Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Oxoniensi Bo...

[Ex apographo in codice Oxoniensi Bodleiano Smith 77]

PETRO IUNIO TYCHO BRAHE.

QUI ſiat, nobiliߟime et excellentiߟime D. PETRE IUNI, quod ad meas bis vel ter ad te datas, plane ſurdus et mutus videare, equidem ne ſuſpicari quidem, nedum ſcire liquet. Si enim aliquanto locorum intervallo, Oceani interfluxu diſiungamur, attamen cum ſatis ſrequens hincinde fiat navigatio, quam et affinitatis inter hæc duo regna neceߟitudo crebriorem oportumoremque reddit, nhil hinc ſuppetit ad exeuſandum ſubſidij. Gravibus quidem et multiplicibus in Aula et Repub. diſtraheris negotijs. Verum hæc tot tantaque eߟe ne- s. 331 queunt, quin ſemel arrepto calamo TYCHONI Dano, amico nequaquam fucato atque in horas mutabili, vel pauciߟimis reſpondere concederetur. TYCHONEM autem dico, ne, ſi forte idem tibi accidat, quod illa apud OVIDIUM de ſuo amatore conqueritur, ipſum quoque nomen ſui oblivioni dediߟe metuens, ut ſic eius verba invertam: Forʃitan et quis ʃit TYCHO vel unde roges, ut ſic tibi mei memoriam nonnihil, ut apparet, obliteratam in animum revocem. De quibus autem ad te iam aliquoties ſcripii, hæc ferme erant: ut BUCHANANI vitam ſponte dudum promiam deſcribi, tranſmittique curare non gravarere: inprimis vero, ut privilegium a Sereniߟimo Rege veſtro tua authoritate atque interceߟione mihi procurares: quo caveretur, ne ullum meorum operum hîc impreߟorum in ipſius Maieſtatis regno venderetur, aut abſque mea permiߟione divenderetur. Miſique (ni ſallor) diplomatis Cæſariani, eodem nomine quoad fines Romani Imperij elementer conceߟi, apographum, quod et nunc facio, ſi forte alterum non eſt redditum: non tam ut hine || conſpicias, quo tenore conficiendum ſit (ipſemet enim pro ea, qua vales, prudentia et eloquendi eximia facultate facile verba invenies, quibus res hæc peragatur exorneturque) quam ut huius exemplo promptius Regi veſtro perſuadeatur, ne in hoc quod peto benevole etiam concedendo diſſicilem ſe præbeat: cum et apud eos, quibus de facie ignotus ſum, talia minimo negotio impetrârim. IACOBUS enim CURTIUS, Imperij Vicecancellarius, vir præcipuæ in Aula Cæſariana authoritatis et in literis politioribus, adeoque ipſa Matheſi excellenter verſatus, hoc Cæſaris privilegium mihi ſponte propria procuravit, conſcripſit, ſuiſque ſumptibus condueto tabellario tranſmiſit, ut ex Literarum ipſius unâ additarum exemplari, quod hîc ſimul habes, videre licet. Te igitur mihi, quem (modo recordari vacat) ex aliquantulo in hac inſula Uraniburgica congreߟu cognitum habes, hac in parte non defuturum confido. Si in Icona noſtram libris edendis præfigendam, acuto et ſuccineto aliquo epigrammate luſeris, rem utrque, uti ſpero, noſtrum non inhonorificam præſtiteris. Idem petij a magnifico D. Cancellario IOHANNE METELLANO, cuius in poëſi argutum ingenium vel paucula illa carmina oſtendunt, quæ ianuæ conclavis veſtri Regis, cum hîc unâ adeߟet, utut inter circumbibendum et colloquendum, obiter quidem, ſed non ſine nervoſo aeumine, diſcedenſque mnemoſyni loco ſcripſit, quæ etiamnum illic ſpeetantur. Mirifice placet carmen, quod ſereniߟima Maieſtas Regia HENRICO GYLD[ENSTIERN], Præfeeto Bahuſenſi, affini meo dileeto, inter tranſeundum, elogij gratia exaravit. Et vivida in hoc ad Poëſin cernitur affeetio, ingenijque acumen pari ſolertia coniunetum. Si non nimium audax cenſerer, || ſubmiߟe optarem, ab ipſius Maieſtate et mihi aliquid de ipſius melliflua et Parnaߟiaca vena clementer impertiri. Quod ut mihi 42* s. 332 meiſque lucubrationibus honorabile, ſic etiam ipſius Maieiſtati apud eruditos et cordatos cenſores non indecorum reputabitur. Tua interceߟione atque ſuaſu votis meis hac in parte non gravatim (prout confido) ſatiffiet: hacque ratione me tibi adhuc devinetiorem reddideris. Rogâram in alteris, ut miniſtrum aliquem, natione Scotura, qui hortulanum ageret, unumque, li fieri poߟet, aucupem mihi honeſte hîc ſuſtentandum mittere ſatageres, quod et nunc ut præſtes * petoque, quamprimum libera et commoda huc concedatur navigatio, eiuſmodi hominem unum vel alterum e veſtratibus nanciſcar. Quin et ſic deſiderijs meis belle ſubveneris. Quod ſi quid in hac noſtra patria fuerit, in quo viciߟim tibi gratificari per me concedatur, tuum erit ne rogare quidem, ſed verbulo ſolum, quicquid in votis habueris, indicare. Experiere me in exequendo alacrem et promptum. Vale. Datæ Uraniburgi 20 Martij A. 1592.

TYCHO BRAHE.