Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068658]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068658]

NOBILISS. VIRO, VIRTUTE ET ERUDITIO-

NE PRÆSTANTI D. TYCHONI BRAHE DANO, DOMINO

IN KNUDSTORPFF ET URANIEBURGO ETC.

DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.

S.

NOBILISS. D. TYCHO et amice obſervande. Quod tam diu ad tuas binas non reſponderim, multa fuerunt quæ me impediverunt: tum valetudo adverſa, quæ me per integram propemodum Quadragelimam afflixit, tum etiam curæ domeſticæ ac crebræ proſeetiones medicinæ faciendæ gratia. Huc acceߟerunt alia plurima, quæ ſæpe præter ſpem incidere conſueverunt. Etiamſi vero aliquod otium habuiߟem, non tamen aliquid noſiræ illi diſputationi adijcere potuiߟem, vel nunc quoque poߟem; adeo exaete omnia abs te excuߟa, examinata, meaque argumenta diluta ſunt, ut me veritate et evidentia demonſira- s. 305 tionum vietum eߟe fateri neceߟe ſit, niſi manifeſtæ veritati repugnare velim. Exempla aliquot tuæ effigiei accepi, quæ inter amicos diſtribui. D. CURTIUS noſter quoque unam accepit, miſitque in Bavariam ad quendam ſibi bene notum et celebrem Poëtam, qui arguto aliquo epigrammate eam ornaret. Sed nondum accepit reſponſum. Hîc Pragæ hoc tempore nullum eiuſmodi Poëtam, quodſciam, habemus, qui meo deſiderio ſatiſfacere, et quomodo pietor faciem et lineamenta corporis, ſic ille mentem et vim eius depingere poߟet. NICOLAUS RAYMARUS, quem tu plagij accuſaveras, ante ſeptimanas aliquot huc venit et innotuit D. CURTIO, qui illum Cæſari ita commendavit, ut pro Mathematico, tenui ſatis, in his initijs, ſtipendiolo ſit receptus. Hodie hinc Francofurdum pro advehenda ſua ſuppelledili diſcedit, mox huc rediturus. Aliud quod ſcribam nunc nec habeo, nec vacat. B. V. Datæ Pragæ die 29 Auguſti novo ſtylo Anno 1591.

T. ſtudioſiߟ

THAD.

POST SCRIPTA.

HERI venit ad me quidam artifex, eius nomen ignoro, vir ætate grandeva, et narravit ſe vixiߟe aliquandiutecum, ſæpeque multa de me audiviߟe: eum igitur veniߟet in hanc urbem, ſalutandi et alloquendi gratia me acceߟiߟe. Mira quædam et Geometrica profitetur, potiߟimum currum quendam admirabilem, cuius rotæ emenſa milliaria ſonitu quodam indicent, et neſcio quæ alia; nam plenius eum illo colloqui non lieuit et aliorum interventu abruptum fuit noſtrum colloquium. Eleetori Saxoniæ, Principi Pomeraniæ et quibuſdam alijs eiuſmodi currum ſe conſeciߟe aiebat. Intellexi Cæſari quoque ſua ſervitia offerre velle.