Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 973f] NO...

[E codice Vindobonensi lat. 973f]

NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO, VIR-

TUTE ET ERUDITIONE INPRIMIS CONSPICUO, DOMINO

HENRICO RANZOVIO, DOMINO DE BREITENBERGA

ET REGIO IN HOLSATIA AC DITHMARSIA GUBER-

NATORI, AMICO SUO PLURIMUM COLENDO.

BREDENBERG.

S.

NON delinam, Nobiliߟime et præclariߟime vir, te crebrioribus literis compellare, vel potius inter graviores tuas, cum publicas tum privatas, occupationes interpellare, donec aliquid tandem reſponſi a te receperim. Ternas enim aut etiam quaternas per æſtatem et non ita dudum ad te dedi literas, quibus nihil reſcriptum eſt. Cuperem autem quam maxime, te operum noſtrorum Mathematicorum maturationem et publicationem tuo auxilio atque conſilio, quod et te lubenter 38* s. 300 faeturum non diffido, promovere, idque ea potiߟimum ratione, ut de Chartopæo idoneo mihi primo quoque tempore, cum omnia, quæ ad opificium illud requiruntur, iam hîc in procinetu ſint, proſpiciatur. Si itaque CASPARUS ille, quem ab ERICO LANGIO accepi, in tua, uti mihi relatum eſt, laborat Moletrina, peroptarem illum ad me remitti, ſi modo abſque tuo diſpendio eius opera carere poteris. Neque enim illi amplius imputabitur, quod ſex Ioachimicis a Procuratore meo Lubecenſi, IOACHIMO BUCKIO, præter voluntatem meam abreptis, clam ſe ſubduxerit. Id illi, te etiam uno vel altero verbo pro ipſo, ut tutius huc accedat, intercedente, lubens condonabo atque in poſterum tum ſalario tum alijs neceߟarijs illi ſufficienter proſpiciam. Perſuade ſaltem, ut audaeter et certo citoque hue veniat. Erit illud abſque illius damno nec ſine emolumento.

STURORUM in Svecia olim celebrium gentilitia inſignia necdum depieta conquirere licuit, utut multos, tam Danos quam Svecos, hoc nomine ſolicitârim. Inter quos etiam fuit Doetorculus quidam Italus, apud Ducem C AROLUM in Svecia medicinam faciens. Qui cum præterito vere me hîc inviſiߟet, inſignium illorum procurationem non invite in ſe recepit. At cum poſtea æſtate elapſa ſemel ad me ſcripſerit, nullam eorum mentionem fecit, ſed ſaitem πάρεργα nonnulla, de quibus non tam curioſe cum illo egeram, adducebat. Interim tamen cognovi a quibuſdam Danis Nobilibus, STURORUM arma præ ſe ferre piſcem quendam, eodem nomine Stör appellatum, fluvio cuidam incumbentem. Verum incerti erant, an || veterum in Svecia STURORUM hæc ipſa fuerint arma, anque aliud præterea additum vel ademptum habuerint. Si quid certius poſthac de his cognovero, te de ijs commonefaciam.

Adiunxi hîc terna Exemplaria meæ effigiei nuper Amſterodami cupro expreߟæ, ſed citra voluntatem meam et præmonitionem nimijs monilibus onuſtæ, nec omnia decenter, prout prædelineatum erat, imitantis; ut ob id aliam illic confieri curem. Vellem autem te obnixe rogatum, ut, ſi per alias tuas ſeriores curas licuerit, Epigramma quoddam argutum et acutum in hanc atque Operum meorum Aſtronomicorum, quibus præfigetur, celebrationem concinnare non graveris; idemque, ut ab alijs in Holſatia atque vicinis locis excellentibus Poëtis, quales illic nonnullos reperiri non dubito, præſtetur, procurare. Si quid noſtra VenulaPegaſea in hac Hvenula Uraniburgica viciߟim tibi et cæteris recinere ſuſtinuerit, equidem id Muſis cæteris Uraniæ primævæ, imprimiſque ſorore Calliopea obſecundantibus efficere non ſuperſedebo.

Scripſi etiam ſemel atque iterum filio tuo GERARDO de Privilegio Hiſpanico, pro Operum meorum indemnitate, intercedente Secretario s. 301 Proregis Portugaliæ, ΜATTHIA ab Otten, Holſato, Uliߟiponæ agente, obtinendo, ut literis hac hyeme illuc mittendis ipſum denuo ea de re adiunߟlis etiam meis admoneret. Verum multo iam interlapſo tempore, nihil ab eo reſponii recipio, planeque aures obturare atque oculos noſtris claudere videtur. Forte iam aliquanto plus diߟitus, utHvenam amplius intueri nequeat, tam minutulæ Inſulæ nullam curam habet. At vaſtum eſt cœlum, quod ſpeetat et ſcrutatur. || Necme eius inhabitatorem, ex quo, cum vicini eߟemus, fraterno animo nos invicem compleetebamur, adeo cito ob tam modicam diſiunetionem animo et memoria prorſus eliminare decuit. Anne ſic Quam procul ex oculis tam procul ibit amor? Spero tamen ipſum brevi tam ad ſe, quam mei recordationem rediturum, atque amici officio benevole ſuneturum. Quod ut citius fiat, te monitore adeoque inſtigatore opus eߟe video, quod et ut facias atque cæteris meis deſiderijs ſubvenire non detreetes, etiam atque etiam te per amicitiam noſtram diu multumque ſartam teetam perduraturam, rogatum habeo. Vale et felici atque diutina fruere ſeneeta. Iterum cum tota domo ſuaviter dege et vale. Datæ Uraniburgi 7. Xbris Anno 1590.

TYCHO BRAHE,
manu propria.