Danmarks Breve

[Ex apographo in Singularibus histor...

s. 327 [Ex apographo in Singularibus historico literariis Lusaticis part. 27 (Lipsiæ et Budissini 1743)]

CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO M.

BARTHOLOMÆO SCULTETO, GORLICENSI, RERUM

MATHEMATICARUM PERITISSIMO, VETERI SUO

AMICO PLURIMUM COLENDO.

S.

EN! habes mi SCULTETE, operum noſtrorum, diu a te atque alijs deiideratorum, primum Quaternionem, inſcriptionem quatuor ſubſequentium tomorum eorumque contenta breviter completbentem. Hinc cætera ratiocinare. Addidi MYLIJ veſtri ſuccinetum Epigramma, ſed in pleriſque a me immutatum, eo quod prius illud nimis affeetuoſum atque inſolens quibuſdam videri poߟet; nec tali me dignor honore. Agas vero illi gratias pro ſuo candido et benevolo erga me meaque ſtudia amore. Si mihi ſcripſerit, ego par pari referre, et amicitiam cum iſto inpoberum colere, non tergiverſabor. Monſtra quoque veſtratibus Bibliopolis hanc operum noſtrorum inſcriptionem, et, an aliquot exemplaria iuſto pretio obtinere ſatagant, exquire, quidque pro ſingulis Alphabetis aut quaternionibus numerandum lit, eum illis tranſige, poſteaque me, et de pretio et de exemplarium numero, quæ habere velint, certiorem effice. Continebit quodlibet horum voluminum, quæ quatuor omnino erunt, circiter ſeſquina Alphabeta, in charta quam regalem vocant, ſuntque plurimis Schematis atque Ta-||bulis hine inde conſerta. Tuum itaque erit, noſtris deſiderijs morem gerere, negotium hoc fideliter, ae ſi tuum eߟet (quod et tibi confido) agere, meque per primam oblatam occaſionem de ſingulis commonefacere. Vale, et præſantiߟimum illum MYLIUM meo nomine diligenter ſaluta. Iamque ambo feliciter vivite, bibite, valete. Propino vobis hoc die 4, quo et hîe et iſthic alibique potare ſolent fere omnes (rem ſcilicet Bacho ſacram gratamque facientes) unum alterumque cantharulum, eiuſdem Liæi liquore uſque ad exuberantiam refertum, idque hauſtu etiam Bachico, licet non Philoſophico, multo minus Theologico, quamvis dies Chriſtianis ſacer eߟe deberet: Ebibo autem pro veſtra ſalute, quod et magnus BARTHOLINUS, nunc mihi domeſticus, proxime aߟidens, lubenter ſatiſfecit. Non crediderim illum artem hane apud vos didiciߟe, cum in Patria eius Seelandia rudes ipbus non ſint. Veſtrum eſt, nobis iugiter et gurguliter par pari referre, etiam adhibita Muſica, quemadmodum nos non ſine buccinarum, tibiarum, fidium clangore et ſuavi concentu, hæc pocula vobis vovimus. Iterum atque iterum vivite, bibite, valete, literaſque has ad MONA-||VIUM Vratiſlaviam debinate. Datæ Uraniburgi d. 12. Martij Anno 1592.

TYCHO BRAHE, manu propria.