Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 9737f]

CLARISSIMO ERUDITISSIMOQUE VIRO

DOMINO IOANNI CRAIGO, PHILOSOPHO ARISTOTELICO

ET MEDICINÆ DOCTORI, EANDEMQUE EDENBURGI

IN SCOTIA EXERCENTI, MATHEMATICO EXCELLENTI, AMICO SUO PLURIMUM

DILECTO.

QUID cunetaris, mi CRAIGE, curque tam cito pedem referens nuſquam amplius appares? Si cauߟæ et viribus diffidis, veritatiſque a nobis propugnatæ mænia inexpugnabilia eߟe, iam tandem expertus es atque concedis, equidem id quod res ipſa exigit, quodque decet, admittis. At cur non id vel verbulo fateri lubet? Neque enim errata agnoſcere revocareque uſqueadeo inglorium eſt, quin homini, his per ſe non parum obnoxio, id conveniat, excuſationemque mereatur, cum et a plurimis præſtantibus atque apprime eruditis viris etiam in gravioribus negotijsidipſumiam diumultumque laudabiliter ſaetitatum ſit. Sin autem nondum omnia tela atque arma, quibus op- s. 309 pugnes, tibi extorta eߟe præſumis, clypeumque tuum adhuc ſatis validum nec imbellem eߟe tibi perſuades, quare non denuo in arenam prodis? Nam et deſatigatus aut fugitivus miles iterum nonnunquam certare audet. Age igitur, prome ſi quid reſidui habes, quo tuum ARISTOTELEM et te tuearis, dum Cometas cælo eliminare citra omnem experientiam iuſtaſque rationes is annixus ſit, Poſteritatemque Philoſophicam tot iam ſeculis hac f alſa opinione imbuerit ſuiſque nænijs dementârit, cuius fiſtulæ ſibilum tu patulis auribus tam lubenter recipiens, forte, quod ad hunc a teneris tripudiare (ut mos in Scholis plerumque eſt) auefatetus ſis, illius luſu (ſi modo non ab hoc deluſus) deledlaris, et illi tibique nimium applaudis. Imo quod minus excuſabile eſt, in Mathematicorum erudito pulvere ſimul ſtrenue et induſirie exercitatus, non vereris, contra ipſam Mathematicam certitudinem atque Obſervationibus indubijs ſuperſtruetas Apodixes Geometricas, omni Herculis robore inſuperabiliores figmenta, vel ſaitem meras conieeturas Peripateticorum, veritati fucum facientes, aut potius hanc offuſcantes, quantum in te eſt, defendere. An hoc eſt Mathematicum agere et veritatis penetralia, ſepoſito omni præiudicio, demonſtrative enucleare, eidemque compertæ conſtanter aߟentiri? Faceߟat Ethnicus ilte άμαϑηματικός (utinam non unâ etiam ἂϑeος) ARISTOTELES eum ſuis diſeipulis, qui ſaitem plauſibilibus et ſophiſticis elenchis ineruſtata facile arripiunt, ijſque aequieſeunt. Apud Mathematicos certe non plus fidei promerebitur, quam geometrice comprobrit. Idem de omnibus eius aߟeclis, ſive per imprudentiam live affedata quadam ignorantia, ipſi ſuffragantibus, non immerito cenſendum venit.

Apologiam noſtram, qua tuis obieetionibus luculenter reſpondebam, te iamdudum accepiߟe, nullum apud me eſt dubium. Nam et eruditiߟimus Dn. D. ANDREAS CRAGIUS, Medicus et Phyſicæ in Academia Hafnienſi Proſeߟor, mihi e Scotia (quo eum ſereniߟima Regina Sponſa eius atque adiunetæ nobilitatis Archiatrum agens, quando illac claߟe Danica deduceretur) reverſus ſignificabat, te motæ inter nos diſputationis, huiuſque meæ Apologiæ mentionem feciߟe. Nihil tamen certi referre poterat, an noſtris dilutionibus aequieſceres nec ne. Id ſaitem aiebat, te admodum (ſi modo non nimium) Ariſtoteleis placitis mancipatum, peneque omnia ab ipſo prolata pro oraculis habere; quæ credulitas tibi cum multis || alijs Philoſophiam profitentibus communis eſt. Satis itaque, imo plus quam ſatis, tibi temporis interea, utut alijs negotijs autMedicinæ faciendæ occupato, relietum eſt, quo Apologiam hanc noſtram evolveres, diſquireres atque ſi quid contradidlionem admittens offenderes, idipſum ulterius diſquirendum in medium proponeres. Seſquialter enim annus, ni fallor, iam præterlapſus eſt, ex quo hoc ſcriptum Apologeticum ad te in Scotiam miſi, nihilque tam s. 310 diutino exaeto tempore reſponſi mihi relatum, utut navigatio inter hæc regna ſatis ſrequens ſit et poſt contraetam affinitatem Regiam quam antea commodior et crebrior. Verumenimvero abijce latebras greߟumque refleete et ad nobis reſpondendum, dummodo quid ſupererit nervorum, vires recollige, quantumque potes, hæc mænia tenta. Sin autem nihil amplius reſtat, quod in contrarium veriſimiliter adduci poߟe confidis, idipſum ſaitem indica et ingenue fatere. Tradideram interea nobiliߟimo cuidam Iuveni Scoto (cuius mihi iam nornen excidit, Secretarium tamen Regis veſtri intimum fuiߟe recordor) cum a Rege ſuo in Daniam amandatus me quoque hîc inviſeret, deſcriptum noſtrarum Obſervationum atque ratiocinationum de Cometa ultimo, in Martio Anni 1590 conſpeeto, quale illuſtriߟimo Principi GUILHELMO Haߟiæ Landgravio conceߟeram. Atque inſuper ab ipſo petij, ut te quoque eius redderet participem. Quod et eum feciߟe mihi perſuadeo. Demonſtrâram ibidem admodum expedita et certa ratione et hunc Cometam omnino cæleſtem ſuiߟe, adeoque nulli ſenſibili Parallaxi obnoxium, quod et in pluribus alijs, imo omnibus hiſce aliquot exaetis annis apparentibus, affatim deprehendi. Forte hic ipſus poſtremo viſus Cometes, de quo loquor, te ancipitem et certamen ulterius detreetantem reddidit, cum is tam in 90 mo a Meridiano Horizontis gradu, ipſo videlicet verticali principaliore altior exiſtens, et poſtmodum in Meridiano, infrra Polum declivior, interlapſis plurimis horis, declinationem ſuam nullo minuto aliter variârit, quam motus proprij interea ratio e diurno colleeta exigebat, quod noſtris Inſtrumentis erat obſervatu tam facillimum quam etiam ab omni erroris ſuſpicione ſemotum. Nec tot anſraetus atque Mæandros, ad Parallaxeos inſenſibilitatem demonſtrandam, quemadmodum Cometes anni 77, de quo inter nos mota eſt quæſtio, efflagitabat. Quod ſi per incuriam aliquam aut ex oblivione eius, cui id conceߟi, ſcripti illius copia tibi nondum eſt ſaeta, apud eundem Secretarium, qui paulo poſt ſereniߟimi Regis veſtri in Regnum ſuum reditum huc ablegatus erat, uti antea quoque monui, de hoc ſciſcitare, atque eius communicationem, quod et facile (uti ſpero) obtinebis, urge, poſtnodumque attente lege atque expende; et modo tibi hîc quoque aliquid ſuggeratur dubij, aperte et ingenue indica, mecumque de toto hoc negotio ulterius per literas agere ne ſuperſedeto. Cauߟa autem, cur id eo enixius deſiderem, eſt hæc, quod cum tuas literas, quatenus noſtræ de Cometa ſupradieto Anni 77 lueubrationi nonnulla oppo-||nebant, unâeumnoſtra Apologeticareſponſione, quibuſdam excellentibus et eruditis in Germania Mathematicis ſimul inſpicienda dijudicandaque tranſmiſiߟem, illis ſane hæc amica inter nos veritatis eliciendæ confirmandæque decertatio non diſplieuit nec indigna iudicabatur, quæ publici iuris fieret, ut et alij negotij penetralia s. 311 eo proſundius (hinc alleeti) introſpicerent atque veritatis involuera commodius eruerent, quidque citra dubium ſentiendum ſoret, reetius conſtituerent. Propoſui itaque hortatu aliorum eam partem literarum tuarum, quæ hac de re agit, unâ eum noſtra Apologia, tomo ſecundo de hoc Cometa traetanti propediem ſubiungere. Quod tibi prius ſignificandum cenſui, ut ſi quid in promptu eߟet, quod hîc ulterius inferre ſatageres, id mature expedire mihique mittere poߟes. Nam et hoc addere et ſub trutinam vocare non negligam. Cedet id in nullum tuæ exiſtimationis aut nominis detrimentum, ſed potius erit apud omnes eruditos et cordatos honorificum. Nam et præceptorum authoritatem tueri atque ab opinione plauſibiliter concepta non facile amoveri, ſed quoad fieri poteſt, in ea perſiſtere, generoſi ſemper fuit animi, nec indecorum a candidis et æquis cenſoribus habitum. Quin et quidam ſunt eruditorum in Germania virorum, qui te non ſerio, ſed ſaitem ut alia et plura eliceres, hanc moviߟe diſceptationem autumant. Inter quos, ut eſt præcipua dignitate atque authoritate conſpicuus, ſi etiam in rebus Mathematicis ſcientia et iudicio plurimos alios antecellens, Magnificus et nobiliߟimus vir Dominus IACOBUS CURTIUS a Senſſtenau, Cæſareæ Maieſtatis ab arcanis conſilijs atque Imperij Procancellarius pereminentiߟimus. Is ex quo Apologiam noſtram clariߟimo viro Domino THADDÆO HAGECIO Medico et Mathematico eximio, veteri meo amico, tranſmiߟam forte perluſtraߟet, poſteaque Cæſareæ Maieſiatis ampliߟimum Privilegium Operibus meis, quo indemnitati ſumptuum conſulatur, præfigendum mittens, unâque literas proprias ad me dâre non gravatus, inter alia et huius noſtræ controverſiolæ non obſeure in ijs meminit, nulla tamen tui expreߟa mentione. Licet vero apographum earum literarum circa ſrontiſpicia primi tomi, de Stella Nova et quibuſdam alijs luculenter agentis, certa de || cauߟa et rogatu quorundam appoſuerim, tamen et hîc eam portionem, quæ hoc, de quo loquor, negotium concernit, annotare non pigebit, ut eo citius et certius eius graviߟimum hac de re iudicium tibi innoteſcat. Sonant autem eius verba ex eâdem Epiſtola, Pragæ 28. Iunij Anno 90 ad me datâ, in hunc modum: »De ſcriptis tuis, quid in genere ſentiam, teſtabitur Cæſareæ Maieſtatis privilegium, quod hiſce literis adiunetum tibi mitto, cuius ita conſcribendi ego Cæſari author et porro, vera in eo Cæſarem teſtari, ſponſor fui. In ſpecie vero ea, quæ de Cometis poſterioribus, quotquot ipſe obſervaſti, a te tradita ſolidiβimiſque rationibus confirmata ſunt, talia eβe ſentio, ut de ijs ne ambigi quidem amplius ab eruditis viris queat. Itaque non addueor, ut credam, eos, qui hac in parte dubios ſeſe adhue oſtendunt et contra demonſtratam veritatem ARISTO TELIS authoritati patrocinari videri volunt, id ita vere ſentire. Sed hoc potius s. 312 eos agere puto, ut, cum omnem moverintlapidem omniaque undiqueconquiʃiverint, quæ Ariſtoteleamʃententiam confirmare, tuam vero labefaetare aut dubiam reddere videantur, ea tibi proponant, tanquam ad Lydium lapidem examinanda, adeoque cauβiam tibi præbeant, eruditionis tuæ Sole, omnes omnino errorum tenebras non modo, ʃed vel leviβimas nubeculas diβiipandi exaetiβimamque harum rerum doetrinam poſteritati perſide ndi. Qui ʃi hac mente tecum certant, næ ego illis quam maxime bene cupio, ʃin aliud agunt,pertinaciam quidem eorum odio dignam exiʃtimo. Id tamen, quodpertinacia ʃuain commune beneficium tibi extorʃerunt, ipʃis valere, velpotius non valere iuβis, ampleetor non ʃecus, acʃibona id mente feciβient, de eoque Reipublicæ literariæ gratulor.«

Hæc CURTIUS. Sed et quid de hypotheſibus noſtris neotericis idem præſtantiߟimus vir ſenſerit, ſiquidem tu eas quoque oppugnare non intentatum relinquis, unâ annotare non abs re fuerit. In eadem itaque epiſtola poſtmodum de his ſic loquitur: »Ad ea, quæ novis tuis hypotheſibus haetenus obieeta ʃunt, ʃolide mihi videris reʃpondiβe, neque ego quicquam in ijs abʃurdum, ʃed omnia invicem pulcherrime congruentia invenio; an vero hypotheſes iʃtæ, id quod in Copernicianis deʃideratur, præʃtituræ ʃint, ut ʃcilicet exaeta ʃiderum loca ad præterita, præʃentia et futura tempora nobis exhibeant, de eo tum demum iudicandum erit, ubi maius illud, quod moliris, opus in lucem prodierit. Neque enim dubito, quinin eo opere omnium ætatum, quotquot extant, exaetiores obʃervationes cum tuis, quas exaetiβiimas eβe certo mihi perʃuadeo, ʃumma diligentia contuleris, indeque novam hanc Mundi Machinam, divino ʃane ingenio, extruxeris.«

Eruditߟimus inſuper et præſtantiߟimus ille THADDÆUS, de quo dixi, eodem tempore mihi copioſe ſcripſerat atque ſuam de hac Apologia noſtra cenſuram aperuerat, quædamque alia pro ſe adverſus tuas in eum animadverſionis facientia addiderat, quæ ſingula excerpta hic quoque unâ, ut tibi conſtent, aߟignabo: »Quod ad Apologeticam reſponſionem tuam pertinet, hanc || quoque perlegi diligentiβime, eaque ʃane mirifice ʃum deleetatus. Tam ʃolide enim et tam luculente reʃpondes, et obieetiones CRAIGIJ diluis, ut mirum ʃane videri poβit, quid contra tam evidentia vel hiʃeere CRAIGIUS aut quivis alius poβit. Quod ſi CRAIGIUS perget veritati contradicere in longe maiorem incurret reprehenʃionem apud veritatis amantes, quam quod ego in Nova Stella parum ex arte ʃuo iudicio præʃtiterim. Sed ʃit ita, ut ille iudicat: ego certe illud parum multo gloroʃius mihi eβe duco, quam ʃi manifeʃte veritati repugnarem. Primus ego, quid alij ʃenʃerint, ignorans, libera voce et ſcripto s. 313 protuli, Novam Stellam non fuiβe Cometam, nec in elementari regione, ʃed in æthere: licet ʃenʃerim et protulerim fieri poβe, ut Cometæ in utraqueregione, puta elementari etætherea, oriantur, qua de re ætaspoʃteriorreetius iudicabit. Primus etiam labefaetavi opinionem ARISTOTELIS de Cometis, quam CRAIGIUS mordicus retinet, et pro ea velut pro aris et focis depugnat. Sunt, fateor, mea, quæ tum attuli, admodum exilia, et, quoad doetrinam parallaxium, plurima in eis deʃiderari. Sed et hæc deinceps aliquantulum recognovi. Tu vero his jupremam manum impoʃuiʃti. Quamobrem tibi libenter arena cedo. Mihi interea apud bonos etprobatos ad veniam, non dico ad gratiam, promerendam ʃufficiet, quod in negocio profeeto difficili (quod nemo unquam, quod ʃciam, aggredi, nec ab opinione ARISTOTELIS diʃcedere, metu obtreetatorum et invidorum, quibus vix unquam vir bonus ac doetus et veritatis magis quam amicitiæ ʃtudioʃus ʃatiʃfecerit, auʃus eʃt) pro virili laborare ʃtuduerim, primuʃque, ut dixi, in hoc angulo hanc glaciem ʃecuerim, et in incognita via novas orbitas impreβierim. Utinam vero CRAIGIUS mea illa exilia ʃaltem umbra veritatis evincere potuiβet, habuiβem illi gratiam. Sed eum non potuerit, nec poterit unquam, mirum ʃane non eʃt, quod tua firmiβima ʃolidiβimaque ne minima quidem in parte labefaetârit. Hoc unum egiβe video, ut poʃtpoʃita veritate opinionem ARISTOTELIS ʃartam teetam conʃervaret conʃtabiliretque. Verum ʃtat pro nobis veritas, licet adhuc deʃerta et pauper, nec fulta ʃplendido aliquo patrocinio vel veterum vel recentium Philoʃophorum, efferet tamen ʃuos radios deinceps clarius ʃpiendeʃcetque, quantumvis nunc frivolis quibuʃdam obieetionibus et ʃophiʃticis ratiuneulis obtenebretur. Certe ʃi quis meliora noʃtris, quæ vel de Nova Stella vel de Cometis protulimus, || et abs te ʃolidius multo prolata ʃunt, afferet, libenter ampleetemur. Verum qui nec meliora affert, nec ʃblide aliena refutat, ʃed tantum certandi ʃtudio contradicit, an is candidi et æqui æʃtimatoris partes agat, alijs dijudicandum relinquo. Miror, cur CRAIGIUS miʃcet meam Novam Stellam cum meo Cometa, cum egomet ingenue faβus ʃim, certitudinem mearum obʃervationum Cometæ non poβe certare cum certitudine obʃervationum Novæ Stellæ, neque mihi fuiβe ad manum ea inʃtrumenta, neque eas commoditates obʃervandi Cometam, quas habuiin Nova Stella. Noʃti etiam memet et in Nova Stella et in Cometa, agnita veritate, partim ʃponte correxiβe quædam, partim abs te eta PRÆTORIO alijʃque de quibuʃdam amice monitum nonnulla emendaβe. Magis ʃane miror, CRAIGIUM illam mutationem ʃententiæ in melius, quaʃiprobro, incertitudini et inconʃtantiæ adceribere, quæ vir- s. 314 tuti et ingenuitati adiudicanda fuit. Turpe enim non eʃt errorem, agnita veritate, corrigere. Sed errorem contra veritatem hominis in gratiam tueri, id vero eʃt turpiβimum. Quaʃi vero ipʃa experientia non teʃtetur, priores dies ʃtudiorum diʃcipulos poʃteriorum eβe ʃolere. Sed vides, quid non audeant iʃti, qui in verba ʃui magiʃtri iurârunt. Omnes etiam Mathematicos, qui Cometas æthereos eβe aβeruerunt, ahʃurditatis arguit, non animadvertens, dum opinionem ARISTOTELIS mordicus tenere et tueri conatur, nec noʃtra evertere poteʃt, ʃeipʃum in longe maiores abʃurditates implicare, quemadmodum abs te eruditiβime evincitur. Quid, quod magna audacia et quidem immerito accuʃat præclarum artidcem REGIOMONTANUM, quod hue uʃque nec ab illo nec ab ullo Mathematicorum fuerit demonʃtratum, quomodo Cometarum remotio a Terra definienda ʃit, quando nimirum proprio incedunt greβiu, et propterea REGIOMONTANI demonʃtrationem abire in abʃurdum? Atqui, optime TYCHO, CRAIGIUS hac in re craβe fallitur, magnaque iniuria afficit optimum artificem REGIOMONTANUM, qui in ʃuo illo præclaro de Cometa libello problema 2. 3. 4. diʃerte monet, in indagatione parallaxeos proprij Cometæ motus rationem habendam eβe, quemadmodum abs te quoque eius motus ratio habita eʃt. Quare dum ea CRAIGIUS omnibus Mathematicis imputat, tibi quoque non levem facit iniuriam. Ego quidem in eo Cometa et in altero quoque eius motum proprium me neglexiβe jcientem volentemque, lubens fateor. Sed ne || ex eius negleetione notabilis etminime ferendus error exurgeret, meas obʃervationes parvulo interieeto tempore inʃtitui, in quo non admodum ʃenʃibilis variatio motus proprij Cometæ fieret: deinde iudicavi, ʃatis eβe, conʃiʃtere in mediocritate et ʃaitem propius collimare ad veritatem, quam ab alijs hucuʃque faetum eʃt: quemadmodum præclare dixit REGIOMONTANUS: theʃauros naturæ nos non evacuare, ʃed in pleriʃque ʃcibilibus ipʃi veritati propinquum deguʃtandum mortalibus concedi: quaʃi diceret, ʃatis eβe in eogradu ʃubʃiʃtere, qui veritatem penitus non evertat. Hæc pro deʃenʃione REGIOMONTANI, adeoque veritatis, dicere volui. Neque tamen eo ficias, quin melior aliqua ratio vel abs te, vel ab alijs inveniripoʃiit. Interea certitudinem demonʃtrationumREGIOMONTANIfirmam manʃ uram eʃie, libere pronuncio, quam neque CRAIGIUS, nec quiʃpiam alius ullius abʃurditatis convincere poterit. Subolʃecit ʃane REGIOMONTANUS quiddam aliud de Cometis, quam quodʃeholæ ex ARISTO TELEpublice docerent. Sedpropter eius authoritatem non auʃus eʃt a recepta ʃententia diʃcedere: qui ʃi nunc viveret vidiβetque Novam Stellam, ʃine dubio erubuiβet, et accuratiores s. 315 Cometarum conʃiderationes adhibuiβet, nec ullum dubium eʃt apud me, quinpræpoʃita veritate noʃtræʃententiæʃubʃcripjiβet. Sedquid ego de his apud te, qui hæc omnia multo ʃolidius pertraetaveris, ac CRAIGIJ rationes et obieetiones omnes ita dilueris, ut quidillis amplius ad aβerendam veritatem adijci poʃiit, non videam «

Hæc fuit optimi illius THADDÆI de noʃtra controverſia cenſura. Poſtquam vero illi ad quædam dubia in eadem Epiſtola mota et replicata (circa hypotheſes præſertim motuum Cometarum, quas ille non poߟe conſtitui tunc exiſtimavit, utut cœleſtes eߟe nequaquam inficiatus ſit) accurate reſpondiߟem, is pro ea qua eſt animi ingenuitate et candore eximie decoratus, libenter ſuis quibuſdam opinionibus, rereetus perʃpecetâ, ceߟit, atque noſtræ ſententiæ de toto hoc Cometico (ut ſic loquar) negotio omnimodo ſubſcripſit, quod ultimæ ipſius ad me literæ Praga die 29. Auguſti, hoc ipſo anno 1591 miߟæ, teſtantur, dum ſic habent: »Etʃi vero aliquod otium nunc habuiβem, non tamen aliquid noʃtræ illi diʃputationi adijcere potuiβem vel nunc quoque poβem; adeo exaete omnia a te exeuβa, examinata, meaque argumenta diluta ʃunt, ut me veritate et evidentia demonʃtrationum vietum fateri neceβe ʃit, niʃi manifeʃtæ veritati repugnare velim.«

SCULTETUM quoque ſuarum de Cometa allegato conceptionum pænituiߟe, eaſque pro invalidis reputare, veln ijspauculis ipſius verbis, ex autographo eiuſdem excerptis, quas Apologiæ inſerui, cognoſcere liquet. De NOLTHIO non habeo quod dicam. Is enim mihi ignotus eſt. Nec tamen dubito, quin pro ea, qua pollet Mathematum peritia, dextre et candide noſtras animadverſiones ſit accepturus, ſeque deviaߟe, quod et in priore Tomo circa Stellam Novam plenius demonſtro, aperte confeߟurus. ||

De cæteris in Germania eruditis et iudicio valentibus Mathematicis idem mihi polliceor. Quin et, ut cognoſcas excellentia illa Italorum ingenia non ſecus noſtris aߟertionibus acquieviߟe eaſque omnimodo approbaߟ, excerpam etiam quædam ex clariߟimi atque excellentiߟimi illius Mathematici IOANNIS MAGINI (cuius celebre nornen proximis annis, ob Tabulas Aſtronomicas prompta facilitate reſolutas et copioſe locupletatas, ac Ephemerides ex his ſubtiliter et luculenter derivatas, undiquaque innotuit) literis, tum ad GELLIUM SASCERIDEM, quondam mihi domeſticum et Aſtronomica atque Medica hic exercentem, nunc vero in Italia Medicinæ ſtudio ulterius operam navantem, perſcriptis. Ex quibus facile cognoſces, quid magnus ille MAGINUS (ut unum præ multis ſumam, conſentientibus tamen et aliorum illic Mathematicorum, ut ipſemet innuit, ſufferagijs) ſenſerit, qui primo in Epiſtola die 8. Iulij Anno 1590 ad dietum GELLIUM Bononiâ tranſmiߟa ſic ſeriptum reliquit: »Ego in TYCHONIS libro 40* s. 316 perlegendo nihil reperi, quodnon maxima laude dignum mihi videretur, communicavique cum amids eiuʃdem ʃcientiæ profeβoribus, qui mecum idem ʃentiunt. Nequegravabor adipʃum ʃcribere, et officioʃiβime gratias ipʃi de liberali dono ac dc præclaro ʃuo de me iudicio agere, quas maximas potuero. Quocum etiam conferre voluero nonnulla, quæ ad motuum attinent correetionem. Pollicitatio enim illa emendandorum motuum, in quibus hucuʃque inʃignes aliorum lapʃus contigiβe affirmat, me, ut verum fatear, conturbavit, non quin ego deʃiderem eos reʃtitui, ʃed quoniam id quamprimum fieri deʃiderem, ʃi non alia, ʃaitem mea ipʃius cauʃa.«

Poſtea cum quædam ex noſtris animadverſionibus circa negotium Aſtronomicum ſibi, intercedente eodem GELLIO, a me communicari petijߟet, hæc ſubiungit:» Obʃervavipræterea in eiuslibro, quodmihi magnam iniecit cupiditatem rei penitus cognoʃcendæ, qua ʃcilicet Methodo alios Angulos atque alterum latus Trianguli obliquanguli venari poteʃt, uno ʃcilicet tantum angulo dato cum duobus lateribus circa ipʃum. TYCHO enim ipʃe id inveniri poβe abʃque perpendiculari ac magna quidem facilitate inveʃtigari ʃignificat pag. 281 inquiens: Cum igitur nunc conʃtet angulus BHK etc. Ubi MESTHLINUM quoque, ʃed modeʃte, perʃtringit, qui viam in hac re communem ʃit ʃequutus. Equidem primum quoque TYCHONIS noʃtri librum cupidiβime expeeto, neque maius beneficium conʃequi me poβe fateor a vobis, quam ʃi ʃtatim ac prodierit, compos ipʃius fiam« etc.

Ex quibus patet, MAGINUM non oſcitanter hunc ſecundum librum perſpexiߟe, et eius contentis haud gravatim ſubſcripſiߟe. Idem quoque ex literis eius poſtmodum Idibus Septembris eiuſdem anni ad me ipſum Bononiâ datis haud obſcure colligitur, quas cum ſic exorſus eߟet: »Accepi librum tuum eruditiߟimum ad me tuo nomine a GELLIO SASCERIDE tranʃmiβium, quo mihi abs te nihil gratius exhiberi potuit, cum eiuʃmodi ʃcripta curioʃiβime conquirere ʃoleam, ac libentiβime perlegere; vix enim alia via ʃperaβem eum ad manus meas perventurum, cum perpauca iʃtic excuʃa volumina ʃoleant in Italiam importari, propter longinquitatem itineris ac veduræ difficultatem; eo accedit, quod elegantiβimo hoc munere, quanti me faceres, præclare ʃignificaʃti, quo quidem nomine tibi gratias ago quas poβum maximas« et poʃtquam quædam alia intermiʃcuiߟet ſeque, quod prius mihi non ſcripſiߟet, excuſaߟet, et nonnulla, de quibus etiam ad GELLIUM antea mentionem fecerat, ame circa reſtitutionem Aſtronomicam expetiviߟet, in hunc modum proloquitur: »Meum vero ʃenʃum ac iudicium de tuo illo præclaro labore circa Comeiam anno 1577 conʃpeetum ne deʃideres, ʃic habeto, vir clariβiime: cum s. 317 enim incredibilem in eo diligentiam tuam etaccuratam obʃervandi viam perʃpexiʃiem, mihi perʃuadeo fore, ut cœleʃtium corporum motus emendare exaetiβime poβis, fruduque operæ illius maximo omnium ʃtudio atque expeetationi cumulatiʃiime ʃatiʃfacias, unde nomini tuo ʃempiternum decus adiungatur. Cuperem tamen te in motu Martis obʃervando et examinando maxime incumbere, cum eum obʃervari non poβe exaete vulgo perʃuaʃum ʃit.«

Deinde quædam de ♂tis eccentricitatibus catigandis pro || ʃuo arbitrio intertexens ita literas continuat: »Non poβum non magnopere probare Syʃtema univerʃia te excogitatum, quamvis cuperem Solis orbem acMartis nequaquam ʃeʃeinterʃecare, quodʃi, uta GELLIO cognovi, Martem acronychum Terræpropius accedere quam ʘ lem, a te eʃt obʃervatum, interʃeetio huiuʃmodi omnino admittenda eʃt. In magna verʃor expeetatione tuarum huiuʃmodi obʃervationum et ʃpeculationum, quas et probare et ʃequi minime erubeʃcam, etʃi in conʃtruendis Ephemeridibus reʃolutiʃque tabulis a Coperniana ratione et Tabulis Prutenicis ne latum quidem unguem deflexi. Spero me etiam, quod vehementer cupio, primum tuum de Mundi ætherei Phænomenis librum, quem te editurum polliceris, hoc anno leeturum.«

Mox interieetis quibuſdam alijs circa finem hæc habet: »Hoc anno interpretaturus ʃum meas cœleʃtium orbium hypotypoʃes, quæ mihi bona erit occaʃio, quæ in hoc genere a me edita ʃunt, longe uberius explicare (ut iam facere aggreβus ʃum) et Commentarijs ac Geometricis Demonʃtrationibus ʃupputationibuʃque illuʃtrare. Quæ tamen Commentaria priuʃquam publici iuris efficiantur, libenter ego lucubrationes tuas cognoʃcere et intelligere velim, ut tuas quoque ʃuppoʃitiones ijs inʃerere et applicare poβem.«

Sed plura ex his atque ſimilibus non addam. Hine tibi ſatis perſpicuum evadit, mi CRAIGE, Auſoniæ Philoſophos, inprimis vero eminentiߟimum illum inclyti Gymnaſij Bononienſis Mathematum Proſeߟorem MAGINUM, ea, quæ liber noſter ſecundus compleetitur, quo ad Cometæ ſedes æthereas, quod potiߟimum illic demonſtrare laboro, illumque inſuper Neotericam noſtram Hypotheſium cæleſtium ordinationem plaudenter acceptaߟe, quorum tu tamen utrumque non ſaitem in dubium vocas, ſed et, quantum in te eſt, labefaetare anniteris. Sunt certe Italorum ingenia ſublimia et acuta, iudicijque gravi dexteritate præpollentia atque pro maiori parte Ariſtotelæis Axiomatibus, non minus quam vos in Scotia, aſtrieti. Pro quibus etiam et frirmiter ſtarent atque fortiter pugnarent, ſi non obſervationum Aſtronomicarum certitudine et Mathematicis Demonſtrationibus pleraque redargui animadverterent. Sed et unicum addam, ut conſcius ſis. Ex quo s. 318 hic ipſe MAGINUS ad ♂tis apparentias ſedulo denotandas adhortatur, quod et alias plurimis ab hinc annis non infrugiſere (uti ſpero) a me præſtitum eſt, ego inter illi reſcribendum, ipſum et GELLIUM rogavi, ut ad ♂tem hac elapſa æſtate, menſe Iunio acronychum exiilentem, diligenter illic attenderent, eo quod ibi circa Meridianum altior quam hic tunc exiſtens minus Refraetionibus eߟet obnoxius. Cumque unâ GELLIO ſcripſiߟem, ut Inſirumentum quoddam, inſtar meorum, quæ hîc vidit et traetavit, pro his atque alijs quibuſdam Obſervationibus illic in Italia cœlitus demetiendis confieri curaret, venit non ita dudum poſt Patavium MAGINUS, et tam in elaborando quam utendo diligentem, quoad hoc Inſtrumentum, navavit operam, et inter alia ♂ tem aliquoties in acronychio, de quo dixi, ſitu, ibi hoc intermediante obſervârunt, quas poſtmodum denotationes mihi tranſmiߟas eum noſtris eodem tempore in hoc ſidere hîc habitis contuli, et vix differentiam unius vel alterius ſcrupuli deprehendi. Quod tibi indicandum duxi, licet nonnihil ſlt extra propoſitum. || Tuum itaque erit ad veritatem ipſam, ſepoſito omni aſſeetu atque præoccupata ſententia, etiam cordate aſpirare, haneque ſolam inquirere, ſeetari, ampleeti, poſihabitiſque omnibus devijs, libere eandem profiteri. Non tamen eil, quod || exiſtimes, me ullo modo moveri aut moleſte ferre, quod tu te noſtriߟertionibus in hac materia antagoniſtam præbueris, quod ſane ſolus, quantum haetenus reſcire lieuit, præ omnibus Italiæ, Galliæ et Germaniæ Mathematicis (quod et laudo) aggredi auſus es. Imo rem potius mihi hoc nomine admodum acceptam, et eruditis viris nequaquam (uti vides) diſplicentem, præſtitiſti. Et hac ratione ad certitudinis intemeratæ plenius extricandos patefaciendoſque receߟus occaſionem non importunam exhibiuſti. Omnino autem me nihilominus de te bene ſentire atque amieum erga te gerere animum, vel ex hoc ſolo non obſcure perſpicies, quod Sereniߟimo Regi tuo, eum coram me in hac Inſula inviſere ante biennium in Dania aliquandiu apud Sponſam ob hyemis impedimenta commoratus, dignaretur, te ſedulo et impenſe ipſius Maieſtati commendârim atque ad meliora promovendo, qua potui interceߟione, ſubmiߟe et reverenter pro te rogârim, audientibus Magnifico Domino Cancellario et illuſtri Comite Domino KIETZIO, apud quos, ut pollicerentur, quod de eodem Regem ad ſuos reverſum commonefacere vellent, ſimul obtinui, et ſi quid ob negotiorum, uti fit, incidentia avocamenta et mundanarum rerum irrequietudines hac in parte interea prætermiߟum eſt, nuper Dominum Cancellarium per literas (quarum hîc tenorem habes) ſui promߟi denuo fideliter admonui, nec dubito, quin is et alij ſpeetatæ nobilitatis atque in aula authoritate valentes viri, mea hac qualieunque commendatione excitati, tibi et tuis rebus bene cupere, eaſque ulterius provehere elabora- s. 319 bunt. Tu interim mihi fæpius ſcribere, deque rebus Mathematicis, quæ noſtra eſt voluptas, inſuper mecum conferre nullatenus intermitte. Erit id mihi apprime acceptum meque ad reſpondendum haud difficilem invenies. Vale. Datæ Uraniburgi 14. Novembris Anno 1591.

TYCHO BRAHE.