Danmarks Breve

[Ex apographo in lo. Ant. Magini Tab...

s. 303 [Ex apographo in lo. Ant. Magini Tabulis Primi Mobilis (Venetiis 1604)]

NOBILITATE PERILLUSTRI ET ERUDI-

TIONE PRÆSTANTISSIMO VIRO, D. TYCHONI BRAHE

DANO, DOMINO DE KNUDSTRUP, ET ARCIS

URANIBURG IN INSULA HELLESPONTI

DANICI HUÆNA FUNDATORI.

HIS ſane litteris, quas nunc ad te mitto, perilluſtris ac eruditiߟime vir, brevitatem ſum ſecutus: et quamvis in Epiſtola illa, quam cum eo opere, quo te merito, grati animi meæque erga te obſervantiæ declarandæ cauſa, nuncupavi, communitam dedi, quamque brevi ad te ſum tranſmiߟurus, pluribus egerim: tamen ne negligentiæ nomine me accuſares, tibi indicandum duxi, me haetenus a Patavina poli inveſtigatione ac Martis affixorumque ſyderum meridiana altitudine inveſtiganda, quam tantopere cum GELLIO tuo, vel potius, noſtro, obſervare cupiebas, ſuperſediߟe: cum, quod eiuſmodi obſervationibus nec opportunum loci ſitum, nec commodam ad ea exploranda occaſionem, ut ingenue GELLIUS ipſe teſtabitur, invenire potui, tum etiam quod diverſorum negotiorum cumulo varijſque moleſtijs, quas mors cariߟimæ Matris graviߟimas auxit, plurimum toto illo æſtivo tempore, quo Venetijs et Patavij hæreo, ſum circumventus. Sextantem interim tuæ inventionis, et tui gratia, et meæ exercitationis cauſa, fabreſieri feci, eumque cœlo exaetiߟime ad ſingula minuta, dum unâcum dieto GELLIO eaſdem nonnullarum fixarum diſtantias, quales ex tuis obſervationibus in Fixarum Catalogo tu ipſe antea notaſti, deprehendi, reſpondere comperi. Eundem Bononiam mecum exportabo, ibique Quadrantem maiorem ad altitudines obſervandas elaborare faciam; et piures tui cauſa obſervationes perficere conabor. Radium etiam Aſtrologicum iuſtæ magnitudinis conſtrui faciam; in cuius oblongi extremitate cylindrus ſit apponendus, ubi ſcilicet in aliorum radijs oculus applicatur: in tranſverſarij vero extremitatibus affigendæ erunt duæ pinnulæ cum ſuis foraminibus, ſicut in tuis Inſtrumentis facere ſoles, quæ tamen libere circumvolvantur, ut radij per eius rimulas ac iuxta cylindri extremitates tranſmiߟi paralleli fiant. Hoc tranſverſarium volo, ut lateraliter tantum moveatur, dividendo ipſum in particulas illas, in quas haſta ſeu fuſtis diviſa eſt, pro ratione ſinus ? totius particularum 10000: hoc || enim paeto portio tranſverſarij ab haſta ſeeta erit tangens anguli, qui fit ad cylindrum, dum unus obſervator per pinnulam fixam in haſtæ extremitate, alius vero per pinnulam in extremitate tranſverſarij ſitam, hellas inſpiciunt.

s. 304 Privilegium tuorum operum, quod anxie petij, ab Illuſtriߟimis Venetis obtineri nequit: id enim reſponſi a nonnullis nobilibus tuli: Senatum Venetum non ſolere illorum operum, quæ extra Urbem edantur, concedere privilegia; et ſi aliqua ſub Libris alibi excuſis ſua legantur, ea honoris tantum, non valoris gratia eߟe conceߟa, cum Bibliothecæ Venetæ ex ipſius Senatus gratia id iuris habeant, ut quoſcumque libros alibi impreߟos, non obſtantibus quibuſvis, nedum ipſius Senatus, privilegijs, Venetijs denuo typis mandare poߟint. Illud tamen honoris privilegium, ubi opus illud iam typis excuſum antea vidiߟent, ab Illuſtriߟimis Venetis haberi poߟet; ſolent enim, quicquid edatur, legere et perſcrutari, num ſcilicet contra Sacroſanetam Eccleſiam, bonos mores, aut Principes Chriſtianos quicquam ſcriptum ſit, priuſquam ſua illa privilegia impertiantur. Illuſtriߟimi autem Ducis Mantuæ et Ferrariæ, per Familiares et amicos, privilegium Facile, uti ſpero, obtinebo. Expeeto adhuc magno cum deſiderio Librum tuum primum, quem iam ſub prœlo eߟe ex GELLIO intellexi; interim obnixe te rogo, ut ſi quid in tui gratiam poߟum, libere mihi committere ne graveris. Vale, perilluſtris Vir, et Aſtronomiæ Princeps, quam reſtaurare, ut hucuſque ſeliciߟime a te faetum, pro communi commodo nunquam intermitte. Iterum diu feliciterque vale.

Datæ Patavij, Kalendis Auguſti 1591.

Perilluſtri Dominationi tuæ addietiߟimus

IOAN. ANTONIUS MAGINUS.