum de hoc novo Prometheo et vaniߟimo Capnuranicæ reſtinetionis compilatore ſatis.

A te autem, mi exoptatiߟime THADDÆE, in primis deſidero, ut ſcriptum hoc magnifico Domino CURTIO, ſiquando per alias graviores quibus vacat occupationes tantum temporis concedatur, legendum exhibeas, ut inde liquido perſpiciat Peripateticum hunc Athletam non propterea tam faſtuoſo et pertinaci ſubinde certamine manus mecum conſerere, quaſi hoc paeto veritatem plenius inveniri, ſtabiliri aut illuſtrari omnibus nervis contenderet; ſed ut inventam potius calumnijs et cavillis labefaetare, et ſuarum opinionum ac errorum laqueis irretitam in priſtinas ignorantiæ tenebras reducere queat. Peto inſuper ut Capnuranicas haſce ſubtilitates vel futilitates verius cum ijs, quæ in Tomo noſtro ſecundo et Apologia de hoc negotio Cometico pertraetata ſint, conferre non degravere. Et quæ in haſce Scoticas affanias et captioſas argutias animadvertenda cenſueris, ea in charta denotare et ad me quam primum tranſmittere velis oro. Interea autem antilogiam iſtam ſaretam teetam apud vos conſervari, nec ad alios propalari cupio, mihique, ut ita fiat, omnino perſuadeo. Ego, ſi tantum mihi per alias, quibus operam impendo, lucubrationes otij ſuppetat, has arrogantes et inſulſas ſtrophas ac calumnias facile retundam, vel alijs forte potius affatim diſcutiendas et || diluendas relinquam. Tu, ſi quid ad me (id quod magnopere a te expeto) antequam navigatio ob frigoris inclementiam intercluſa fuerit, reſcripſeris, id commode Roſtochium ad D. D. BRUCÆUM vel Lubecam ad D. D. IOHANNEM SAGERUM communem noſtrum amicum dirigere poteris. Inde poſtea ad me per occaſionem tuto et certo facile perferetur. Vale. Datæ Uraniburgi 28. Septembris Anno 1592.

Quæſo ut ſalutes meo nomine magnificum Dominum CURTIUM quam officioſiߟime.

Tuus TYCHO BRAHE.