Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 336 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 9737f]

AMPLISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO,

VIRTUTE ET ERUDITIONE PRÆSTANTISSIMO

DOMINO TYCHONI BRAHE DOMINO DE

KNUDSTRUP ET VRANIENBURG,

AMICO SUO CHARISSIMO.

GENEROSE VIR.

QUAS ad me 13. Novembris dediſti literas. quod humanitatem et eruditionem nulla ſui parte non ſpirarent, præcipue vero quod tui nominis inſcriptionem præ ſe ferrent, mihi certe, ut decuit, acceptiߟimæ fuerunt. Cum enim in Danica mea peregratione nihil tam admirabile excellentis ingenij tui raris dotibus, nihil tam gratum quam ſanciendæ tecum amicitiæ occaſio contigerit, nec minorem in conſervanda conſtantiam, quam in contrahenda amicitia benignitatem tuam ex amiciߟimis literis perſpiciam, ni et tuam merito humanitatem amplecetar etmeam in ſcribendo negligentiam, tum crebrioribus literis tum alijs quibuſcunque, quæ mearum virium ſunt officijs, ſarciam, ingratus prorſus et tanti viri amicitia indignus merito cenſear. Literis etiam tuis adiunetam effigiem, oris tui dignitatem et temperatam benignitate gravitatem, laudabili ſculptoris induſtria, ad vivum refggerentem, quod ea oculos imagine paſcat, cuius aߟidua recordatione animus iucundiߟime aſſicitur, pretioſiBimis quibuſque muneribus, quæ tibi fortuna affatim ſuppetit, præſtantiorem certe exiſtimavi. Et quos ad illius (ut ais) ornatum verſus a me poſcis, hos quidem addidi, non quod, quæ tui nominis fama abunde commendetur, alio quovis ornamento mea ſententia indigeat, ſed ut quæ virtutum et dodlrinæ tuæ per univerſum orbem diffuſa gloria effigiem tuam in omnibus literatorum omnium bibliothecis ſublimem conſtituet, meo etiam nomini locum aliquem tuo merito ibidem inveniat. Ijs itaque utere, non quidem ut digni ſunt, ſed ut noſtra amicitia et tuo iudicio dignum videbitur. Ego pariter, quæ a te Domino PETROIUNIO mandata ſunt, niſi haetenus ab eo effeeta ſunt, quamprimum illius conveniendi occaiio ſeſe obtulerit, ea qua decet ſide et diligentia præſtabo: quodque de hortulano et aucupe ad me ſcribis, effeetim brevi curabo. Porro IOANNEM CRAIGIUM medieum Edinburgenſem, quem mihi tam diligenter ac ſtudioſe commendas, ob probitatem et eruditionem antea quidem mihi ſemper charum, nunc tua cauſa multo chariorem cenſeo ac dum vivam cenſebo: qui cum veritatis eruendæ ſtudio ac fortaߟis ut te ipſo interprete ſcriptorum tuorum ſubtilitatem ſibi non prius intelleetam facilius aߟequeretur, ſilentibus imo vero cum admiratione tua inventa appro- s. 337 bantibus alijs omnibus Europæ doetߟimis mathematicis, Axiomata quædam tua impugnare auſus ſit, quamvis nonnullis odium potius quam benevolentiam audacia meruiߟe videri poߟit, quæ tamen eximia nulliſque perturbationibus obnoxia tua virtus eſt, ſola viߟoria contentus et deviߟi hoſtis magnitudine tuam gloriam illuſtrari reߟe iudicans CRAIGIUM ſollicite adeo atque accurate commendas, et commodis atque honoribus auetum cupis, ut egregiam de te bene merendi occaſionem in eo viro iuvando mihi oblatam perſpiciam. Itaque ubi mea vel opera vel ope rem ſuam vel || dignitatem promoveri poߟe exiſtimaverit, eam certe diligentiam atque alacritatem adhibebo, ut tuam commendationem meritum pondus apud me conſecutam et res ipſa et illius literæ ad te abunde teſtentur. Et ſi alia qualibet in re tibi ijſve, quos tuorum in numero habes, conſilio auxilio gratia vel audoritate hîc uſui eߟe poߟum, ita quæſo vel negotia vel homines mihi commendes, ut beneficium tum demum contuliߟe te credas, cum meam operam expetieris. Interim ne te cœleſtibus et divino tuo ingenio dignis curis diſtentum fruſtra morer, hoc ſolum a te petam, ut amicitiam noſtram (quod humanitas et conſtantia tua ſatis ſpondent) inviolatam a temporis et longe diߟitorum locorum iniuria tueri ac paria a me perpetuo expeetare velis. Vale. Datæ Lethnitoniæ die XVI Maij Anno 1592.

Mag. Tuæ
addietߟimus
[IOHANNES METELLANUS.]