Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] C...

s. 328 [E codice Vindobonensi lat. 9737f]

CLARISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO,

DOMINO HUGONI BLOTIO, I. V. DOCTORI ET CÆSAREÆ

MAIESTATIS BIBLIOTHECÆ, QUÆ VIENNÆ IN AUSTRIA

EST, PRÆFECTO, AMICO SUO PLURIMUM DILECTO.

VIENNÆ AUSTRIÆ POST DOMUM PROVINCIALEM.

REDDITÆ lunt mihi his ipſis diebus tuæ literæ unâcum Hagecianis, eximia quadam humanitate et erga me benevolentia affatim refertæ. Aߟeris inter nos olim in Helvetiæ oris notitiam aliquam contraetam fuiߟe. Quæ ſane ut id, quod res eſt, affirmem, mihi iam penitus memoriâ exciderat. Idque cum ob ea, quæ ex temporum et locorum longinquitate ipſemet adducis obſtacula, tum quod diverſiߟimis et quamplurimis, ex eo tempore (quod ſane ad minimum viginti duos annos excedit) occupationibus et diſtraetionibus implicitus, eorum omnium, cum quibus in Germania atque alibi inter peregrinandum familiaritatem aliquam contraxi, recordationem animo comprehendere, niſi forte per literas ſubinde renovaretur, haud ſuſtinuerim. Videor tamen mihi cum quodam luvene Belga, ingenioſo atque ad diſcendum alacri, Baſileæ (uti opinor) non Argentinæ (prout tu vis) dum pauculis menſibus illic ſubſiſto, conſuetudinem aliquando inijߟe; ſuccurritque, iam me ibidem per otium puerilia quædam Inſtrumenta Mathematica (cum alia in promptu non eߟent) traetaߟe et harum rerum cupidis eorum uſum oſtendiߟe, ac ſi quæ ſupereߟent, illis non gravatim dono conceߟiߟe. Fieri itaque facile poterit, quod tu is ipſus Belga fueris, cum quo inter alios de his iucunde egi. Pergratum vero mihi accidit, quod hanc, quæ nobis tunc aliquantulum interceߟit, cognitionem, utut tot iam interlapſis annis ferme obliteratam, per literas in mentem revocare non intermiſeris. Ego hanc in poſterum memoriâ ſolidius firmare et ſartam teetam conſervare haud negligam. Nobilem etiam et rerum uſu eximie valent em virum GER ARDUM RANZOVIUM, HENRICI filium, amieum meum fratris loco dileetum et non ita dudum affinitate coniunetum, tuo nomine ſalutare atque de notitia inter nos olim contraeta commonefacere, prout expetis, non tergiverſabor. Quin et Magnificentiߟimo Ampliߟimoque viro Domino HENRICO RANZOVIO Produci Holſatiæ prima quaque oblata occaſione ſcribens (quod et ſæpius mutuo facere ſolemus, cum et ille ijſdem, quibus invigilo, ſtudijs impenſe afficiatur) vel ipſas tuas literas vel earum deſcriptum adiungam, ut filio mittens, tui recordationem, tam apud ipſum quam cæteros Holſatiæ conſpicuæ nobilitatis viros, tibi quondam in adoleſcentia notos, ſic promptius in memoriam revo- s. 329 cem. Quod et apud ipſum GERARDUM, ſi illi prius quam Parenti eius ſcripſerim, præſtabo. Atque is reetus reliquos ſuos, de quibus loqueris, conſangvineos novit, eoſque tui memores reddet. Sunt enim, tum is tum etiam alij Holſatiæ Nobilitatis eximij viri, præſertim ex ijs, qui exteras nationes perluſtrando variorum hominum mores et adliones experti ſunt, ab humanitatis officijs nequaquam alieni, ut non dubitem, ijs hane veſtræ converſationis memorationem acceptam futuram.

Scribis in Bibliotheca Imperatoria, cui Viennæ præes, reſervari ultra 90000 librorum volumina. Si itaque liceret et tibi nonnunquam otium ſuppeteret, optarem mihi Authorum illorum nomina, unâ cum librorum ſingulorum inſcriptione, præſertim quo ad Philoſophica, Mathematica, Aſtronomica, Medica et Chymica atque ſimilia opera attinet. Idem quoque in Illuſtriߟ. Archiducis Auſtriæ MAXIMILIANI atque aliorum, ſi quos noſti, Illuſtrium virorum Bibliothecis | fieri averem; modo id bona eorum pace admittatur. Sin minus, nolo tibi periculum vel offenſas mea de cauſa creari.

Quia vero Arcis Uraniburgicæ, quam in hac Inſula præcedentibus annis extrui curavi, mentionem facis, eius aliqualem repræſentationem tibi in adiuneta charta mitto. Licet ab eo tempore, quo hæc ita in eum modum exciſa ſunt, nonnulla, præſertim quo ad vallum circundans et ædificia in eius quatuor angulis extantia, immutata et ampliora reddita ſint, et Inſtrumenta Aſtronomica plura, tam in Arcis turriculis quam potiߟimum in Cryptis quibuſdam ad collem extra huius mænia, e ſolidis lapidibus conſtruetis, quæ ſeptenas diverſi generis ingentes et affabre elaboratas ad Aſtronomiæ negotium rite exequendum inſervientes diſtinetim compleetmtur Machinas, hincinde diſpoſita exiſtunt, adeo ut iam coniunetis ijs, quæ in Arce ſervantur, mihi 28 ad minimum in promptu ſint Aſtronomicæ Reſtitutioni opportuna Organa, ſolertia, labore, ſumptibus inæſtimabilia. Quin et, ut aliquatenus etiamnum cognoſcas, quid præteritis annis his intermediantibus executus ſim, quidque in re Aſtronomica redintegranda moliar, en habes Operum noſtrorum, brevi, ſavente Cæleſtium Opifice, in lucem publicam evulgandorum quaternionem primum, eorundem Inſcriptionem atque contenta brevibus exponentem. Addidi autem conſulto terna eiuſdem quaternionis exempla, ut ſi qui forte fuerint inter veſtrates Bibliopolas aut etiam in vicinia, qui horum voluminum aliquot exemplaria iuſto pretio obtinere cupiant, illis hanc librorum inſcriptionem communicare atque cum ijs de numero Exemplarium, quæ adipiſci ſatagunt, deque pretio tranſigere, eo commodius queas. Quod et te meo nomine haud gravatim faetirum confido. Erunt quatuor Tomi, quorum quilibet ſemiquinque circiter adimplebit Alphabeta, in hac s. 330 Regali (quam vocant) uti vides, papyro. Suntque plurimis ſchematibus, numeris et Inſtrumentorum piduris hincinde reſerti. Tute igitur, qui Auguſtæ illi Cæſareæ Maieſtatis Bibliothecæ negotijs præes, et rem librariam optime calles, facile æſtimabis, quantis ſumptibus hæc in propria meâ, eâdem decauߟa conſtrueta Typographia, excudicurârim et quali pretio cum indemnitate no-||ſtrorum laborum atque impenſarum venire merito queant. Quæ omnia tuæ prudentiæ diſpicienda, dijudicanda, exequendaque relinquo. Præſtiteris mihi hac ratione rem imprimis gratam et Reipublicæ literariæ, cuius tu commodum gnaviter et honorifice procuras, haud, ut ſpero, inutilem, nec tibi ipli indecoram aut ſterilem. Ego enim ad viciߟim tibi gratificandum et de te bene merendum promptus inveniar. Carmina, quæ altera hâbet pagina, non ſemper illic locum invenient, ſed ubi digniora quædam a Principibus et illuſtrioribus viris, quæ expeeto, adeptus fuero, illa honoris cauߟa hanc primi Tomi pagellam occupabunt; cæteris in reliquos Tomos, prout cuiuſlibet Autoris requirit ſtatus et exiſtimatio, iuxta frontiſpicia debito loco digeſtis. Si Poëta es (uti procul dubio es) et te noſtram Uraniam aut effigiem (cuius ideam præter illam, quæ quaternioni imprea eſt, aliam cupro ſubtilius expreߟam hîc adiunxi) ſuccineto aliquo Epigrammate ornare, idemque apud alios, li quos noſti, in Auſtria argutos et acutos Potas, tua operâ impetrari, deſiderarem. Vale. Plura enim non addam, ne nimium exereſcat Epiſtola; tu prima quaque oblata occaſione reſeribendo ſæpiuſque (quod et ego non intermittam) ſcribendo, amicitiam veterem renovare, augere, ſtabilireque ne ſuperſede. Literas, ſi Pragam ad præſtantiߟimum virum D.THADDÆUM H AGGÆCIUM miſeris, is, cum mihi ſæpius ſcribere ſoleat, et tuas huc tuto diriget. Iamque iterum atque iterum vale. Datæ Uraniburgi20. Martij Anno 92.

TYCHO BRAHE,
manu propria.