Danmarks Breve

[Ex apographo in Singularibus histor...

[Ex apographo in Singularibus historico literariis Lusaticis part. 27 (Lipsiæ et Budissini 1743)]

CLARISSIMO ERUDITISSIMOQUE VIRO

BARTHOLOMÆO SCULTETO, RERUM MATHEMATI-

CARUM EXCELLENTER PERITO, CIVI GORLI

CENSI, VETERI AMICO SUO PLURI-

MUM DILECTO.

TOTA hac præterlapſa æſtate nihil a te literarum accepi, dileete mi SCULTETE, ſive quod nihil ſcripſeris, ob tabellariorum penuriam, aut Bacho, cui * proces, id non admittente, ſive quod literæ iſtæ interciderint. Quicquid id eſt, ego nihilo minus has ad te dare, ut[utj pluribus alijs implicitus occupationibus, non gravabor. Expeetas forte Tomum noſtrum primum recentiorum cœli Phænomenorum, quem etiam iam dudum obtinuiœßŸes, ſi papyri impreߟoriæ defeetus noſtros conatus non retardaߟet. Licet enim proprium molendinum eius conficiendæ gratia hîc magnis impenſis extrui curaverim, omniaque hue requiſita iam parata ſint, attamen chartopæo, | quem in Germaniam pro coëmendis veteramentis amandram, ſe ſubducente, feriatur opus, cum eiuſmodi artificem denuo conquirere non in promptu ſit. Scripſi tamen in diverſa loca pro chartopæo idoneo; quo accepto, ſpero s. 302 me hac hyeme de ſufficiente papyro typographiæ meæ proſpeceturum, ſicque tomi noſtri aſcititiorum cœli corporum propediem maturabuntur, ut ad perennium illorum conſiderationem atque in demonſtrationes et numeros reſolutionem propius accedere liceat. Memini, te mihi aliquando ſcripſiߟe, quod magnam farraginem obſervationum cœleſium, Lipſiæ aliquando compoſitarum, reſerves; cupio igitur, ut quicquid eiuſmodi in archivis tuis habes, illud depromptum atque deſcriptum me-||cum communices. Qua de re puto me tibi antea ſcripſiߟe. Nam licet non ignorem, obſervationes iſtas minime ratas eߟe, utpote inſirumentis vel nullis vel fallacibus acceptas: tamen cum ſæpenumero per lineas reetlas vel alias diſpoſitiones ad ſtellas fgixas ſolo oculari intuitu faeta lit collimatio, ego, qui loca fixarum ſtellarum ad amuߟim emendata habeo, aliqualem Planetarum poſitum hinc ratiocinabor, et multa alias in his limitabo atque concinnabo, diligenti in ſingulis adhibita circumſpeetione; quo, ſi non exaeto, haud nimium tamen aberranti uſui, ſicubi opus fuerit, deſiinentur. Eclipſes quoque amborum luminarium, inprimis vero Lunæ, ſive Gorlicij ſive alibi a te vel alijs fideliter obſervatas, aut aliunde conquiſitas, nanciſci deſiide-||ro, quo Meridianorum præſertim differentiam hinc diſcernam. Si quid ſupereߟet ſcriptorum atque obſervationum RHÆTICI, id totum mihi prece et pretio comparari averem, quemadmodum et Witichiana, ſi quæ adhue reſidua ſunt. Tu in his atque alijs eiuſmodi, fac, quod potes, et amici deſiderijs gratificari non grave duxeris. Ego ſumptus libenter rependam inveniarque viciߟim gratus. Addidi his terna meæ effigiei exemplaria, iam nuper in Belgio cupro expreߟa, rogans, ut, ſi qui apud vos, aut in vi[ci]niareperiantur excellentes Poëtæ, quales illic dari nullum eſt dubium, ut nervoſa aliquot et arguta epigrammata in iconem hanc atque operum meorum Aſtronomicorum celebrationem, deleetationis gratia, concinnent, efficere velis, et || prima quaque opportunitate cum ceteris, de quibus dixi, huc in Daniam ad me tranſmittere. Præſtiteris hac in parte rem gratam omnique officio viciߟim compenſandam. Curo id ipſum in alijs quoque regionibus fieri, ut, collatis omnibus, quæ maxime placuerint, ſeligam. Nam et ego canora Poëſi non parum afficior, ſoleoque interdum a ſeverioribus occupationibus hac me recreare. Plura nunc non addo, cum tu nihil ad ultimas meas reſeripſeris. Fac igitur, ut propediem aliquid a te reſponſi habeam, moxque copioſiora a me expeetabis. Vale! Datæ Uraniburgi die 8. Dec. Anno 1590

TYCHO BRAHE,
manu propria.