Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] N...

[E codice Vindobonensi lat. 9737f]

NOBILISSIMO ET CLARISSIMO VIRO D.

TYCHONI BRAHE HVENÆ INSULÆ DOMINO,

MATHEMATICO LONGE PRÆ-

STANTISSIMO.

CLARISSIME D. TYCHO, in altero antilogiæ noſtræ exemplarium, quæ ab eodem amanuenſi deſcripta ſunt, quorum primum ad te miߟum fuit, hæc errata reperiuntur: eδeιξαι pro δeίξαι. Ubi SCULTETI fit mentio, exprobas pro exprobras. Et cum artificium veſtrum examinatur, ex his pro in his, ut in Cœleſtibus: quæ ſi in tuo occurrant, vel ſimilia, peto corrigas. Pro reliquis reſponſurus ſum, nec diſcipulos tuos veriturus, imo ne præceptores tuos. Veritas et honeſtas mihi ſufficient ad defenſionem contra quoſcunque. Et tamen, ut percurri obiter primum Tomum tuum, quamvis in multis a te diߟentiam, cœpi potius tuam induſtriam et eximias virtutes admirari, s. 338 quam illarum iniuriarum, quæ nec te nec me digna fuere, recordari. Clementiߟimus Deus cœptis tuis benigne faveat et ad optatum exitum perducat. Datæ 5 Auguſti Edinburgi.

IOAN. CRAIGIUS Doetor

Medicus.