Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] C...

[E codice Vindobonensi lat. 9737f]

CLARISS. ET NOBILISSIMO VIRO DOMINO

TYCHONI BRAHE, WENÆ INSULÆ DOMINO REGIS

DANIÆ CONSILIARIO ET MATHEMATICO

DOCTISSIMO, AMICO SUO.

APOLOGIAM tuam Clariߟ. D. TYCHO, ut accepi, obiter percurri, nam prolixitas tua et meæ occupationes accuratius legere non permiſerunt, et primo eius argumento, quod aliquo modo munieras, ſtatim reſpondi hoc Naturæ motu, quo Sublunaria maximi circuli tramitem tenere poߟunt, expoſito, idque veritatis cauߟa, ne pluribus hac de re opus eߟet; in reliquis tum nec noſtra quicquam inſirmare, nec tua magis conſirmare viſus es: reſponſum D. FULLERO noſtro datum eſt, qui in una navium erat, quæ ad Regem noſtrum tum in Dania proſetfetæ lunt; ſed illis, audito Regis inde diſceߟu ex medio itinere redeuntibus, redditum eſt, necremittendumputavi, niſi Mathematicis tuis, quæ pervertere dicebamur, ſimiliter excuߟis. Verum tot nos ab eo tempore obruerunt negocia et profeetiones, ut veſtrates hîc vix ſemel atque iterum convenire licuerit, nec ante hyemem tua relegere potuerim, nonnihil otij tum naetus, quod breve fuit, et controverſia de veneſicarum nugis ſæpe interruptum, hæc Elenetica meditatus ſum, et ſcripſi non in te ſolum, quem amicitiæ cauſa lenius traetavi, ſed illos quoque, qui meo tempore hunc errorem in Germania publicarunt, contra quos theſes quaſdam, tredecim aut pluribus abhinc annis ſcriptas, inter chartas reperi; deerant tantum ipſorum obſervata, quæ ex Germania expeeetaveram, ex quibus plenius redarguendi erant: Interea literæ tuæ eum obſervatione cuiuſdam obſcurioris Phænomeni ſub ſuperioris veris finem ad me perlatæ ſunt, ex quibus intellexi reſponſum ad tua et expeti et expeetari abs te, itaque ne te diutius remorarer, noſtra in hanc antilogicam ad te formam ſtatim redegi et eo die abſolvi, quo Eclipſin ʘlis ſuperiori anno conſpexeram, et paucis poſt diebus hoc exemplum reſcribi curavi, ut ad te mitti potuerat cum legato veſtro, qui tum hic erat; ſed me ad biduum tantum abſente prius diſceߟerat, quam s. 335 ſperaveram, et redeunti mihi nulla alia opportunitas ad te ſcribendi vel mittendi reſtabat, ante autumnalem navigationem: Interea dum in hac vicinia cum ægris verſor, unde ad quamcunque oblatam occaſionem redire facile poteram, præter opinionem in Angliam vocor longiߟimo itinere, nec prius domum redire conceߟum fuit, nec inde iterum diſcedere ante ſummam hyemem licuerat. Expeſtanda enim erat graviߟimi circa hepar Apoſtematis || ſuppuratio et expurgatio in amiciߟimo quodam nobili: poſt Martini feſtum et prope circa ſolſiitium hybernum reverſus, hoc ſcriptum noſlrum in Muſeo reperi ac ad te miߟum non fuiߟe ægerrime tuli: atque hinc bona fide ſaetim eſt, quod ſuperiori anno noſtra non acceperis: ſat cito nunc, ſi, quod opto, illam miram opinionem tibi poterit excutere: quod ni fecerit, omni ratione deſtitutam relinquet, ſcio: at abſque ratione nec ſentiendum nec loquendum Philoſopho; cede igitur et veritatem ampleetere, nec conare amplius nova ſydera cælo addere: cur enim tranquillum Æthera turbares? Si conſenſeris, tua iunteta opera hanc veritatem plene decidi poߟe mihi perſuadeo: ſunt enim mihi perſeetæ demonſtrationes, quibus remotiones Cometarum, quocunque ferantur modo, certo definiri poߟunt, nec ulla opinor obſervata tibi deſunt: συν δύ’ έρχομένω: conferamus operas: nihil apud me erit, quod tibi non lubenter communicabitur: tu viciߟim id agito: Valde cupio illius ROTHMANNI videre, quibus volatili admodum ſagacitate ad ђnum uſque has ſumoſitates inſequitur: ſi communicaveris, tuo committetur iudicio, quam vere ille tam alte ſapiat, alioqui paradoxon a vobis ex propoſito defendi videri poterit. Obſervata quæ haetenus videre contigit, pro principijs demonſtrationis remotionum haberi nequeunt: tantum ad apparentem in longitudinem et latitudinem motum faciunt: talia expeto ubi azimutha non variantur et quæ diverſis regionibus accepta ſunt. Canon mirificus a generoſo quodam conſangvineo noſtro hîc conſtruitur, cui otij etingenij ad tantum opus ſatis eſt: cum perfeetus fuerit, tibi communicabitur: Sed de tuis nihil adhue reſciſcere potuimus: fac, quæ in chycmicis ſingularia habeas, intellegamus. Scire noſtrum nihil eſt, niſi alij ſciant nos ſcire: De ʘ et ☾J in ☿ reduetione aut phyſicorum tinetura, ſi quid experientia conſtat, reſcribe, non oberit fortaߟe noſtra collatio: Si quid contra nos amplius cogitas, paucis agito et maiori calami modeſiia, et ſi ita libet, publico iudicio noſtra ſubijciamus, ne etiam antilogijs noſtris amicitia et conſuetudo ſcribendi intercidat. Si quid hic expetis, mihi ſignifica: non deero ut potero. Vale quam feliciߟime D. TYCHO et hoc cerotum ad reſtinguendam illam in cœlo phlogoſin abs te accenſam ab amico antagoniſta medico miߟum benigne accipito et uſurpato. Datæ Edinburgi 27 Martij 92.

Tuus lOAN. CRAIGIUS Scotus.