Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068659]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068659]

CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM

GENERE ERUDITISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO,

DOMINO THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, PHILO

SOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO,

AMICO SUO TNPRIMIS DILECTO.

MIRATUS equidem non parum ſum, clariߟime et præſtantiߟime Domine TH ADDÆE, amice ſummopere dileet, quod tota hac elapſa æſtate nihil a te literarum receperim. Verum idipſum, quod ex tuis iamprimum circa initia Oetobris redditis cognovi, te minus proſpera uſum fuiߟe valetudine, aliiſque occupationibus diſtentum, iam antea ulpicabar. Video te reſponſioni meæ ad tua dubia et obieeta, circa diſputationem prioribus literis motam, iam plane acquieſcere. Quæ tua ingenuitas admodum mihi grata eſt. Facis hac in parte multo ſyncerius, quam plerique, qui ſolo contradicendi ſtudio, ſua, licet ſibiipſis ſuſpeeta, mordicus tueri ſolent. Quæ res Philoſophiam (ut de Religionis negotio nihil dicam) non parum haetenus turbavit, et nondum finis.

Facis quidem mentionem effigierum tibi tranſmiߟarum, quodque Magnificus Dominus CURTIUS de Epigrammate, eo nomine ab arguto quodam Poeta concinnando, proſpexerit. Pro qua erga me benevolentia gratias habeo. Attamen hoc nontanti referebat, atque librum tranſmiߟum (qui ea quæ Tomo primo de Nova Stella tune typis mandata fuêre, continebat) excutere, veſtramque de his eruditam cenſuram perſcribere, quemadmodum etiam de Idæis quorundam ex meis inſtrumentis in parva forma expreߟis et capſulæ cuidam ineluſis, quæ omnia Tabellario iſti ſeniori ad vos redeunti perferenda tradidi. Quare eum de illis, quæ maioris erant momenti, quam chartaceæ iſtæ effigies obiter ſaitem communicatæ, ne verbo quidem in hac Epiſtola memineris, vereor, ut iſta vobis allata ſint, forte, quod ſenex ille onus portandi detreetârit, quod tamen non invite hîc in ſe recepit, aut quod illi in via quidpiam humanitus acciderit. Quicquid id eſt, rogo peramanter, velis prima quaque commoditate me certiorem de his reddere, et ſi s. 320 liber is, de quo loquor, de Nova Stella affatim traetans, ad tuas manus pervenit, ampliߟimi Domini CURTIJ et tuam, quemadmodum tum quoque petebam, de eius contentis ſententiam indicare ne graveris, tum etiam, quid vobis de inſtrumentorum conformatione, parvis modulis repræſentatâ, videatur. Fui et ego totâ hac æſtate plurimis diſtraetionibus et avocamentis impeditus, quo minus ſuſceptam telam laborum meorum pertexere commodum fuerit. Quamprimum opportuniore otio eorum, quæ dudum ſuſcepta lunt, quidpiam typis abſolvere licuerit, vos eius participes reddere non intermittam. ||

Intelligo ex ſcheda literis tuis incluſa ſenem illum M. PETRUM JACHENAW nomine, qui ſemel atque iterum mecum aliquandiu fuit, Pragam, Cæſareæ Maieſtati in artificijs quibuſdam mechanicis ſuam operam offerendi gratiâ acceߟiߟe. Et certe quantum ad currum attinet (qui itineris confeeti ſpatia ſcite et iucunde, inſtar horologij cuiuſdam, denotat, eadem ſonitu campanularum, prout libuerit, auribus ingerit) confeetionem eius artificioſam, quæ et uſui commoda lit et conſtans permaneat, egregie callet, diuque in iſta machinatione varie efformanda verſatus eſt. Nam et aliquot Germaniæ Principibus eiuſcemodi currus confecit, tum quoque quendam, ab Illuſtriߟimo Duce Megapolitano, Sereniߟimo Regi noſtro laudabilis memoriæ dono miߟum. Quin et meo currui, quo ſubinde in hac Inſula cum amicis circumvehor, tale quoddam Automatum, cum ultimo hîc eߟet, adaptavit; quod tum integra miliaria, tum etiam eorundem diverſas ſubdivſiones, adeoque in minuta ſexagenaria diſtributionem tam indicibus aliquot oſtendit, quam pulſu ſonitum duarum campanularum diſcriminatim edendo manifeſtat. Ut ob id indubia fide teſiari poߟim, nullam ſub hoc opere, quod ille profitetur, ſubeߟe impoſturam, ſed omnia rite et conſianter non ſine deletetabili atque utili ſpeetaculo ſuccedere. Si itaque virum hunc, qui per ſe eſt integer et probatæ vitæ atque morum, prænominato Domino CURTIO ita commendaveris, ut eius interceߟione apud Cæſaream Maieſtatem vel alios illuſtres et opulentos Dominos, ſuam in curribus huiuſmodi parandis operam elocare poߟit, atque aliquid lucelli hinc percipere, feceris mihi rem inprimis acceptam. Illum enim ob perſpeetam eius integritatem et fidem diligo, quodque in hoc ſenio pro ſuſtentatione ſui ipſius et familiæ hincinde peregrinari neceߟe habeat, ipſi condoleo. Solet is, rebus ſuis domi in anguſtiam redaeetis, nonnunquam huc Viſmariâ tranſmarina, ubi habitat, ad me in Daniam traijcere. Et quoniam totam hyemem præteritam hîc mecum conſumpſit, fieri facile potuit, ut me aliquoties de te verba facientem (prout retulit) audierit. Eſt enim alias ſatis veridicus. Tu eius conatibus, quod te vel meo nomine faeturum non diffido, ne defueris, quo aliquando huc reverſus meam || hanc qualemeunque s. 321 commendationem ſibi non infrugiſeram fuie deprædicet. Sed de hoc forte paulo prolixior ſum, quod in altero, cuius etiam in literis meminiſti, brevitate compenſabo, de eo vix verbulum additurus, neque enim dignus eſt. Ipſemet brevi apud vos, quemadmodum et antea ubique alibi, qualis ſit, prodet, niſi forte religioſa illa (ſiDijsplacet) metamorphoſis eum a ſeipſo difformem reddiderit. Vale et magnificum Dominum CURTIUM a me officioſe ſaluta, et ſi literas, quas ſemel atque iterum ad illum poſtmodum dedi, accepit, ut per oblatam a gravioribus Reipubl. curis vacationem reſpondere et de rebus Mathematicis iucunde mecum conferre non gravetur, rogatum habe. Iterum diu multumque vale. Datæ Uraniburgi die Anno 1591.

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068656]

POSTSCRIPTA.

CONSTITUERAM quidem de Plagiario et Suffuratore iſto ne verbum meminiߟe, ex quo mentione indignum cenſerem. Verum dum hæ literæ, unum atque alterum diem, ventum et navigium, quo Hafniam tranſfretent, hîc expeetant, incidi interea et in alteras poſtremas tuas, quibus URSI iſtius Dithmarſici meminiſti. Cumque videam, te in utriſque eodem modo ſic notare hominem iſtum, quem ego plagij accuſâram, immo et in poſterioribus nonnihil tacite excuſare, adeoque eius mores laudare, quaſi hæſitares, an merito et ſimpliciter Plagiarius appellandus, forte quod is ſuis vafris et ſubdolis verbis ita ſe apud vos purgârit: cogor itaque nolens volens tibi apertius pluribuſque de hoc ſcribere, ut quomodo res ſe habeat, certius cognoſcas. Fuiti ſte URSUS Dithmarſicus hîc ante annos (ni fallor) ſeptem vel 8, in comitatu intimi mei amici ERICILANGIJ, cui tune temporis inſerviebat; cumque per quatuordecim dies idem ERICUS unâ eum alijs quibuſdam Baronibus et nobilibus viris, quos ſecum adduxerat, etgenialiter, uti fit, mihi convixiߟent, illiſque dimiߟis, ſeſe ad mecum philoſophandum compoſuiߟet (nam artium liberalium non ignarus eſt, haſque amat, inprimis vero URANIAM noſtram, et ſi ſub hoc nomine ſororem etiam meam, SOPHIAM alias diietam, nunc viduam iuveneulam, unâ intellexeris, cum et ille hane Iic appellare ſoleat, forte a veritate non aliena me dixiߟe, res ipſa probabit, hanc enim amabat atque in uxorem ducere ſatagit) is inquam, ERICUS iam Bacchici liquoris pertæſus et ab URANIA noſtra recreari cupiens, cœpit inter alia quærere, an non aliqua daretur ratio, qua abſurditas, quæ motum Terræ a COPERNICO introduetum præcavere poߟet, et ſuperfluitas atque inconcinnitas Ptolemaica nihilominus abrogaretur, ita tamen ut apparentijs cœleſtibus s. 322 omnimode et concinne ſatiſfieret;. Perſenſerat enim me tale quippiam moliri, ex quo nonnunquam mihi ab ore excidie auſcultârat, nec hanc nec illam rationem veritati conſentaneam eâe, ſed dari poߟe longe commodiorem et probabiliorem. Cumque ERICUM hunc meum ſuis deſiderijs non libenter, quantum in me eſt, privare ſoleam, at a tergo reſpiciens animadverterem inter alios miniſtros et hunc Dithmarſum menſæ aſtare ipſumque præ cæteris noſtro colloquio, uti erat impudens, inhiare, nutu commonefeci ERICUM, ut eum aliquorſum amandaret, et ne rem intelligeret, nimiſque cito reverteretur, dedimus illi ſubito materiam, quam debebat ſeorſim metrice componere; nam et Poetaſtrum profitebatur. Interim || arrepta creta, prædieto ERICO meo in menſa delineavi tam Ptolemaicam quam Copernicæam circa motus cœleſtes ſpeculationes, et utriuſque abſurditates aperui. Sciſcitanti inſuper de tertia aliqua convenientiore forma, noſtra quoque hac in parte inventa, illi generaliter et ſuccinete depinxi, expoſuique, quæ etiam poſtea, quoad fieri potuit (erant enim in viridi panno menſam ſternente deiignata) expunximus. At naſutulus iſte URSUS ſubolfaciens nos ſe hæc celaߟe, ſive ex ijs veſtigijs, quæ adhuc in mappa forte reſidua erant, ſive ex charta quadam, quæ in Muſæo meo, ubi eߟe ſolebat, inter alia ſegeſtria abieeta erat, ſeu ab aliquo Studioſorum meorum, cui forte hæc innotuerant, aut undecumque tandem alias hanc Hypotheſium noſtrarum aliqualem ideam animo concepit, quam et non ita diu poſt ob ſuos inſulſos arrogantes et ſtultos mores ab ERICO dimiߟus, Holſatiam tranſiens atque Magdeburgum veniens, apud doctiߟimum virum GEORGIUM ROLLENHAGIUM, illic Scholæ Rectorem primarium, de hac Hypotheſium inventione, quam ſibi falſo arrogabat, plurima et mira quædam iaetabat: adeo ut cum a viro illo Mathematum non imperito, quædam circa retrogradationes et ſtationes Planetarum ſalvandas interrogaretur, ſeipſum expedire nequierit: hincque ROLLENHAGIUS ſatis perceperit, ipſum huius inventionis authorem primum non eߟe. Quod et non ita diu poſt, tam nobiliߟimo Domino HENRICO RANZOVIO, quam mihi per literas indieavit, atque plagium hoc omnium primus patefecit, longe antequam Fundamentum illud infirmum et inſufficiens, a varijs authoribus corraſum ſeu potius ſurreptum, nimis præſumptuoſe ab URSINO iſto iadum eߟet. Perluſtravit idem, et hîc clam perquiſivit multa alia ex meis, interea dum ego tot dies cum ERICO cæteriſque nobilibus ſocijs, genio potius, uti dietum eſt, quam ingenio indulgeo, et pleraque deſcripſit, nonnulla memoria conſervavit, quæ poſtea pro ſuis (ut eſt perfrieta fronte præditus) venditare non erubuit. Qualia ſunt, quæ deTriangulorum ſupputationibus compendioſis per proſtaphæreſes expediendis, de inſtrumentis, Sextante atque Quadrante, de ſtellarum fixarum, in- s. 323 termediante Veneris ſtella et ʘle, reſtitutione aliaque ſimilia profert. || Nam quantum Triangulorum compendia attinet, iamdudum cum WITICHIO, quando hîc aderat, libenter et liberaliter contuli, et quæ tum ab illo, tum etiam a me hac in parte comperta fuerant, invicem communicavimus. Ipſe autem WITICHIUS, poſtea in patriam rediens atque dehinc ad illuſtriߟ. Principem GUILHELMUM Haߟiæ Landgravium proficiſcens, illicque aliquandiu commoratus, Principis Automatopæo IUSTO BYRGIO illiterato quidem ſed admodum induſtrio artifici mechanico, omnia a nobis concinnata Triangulorum myſteria reſeravit, unâque inſtrumentorum quorundam meorum fabricam, diviſtoniſque et pinnacidiorum in his rationem illic propalavit, adeo ut Princeps ille mox tam Sextantem quam Quadrantem ad meorum imitationem (licet et hoc non faߟus ſit WITICHIUS) conſieri curavit, quibus poſtmodum et ſubtilius et felicius quam antea obſervationibus invigilare dabatur, quemadmodum e literis Aſtronomicis inter nos hincinde ſcriptis cognoſces. Poſt diſceߟum autem WITICHIJ URSUS iſte non diu in una ſtatione ac latibulo (ad imitationem forte urſorum ſylveſtrium) degens, Caߟellas etiam accurrit, hypotheſes meas pro ſuis Principi offert. Quas cum in Automatum redigere ſatagerent, utut ſatis idoneum naeti artificem mechanicum, ſe expedire non poterant, antequam ſuperveniret ROTHMANNUS, qui particularia quædam illic imitatione COPERNICI attexuit. Nam generaliora ſaitem URSUS iſte præripuerat, prout etiam ſuffuratoribus uſu venit, qui præ metu atque conſcientiæ ſlucſtuatione quædam ſæpenumero non inutilia in tatſta relinquunt. Quin et rationem lidera obſervandi reſtituendique, quam hîc aliqua ex parte viderat, illic a WITICHIO pateſaetam, tum etiam mutuis Landgravij eiuſque Mathematici et meis literis plenius explanatam, illic uberius hauſit, et quod potiߟimum erat (licet peߟime acciderit) a dieto IUSTO BYRGIO Triangulorum compendioſam demonſtrationem atque in numeros reſolutionem,quamilliWITICHIUS conceߟerat, obtinuit; tum etiam quædam alia, pro quibus remunerationis loco illi totum COPERNICUM in Germanicum idioma convertit, quemadmodum hæc et alia CHRISTOPHORUS ROTHMANNUS mihi non tam per literas quam præſens ante biennium, cum hue a Principe viſendorum meorum inſtrumentorum cauſa ablegatus eߟet, ſignifieavit. URSUS autem iſte nec diu illic hærens, ſed Argentinam mox prorepens, || poſtquam aliquandiu ea quæ hic atque Caellis viderat, didicerat, ſurripuerat, privatim, quæſtus cauſa Studioſis propoſuit, tandemque, utut in pleriſque manca et mutila, in publicum nimis arroganti et ſpecioſo titulo ſub ſuo nomine emittere non verebatur: ubi cum omnibus, quos noverat, Mathematicis aliquam partem iſtarum hincinde corraſionum nomine tenus novo quodam et inſulſo ex- 41* s. 324 emplo dedicârit, me ſolum (in quo et mihi gratulor, quod meum nomen ſuis furtis non conſpurcavit) ſilentio præterijt, ne, ſi hinc innotuiߟet alijs, eum mei aliquam habere notitiam, fraus et plagium eo citius detegeretur; cum tamen potiߟima pars eorum, quæ illic adfert, niti quatenus ea corrumpit aut ijs non reete utitur, ex mea officina prodierit. Ut vero certus ſis, rem ita ſe habere, præſertim quantum ad Hypotheſium conſormationem attinet, addidi ipſam ſchedam abieetitiam (cuius prius memini) ex qua hane procul dubio, cum hic eߟet, ſpeculationem hauſit, quam etiam quidam meorum Studioſorum, quam primum per dietum ROLLENHAGIUM de piagio hoc admonitus eߟem, inter cæteras chartas conquiſitam mihi attulit, reſerens hanc, cum URSUS iſte hîc adeߟet, in Muſæo meo inter alias ſchedas in aperto iacuiߟe, ut facile inde ea quæ pro ſuis edidit, concipere potuerit. Illum autem iſta, quæ ſibi ſalſo vendieârat, hinc habuiߟe, ſi nihil aliud, id ſatis convincit, quod et in hac ipſa veteri delineatione Martij orbis, per ineuriam aliquam Solarem totaliter includat: ideoque charta hæc forte tanquam inutilis a me abieeta erat, quemadmodum etiam in ipſius diagrammate, cuius imitatione hæc perperam deſignantur: cæteris, quæ ſuperaddidit, pro libito aߟutis nec ſolide ad rem facientibus. Cupio autem hanc ipſam ſchedam mihi certo remitti. Quin et prænominatus GELLIUS SASCERIDES, qui oetennium mihi fuit domeſticus, cum hinc in Italiam abiturus aliquandiu in Germania moraretur et Argentinam deinde tranſiret, URSUMque iſtum illic reperiret, ſuum iſtud Fundamentum ex aliorum lapidibus corraſum iaetitantem, aperte illi in os dixit, quod hypo-||theſeos iſtius inventionem ſibi falſo attribueret: raeam enim omnino eߟe et ſe aliquot annis antea hanc apud me cognitam habuiߟe: et quod craߟus iſte error circa Martium orbem, Solarem totaliter in ipſius diagrammate ambientem, ſatis prodat, eum hæc fundamenta non intelligere, nedum ut author iſtius inventionis eߟe queat. Et pleraque alia illi obiecit mihi prærepta. Verum iſte, ut eſt impudenti vafricie obſitus, ſe hanc Hypotheſin a me non habuiߟe peierare non eſt veritus, nihilominus ſe eam non rite intelligere et Martium orbem perperam in hac deſignaߟe fateri ab eodem GELLIO coaetus eſt. Quomodo igitur, quæſo, ea ipſemet invenire potuit, quæ ab alio inventa non rite intellexit, imo potius depravavit? Cum alias facile lit, inventis aliquid addere. Ex ipſiſmet huius GELLIJ literis, quas tum Argentinâtum etiam poſtea ex Italia ad me hac de re perſeripſit, quas hc, mihi tamen certo et tuto remittendas, appoſui, rem ita ſe habere, citraomne dubium cognoſces. Et eſt ſane iuvenis ille, qui iam triceſimum exceߟit annum, non ſaitem apprime in varijs ſeientijs eruditus, ſed et morum integritate gravitateque ſingulari præditus et veritatis inprimis, cuius amorem a me ſæpenumero plurimum commendari audijt, ſi quis alius, s. 325 apprime obfervans. Imo fi nihil aliunde eſt, quod probaret ipſum ex mea inventione, quocunque tandem dolo, hanc habuiߟe Hypotypoſin, non autem me ex ipſius hincinde corraſa ſarragine mutuatum fuiߟe, hinc ſatis apertum evadet, quod noſter de ætherei Mundi recentioribus Phænomenis ſecundus liber diu impreߟus fuerit, antequam eius fundatoriæ rapſodiæ in lucem prodir ent. Cum et prodierint, [et] antea has hypotheſes excogitaߟem, ipſis apparentijs coeleſtibus, [ſi] enucleate conſIderentur, me huc impellentibus, licet tunc uſque in integrum opus Aſtronomicæ reſtitutionis hanc ſupprimere conſtitueram, ſed idipſum veritus, quod et ab hoc URSO et quodam alio Scoto, qui cum hancv inter hîc colloquendum didicߟiet, poſtea privatim ſuis diſeipulis Roſiochij propoſuerit, neque tamen, quemadmodum URSUS iſte, candido animo meum eߟe inventum non diffiteretur, ſeque hîc apud me || hanc rationem concepiߟe teſtaretur: id ipſum, inquam, et ſimilia veritus, ſecundo illo Tomo cæteris certa de cauߟa præmittendo ea inſerere conſultius iudieavi. Quantum ad Triangulos attinet, videbis ſuo loco innonnulloTomorummeorum aliquot circa hæc dogmata, quæ meis Studioſis iam ante plurimos annos præſcripſi, ut faciliorem inde haberent calculi Aſtronomici rationem. Cumque in ſingulis menſis Muſæi noſtri horum deſeriptum intuitui patebat (ex quo quilibet ferme eorum peculiare ad manus habeat exemplar) facilimum fuit huic URSO tot dies ſubdolum Paraſitum agenti iſta lambere, utut demonſtrationes eorum Geometricas hîc vix acquirere potuerit, eas enim ſeorſim inter propria quædam mea maioris momenti ſcripta conſervâram, quas Caߟellis a Landgravij Automatopæo poſtea ea, qua dixi, occaſione natetus eſt. Quin et multa alia habeo, ipſius propria manu ſcripta, quæ hîc clam deſcripſit atque unâ cum cæteris ſurripere animum induxerat. Utut palam ſemper diceret, omnia quæ hîc videret, ſuperflua eߟe et nullius momenti: ſe tribus lignis plura redlius et citius executurum, quam ego omnibus meis inſtrumentis et machinis, iaetare non erubeſcens, quam artem Tridendronicam vocabat; neſcio an de tribus lignis patibuli, quæ illi unâ cum infraſcripto in eius effigiem Epigrammate in eum uſum depingi curavi, iſta intellexerit. Si ſic eſt, habeat ille pro ſe hanc ſidera obſervandi rationem, nemo equidem hanc illi invidebit, ſed potius eius commiſerabitur. Epigramma autem erat eiuſcemodi:

Ille Tridendronicam primus qui condidit artem

Hac facie et barba conſpiciendus erat.

Nec mirum obʃcura referat quod imagine vultus,

Ille tribus lignis tam bene conveniens.

Sed neetendus erit, ʃive illis for ʃitan olim

Iunetus, neetentis ʃuʃtineatve vices. ||

s. 326 Imo, ut nullo iuſio prætextu inficias eat, ſe pleraque ex meis hîc me inſcio deſcripſiߟe, habeo etiamnum integrum faſciculum eorum, quæ hîc clam ſua manu exarârat atque ſecum auſerre ſatagebat. Nam cum ERICO eius hero egeram, ut ab eo vino ſomnoque ſepulto hæc rurſus noete clam auferri curaret, idque uno vel altero die, antequam hinc diſcederet, licet is, qui ſic talionem reddere debebat, non ſatis aſtutus ſuerit, nec etiam iſta præreptitia invenerit, quemadmodum ille ipſe neque omnia, quæ auferre voluit, integre arripuit, ſeu eius intelleetim ſeu manum inteliexeris. Quod ſi perſtiterit in ſua malevolentia et plagium non confeߟus et deprecatus fuerit, ſed perverſe et mendaeiter excuſârit, curabo illum iſtic publice accuſari, convinci atque (niſi illi ob Mathematum aliqualem, quam adeptus eſt, notitiam pepercero) ſeeundum leges puniri, prout meritus eſt. Nam et ſatis iuſtas habeo huius vindietæ (ſi vellem) exercendæ cauߟas, cum non ſaitem mihi quædam ex meis, multis vigilijs, laboribus et ſumptibus parta perfide præripuerit et ſibi mendaeiter adſcripſerit: ſed et ſamam et honorem meum ſuis petulantibus et malitioiis mendacijs Caߟellis in aula Landgravij, forte etiam alibi, ut ex literis CHRISTOPHORIROTHM ANNI in portione voluminis Epiſtolarum Aſtronomicarum tibi tranſmiߟa, pag. 33 iuxta finem earundem videre licet, quantum in ſe erat, elevare conatus ſit. Quamvis ego ad iſtas nugas ne verbulo reſpondere dignatus ſim, quia calumniæ, mendacia, ſcurrilitas ſeipſa tandem in abſurda dedueunt. Nec eſt, ut permittas ipſum mihi quippiam ſcribere, nam ego eius vafros et futiles prætextus ſatis alias perſpedios ſuſpeetoſque habeo, hominemque plus quam opus eſt, non tamen, prout tu adhuc exiſtimas, humanum, ſimplicem, non invidioſum, frugalem, purum putum (ſi per antitheiin hæc inteliexeris, reetius forte ſententiam tuleris: latet anguis in herba) cognovi. Nec dubito quin Sorex iſte ſuo ſe brevi ita prodet indicio, ut et vobis illum cognoſcere non obſcurum relinquatur. Plura non addam, utut alia mihi circa ipſius vaſros et perſidos mores perſpeeta ſint. Nec enim dignus eſt, de quo vel hæc, uti prius quoque dixi, ſcriberentur, quamvis ſatis ſuperque vera ſint. Nolo etiam, ut illa in apertum deducas, ſed ſaitem Domino CURTIO et tibi comperta reſerves, niſi aliqua urſerit neceߟitas. Nam iſte per ſe ſatis antea inſamis eſt, et plus, niſi alios mores induerit, impoſterum ſe infamabit, ut non opus ſit, illum per alios framoſiorem reddi. Scriptum Uraniburgi die 14 Martij Anno 1592.