Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] M...

[E codice Vindobonensi lat. 9737f]

MAGNIFICO ET AMPLISSIMO VIRO, EX-

IMIA TAM GENERIS QUAM DOCTRINÆ NOBILITATE

INPRIMIS CONSPICUO, DOMINO IOHANNI MÆTE-

LANO, SERENISS. SCOTORUM REGIS CANCEL-

LARIO, AMICO SUO PLURIMUM

HONORANDO.

PERPAUCIS abhinc menſibus, Nobiliߟime et ampliߟime vir literas tuas, quibus noſtris ſuperiore hyeme ad te datis reſpondes, iam pridem accepi. Quæ quod genuinum non modo raræ, quæ in te eſt, eruditionis ſpecimen, inprimiſque Romani ſermonis nitorem, ſed iucundiߟimam humanitatis fragrantiam affatim redolerent, gratiߟimæ mihi fuerunt. Ex quo itaque tuæ illæ ad me perlatæ eߟent, avide ſemper deſiderabam, ut certo aliquo fretus internuntio ijs nonnihil reſponderem. Sed cum eorum, per quos meas ad te tranſmittere in animo haberem, præter meam opinionem navigatio iam tandem præpeditur, indeque accideret ut reſponſio ad tuas in hoc uſque tempus dilata ſit, idcirco minime intermittendum duxi, quin cum mercatoribus, qui hinc ad vos appellunt, ante ingruentem brumam paucis reſcriberetur, qualemcumque gratæ mentis et memoriæ ſignificationem apud te teſtatam relinquerem, meque viciߟim tui amantem declararem. Agnoſco equidem non exigua benevolentiæ erga me tuæ extare indicia, præſertim dum eruditis et argutis tuis verſibus effigiem, unâ cum Urania noſtra (ut ſuperiora tua in me officia tacitus præteream) eleganter ornare non degravatus ſis. Quo ſane nomine gratias tibi ago, agamque perpetuo maximas. Unicum tamen eſt, quod in his non tam deſidero quam liberius et iuſto abundantius dietum ſentiam, in quo etiam nimium Poëtarum indulſiߟe licentiæ videris, idque nimirum per terna illa verba, quibus tria ultima concluſeris Epigrammata. Quæ cum ſaltem Creatori immenſo et ineffabili Creaturis nequaquam competant, ea cuipiam conditæ naturæ aߟcribere, quocunque dicendi tropo excuſentur, inconveniens, imo piaculum cenſuerim. Quare ſi loco horum quippiam aliud ſubſtitueris, quod fragilis humanæ s. 339 conditionis metas non tranſcendat, reetius meo iudicio feceris, mihique rem magis gratam præſtiteris. En quanta hîc utar erga te audacia et parrhiſia, quam ingenuus candor ille tuus noſtraque amicitia non difficulter (uti ſpero) excuſabunt. Habeo inſuper gratias, quod D. IOHANNEM CRAIGUM Medicum veſtratem, vel ob meam commendationem cariorem habueris atque ad optima quæque promovere receperis, utut is nuper arrogans quoddam contra noſtra Placita Scriptum tertio demum ab Apologiæ illi tranſmiߟæ anno parturierit, quod affeetato et inſolenti nomine Capnuraniæ reſtinetionem (proh Dædaleum inauditarum haetenus vocum fabricatorem) appellare non erubuit. In quo ſe omnia quæ in libro noſtro ſecundo de Novis Æthereis Phænomenis atque Apologia ipſi hoc nomine deſtinata continentur, refutare atque infirmare inverecunda præſumptione iaetavit, cum tamen ne minimum quidem eorum, apud eos, qui rem ipſam penitius introſpicientes, uſu eandem debite exercere didicerunt, nec præiudicio cæco impediuntur, vel ſemel vacillare faciat. Longe igitur conſultius feciߟet enervis iſte Cometarum (qui revera cœleſtes ſunt, nec flagrantes in aëre fumoſitates, ut ille in ſuum nimium credens, ac ſi in hunc baptizatus fuiߟet, ARISTOTELEM, commentus eſt) reſtinetor, ſi proprium opinionum ſuarum incendium et æſtuantem animi ardorem ac inflammatos affeetuum motus extinguere didiciߟet. Veritatis, quam tuemur, invietam arcem et firma huius propugnacula, obtuſis hiſce, quibus eam invadere conatur, argumentorum telis, non magis lædet aut expugnabit, quam ſi æneum et inſuperabilem HERCULIS clypeum plumbea confodere ſariߟa præſumpſerit. Noſtra enim ille aut parum minuſque reete intelligit, aut ob præoccupatas opiniones intelligere nolit, aut ea diſtrahit, depravat, invertit, male accommodat. Imo cavillatur et calumniatur fere ubique effreni quadam petulantia, adeo ut ne quidem a ſcommatis, dieterijs, nænijs, ſupercilioſis oblocutionibus alijſque id generis inflati et impotentis animi pompoſis ineptijs ſibi temperet, deque ijs, quæ nunquam viderit aut fundamentaliter hauſerit, nedum ut uſu diuturno ſibi familiaria reddiderit, iudicium immaturum et præpoſterum futili potius quam ſubtili acumine interponere non vereatur. Hem egregiam a CRAIGO veſtrate pro tot annorum in hac palæſtra veritatis inquirendæ ſtabiliendæque cauſa exantlatis laboribus, proque peraߟiduis vigilijs, ſtudijs indefeߟis, ſumptibus inæſtimabilibus, reporto gratiam. Certe ſi non maiorem a cæteris Europæ eruditis Mathematicis conſequutus fuero, || aut ego fruſtra tot tantaque egerim (dummodo nihil aliud quam hominum gratitudinem et non potius ſolam veritatem, quæ ſibiipſi ſufficiens meritum eſt, ſpeetarem) aut illi valde ingrati reputabuntur. At nemo eſt ex omnibus Italiæ, Galliæ, Angliæ, Germaniæ, Bohemiæ et Poloniæ Mathematicis, qui, quan- 43* s. 340 tum ego ſciam, noſtra non libere et libenter approbet, ijſque (utut Peripateticorum in Scholis uſitata dogmata in quibuſdam convellant) grata mentis ſignificatione ſubſcribat. Solus hic veſter præ omnibus alijs ſibi ſapiens veritatem, quam in lucem ex inveteratis opinionum et errorum tenebris producere elaboramus, offuſcare, ut ſic, quemadmodum iſte ex devaſtato Dianæ templo, nomen ſibi quoddam comparet, anticipata quadam philautia et præſumptione non indecens reputavit; quaſi is ſolus penitius rem introſpiciat, quam cæteri omnes, et cornicum oculos configere valeat. Verum eiuſmodi cothurnis et ſophiſticis contradietionibus, veritati a nobis aߟertæ fruſtra obſtrepentibus, nihil in poſterum noſtra Urania reſpondere dignabitur, ne bonas horas altioribus ſolidioribuſque tribuendas uſqueadeo inutiliter collocet. Abblandiatur et placeat is ſibi inque ſuo cerebello triumphet, quantum allubeſcit. Veritas certiߟimis et infallibilibus obſervationibus (quamvis et has dentata ſua ſtrigili rodere et turgido ac temerario auſu improbare nefas haud exiſtimârit, utut tales et his merito conferendas aߟequi et imitari vix ſuſtineat) fundata et certis demonſtrationibus Geometricis (quas ille non minus, ſive per inſcitiam ſive affeetati iudicij temeritatem, malitioſe ſugillat) in apertum dedueta imbelles non moratur oppugnantis inſultus. Ne autem quis ſuſpicetur, me, quod cauſæ diffidam, reſponſionem averſari, mittam Capnuranicas ipſius commentationes, vel potius commenta, ad præſtantes quoſdam in Germania Mathematicos, obſervationibus cœleſtibus accurate inſtituendis aߟuetos et in hac materia ſolide verſatos (cæteris enim parum iſta intelligentibus, fucatis, quibus ſcatet, ſophiſmatis, facile impoſuerit CRAIGIUS veſter ille) qui controverſiam hanc exquiſita ſcientia et diuturno uſu, decernere nß´runt, et ſingulis ad æquam trutinam expenſis, citra affeetus et præiudicium ullum, iuſtam ferent cenſuram. Forte etiam prodibit ſuo tempore amicorum vel diſcipulorum meorum aliquis, qui hanc controverſiam dirimere et ad invalidos Craigicarum obieetionum ietus retorquendos otium ſibi ſumat. Sicque tandem infringat ſolido propria deluſus ab arte. In me equidem non amplius inveniet Antagoniſtam. Præſtat enim Tomis noſtris Progymnaſmatum Aſtronomicorum (quos nunc præ manibus habeo) abſolvendis operam locare, quam talibus affeetatis obmurmurationibus retundendis inutiliter occupari. Quorum non ſolum primus (qui de Nova Stella ubertim agit) CRAIGI circa hanc quoque ignorantiam et craߟa errata abunde patefaciet, ſed et reliqui duo de quinque Cometis ex profeߟo traetantes, eoſque omnes cœleſtes, citra omne dubium, fuiߟe apertiߟime demonſtrantes, quam perperam et fruſtra CRAIGUS hic noſtris aߟertionibus refragetur, cuivis luce Meridiana clarius ob oculos ponent. Hinc, ſi volet, ſuæ evidentiߟimæ hallucinationis, ignorantiæ et ineptitudinis s. 341 redargutionem depromat, atque demum melius perſpeetis ijs, quibus ſeducitur, deviationibus, in veritatis ſemitam (modo id fieri queat) revertatur.

Quæ licet ita ſe habeant, et CRAIGUS in ultimo ſuo ſcripto non ſolum veritatis, ſed et modeſtiæ limites multifariam tranſilierit, parumque ob benevolentiam in illo amando, Regique et tibi eum commendando, non gravatim a me præſtitam, grati viciߟim animi retulerit: tamen tantum abeſt ut ipſi ob id male cupiam, quin longe potius etiamnunc, imo multo plus quam antea tibi commendatum velim, quo tua auetoritate et interceߟione illius res familiaris augeatur et ſubſidia ipſi ſtudiorum Mathemati-||corum plenius reetiuſque inſtituendorum largius ſuppeditentur, ut id quod aliquot iam annis theorice contemplatus eſt, per ipſam exercitationem in uſu explorare, veritatemque latentem ipſa Praxi eruere commodius valeat. Quæcunque enim per Experientiam in Pragmatiam ratam tranſferri debeant, longe maiores requirunt impenſas et ſtudiorum nervos, quam quæ otioſa quadam ſpeculatione animo concipiuntur. Quæ cum forte huic CRAIGO non ita abunde (prout res ipſa poſtulat) ſuppetant, adeo ut ne quidem ea quæ olim in Germania Inſtrumenta (quæ ſatis paratu vilia fuiߟe non dubito) ſe habuiߟe iaetat, nunc ad manus illi ſint, ideo de rebus ipſis opinione quadam propria vel auetoritate aliorum falſam perſuaſionem audentius fovet et abortivum ingenij fætum excludit. Rebus itaque iuvandus, quo rerum medullas promptius capiat, nec inanibus ſaltem verborum corticibus ſe, alias nudum, oppalliet. Atque hæc de illo ſatis aut forte ad te alijs diſtentum nimia. Ego nihilominus ut hæc omnia benevole accipias et quod iuſto plus Craigicis hiſce, mihi ſane parum, tibi (quemadmodum exiſtimo) longe minus gratis mecum motis controverſijs, in tuum ſinum, ſuadente id amicitia noſtra, deponendis immorer, teque gravioribus Reipub. adminiſtrandæ munijs intente occupatum diutius, quam par eſt, detineam, in potiorem partem pro tuo candore interpreteris, te etiam atque etiam rogatum habeo. Vale, et amicitiam noſtram per literas continuare non intermitte. Ego viciߟim nec locorum nec temporum iniuria vincar, quo minus tui memoriam firmiter animo retinere, et data occaſione Epiſtolis ad te ſcribendis (cum aliter non detur) in mentem revocare, ſtudioſe enitar. Iterum quam feliciߟime vale. Datæ Uraniburgi 19. Auguſti Anno 1592.

Magnif. tuæ ſtudioſiߟ.

TYCHO BRAHE.