Danmarks Breve

[Ex apographo in lo. Ant. Magini Tab...

s. 289 [Ex apographo in lo. Ant. Magini Tabulis Primi Mobilis (Venetiis 1604)]

CLARISSIMO ET EXCELLENTISSIMO

VIRO D. IOANNI ANTONIO MAGINO PATAVINO, IN CELEBRI

GYMNASIO BONONIENSI MATHEMATUM PROFESSORI

EXIMIO, DEQUE RERUM ASTRONOMICARUM

LOCUPLETATIONE PRÆCLARE MERITO:

AMICO SUO PLURIMUM

COLENDO.

QUOD Librum noſtrum ſecundum de recentioribus MundiÆtherei Phænomenis per GELLIUM SASCERIDEM meum iam dudum obtinueris, vir clariߟime, et de re Aſtronomica, prout haetenus a noſtri ſæculi ;artiſicibus conſtituta eſt, excolenda locupletandaque ;optime merite, ex litteris tuis Bononia Idibus Septembris anni recogniti ad me datis, quas ego 8 Calendarum Decembris ;anni veteris Iuliani hîc accepi, lubenter cognovi; licet idipſum antea ;quoque dietus GELLIUS per litteras retulerit, quodque ſcriptionem ;tamdiu procraſtinâris, te iam ſatis excuſatum habeo. ſuiߟe autem id, ;quicquid erat libri, tibi gratum, nec diſplicuiߟe, mihi quoque admodum acceptum eſt. Et quod humaniߟimis tuis litteris me nunc tandem ;compellare, ſingularemque tuam erga me meaque ſtudia benevolentiam atque candorem non obſcure in ijs declarare, mecumque de quibuſdam ad negotium Aſtronomicum reetius et ſolidius, quam antehac ;præſtitum eſt, inſtaurandum ſtabiliendumque conſerre, meumque de ;his iudicium atque experimenta requirere ſategeris, mihi nequaquam ;ingratum eſt, ſed multis nominibus pervolupe. Eſt igitur, quo tibi pro ;hoc ſincero et officioſo erga me animo gratias habeam plurimas. Experiere me viciߟim erga te tuoſque conatus benignum et tui ſtudioſiߟimum, amicitiæque ſemel per litteras contraetæ conſervatorem promptum et conſtantem, ne te certaߟe priorem pœniteat. Etſi vero de ijs, quæ ;hiſce tuis deſideras, ante pauculas ſ ¿eptimanas præmonito GELLIO, ;qui eadem ferme tuo nomine a me expetierat, deſcriptumque tuarum ;litterarum adiunxerat, quo pleraque nunc repetita comprehendebantur, affatim reſponderim, unâque ut illa ad te referri curaret, iniunxerim, attamen et nunc quoque his ipſis, quæ propriæ tuæ continent ;atque a me expetunt exſpeetantque, reſponlionem adornare non detreetabor. Elenchum plurimarum inerrantium Stellarum præteritis ;aliquot annis maxima aߟiduitate et diligentia a nobis infallibilibus organis atque demetiendi rationibus verificatarum, equidem nunc libenter et liberaliter tecum communicarem, nec tibi tantum theſaurum, s. 290 utut ingenti pariterque incredibili labore et ſumptu plurimiſque vigilatis noetibus comparatum, denegarem aut inviderem, quo tuas eximias lucubrationes his ornare locupletareque poߟes; cederet enim id in Aſtronomiæ, quam, quocunque modo liceat, promovere ſtudeo, emolumentum; nec etiam mihi obeߟet, cum te mea mihi, non tibi, aſcripturum, nec pro alienis editurum, ex mentis et iudicij tui integritate ſatis perſuaſum habeam. Verumenimvero cumnimia ſit inter nos locorum intercapedo, multique viarum terra marique || anſraetus, per varias etiam diverſorum dominorum ditiones tranſeundum, litteræque meæ, antequam ad te pervenerint, plurimorum manus ſubituræ ſint: vereor ſane ne alicubi intercidentes, aut etiam reſeratæ, alijs, quam vellem, meorum librorum copiam præberent, qui poſteaeos vel pro ſuis edituri, vel alijs me invito conceߟuri eߟent. Auget hane ſuſpicionem hybernum tempus, cum iam inſtet bruma, nec anteatuis circa Æquinoetum autumnale exaratis, cum iam primum eas ſim adeptus, reſpondere licuerit. Scis autem ipſemet difficiliores eߟe hyberno tempore hinc in Italiam peregrinationes minuſque tutas, ut ſatis certus eߟe nequeam, an et hæ ad tuas manus ſartæ teeetæ perventuræ ſint. Spero itaque, quod ponderatis hiſce rationibus, me ob hoc tempore non tranſmiߟa ſixarum reſtituta loca, pro tuo candore atque æquanimitate ſis libenter exeuſaturus. Ne tamen ſpe tanta, et erga me eximia confidentia prorſus decidas, utque votis tuis aliquando nec nimis diutina dilatione ſatiſfiat: ſcias me Tomum primum Cœli recentiorum Phænomenωʋ, qui de Stella Nova et alijs quibuſdam hue pertinentibus atque penum Aſtronomicum locupletantibus luculenter agit, prælis propriæ meæ Typographiæ nunc urgere, fermeque ad colophonem, deſideratis ſaitem paucis quaternionibus, deduxiߟe. Illic in ſecundo eius voluminis capite, de Stellarum fixarum accurata et ipſi cœlo ad amuߟim conſona reſtitutione, ſtudioſe et quaſi ex proſeߟo traſto, ſubiunetis 500 aut etiam 600 circiter, prout libuerit (nam quaterniones illos Catalogum hunc complexuros inexcuſos adhue relinquo, ne citius quam vellem ad alios pertingant) tam quo ad latum quam longum admodum ſcrupuloſe redintegratis correetiſque Affixarum locis, nulla earum, quæ circa Zodiacum verſantur atque in noſtro Horizonte oriuntur, vel minima vixque aſpeetabili prætermiߟa: adeo ut in pleriſque Aſteriſmis multo piures numerem ſtellas, quam ab antiquis anteceboribus noſtris ſaetitatum eſt. Hunc librum futura æſtate, aſpirante noſiris conatibus cæleſti Numine, nanciſcere. Illic voti abunde compos redderis. Interim hane morulam atque dilationem æquo et candido perfer animo.

Quapropter conſultius iudicarem, ut Ephemeridum tuarum, aut aliorum operum, quibus de fixis ſyderibus magnopere inſtituitur quæſtio, s. 291 recognitionem atque ſub prœlum revocationem aliquamdiu adhuc protraheres, donec acceptis noſtris, in his, inventionibus, reetficationibuſque ipſi cœlo congrua proponere, atque alijs aperire conceߟum fuerit. Quæ enim haetenus in uſu fuere, live Alphonſinæ, ſive Coperniceæ Fixarum reſiitutiones, ab ipſo cœlo toto pene cœlo deviant, adeo ut ne una quidem ſit inter tot ſtellas, quæ cœleſti normæ conformem diſpoſitionem ſortita ſit, cum et ipſa ♍ Spica, qua ſola COPERNICUS uſus eſt, minus appoſite ab ipſo ordinata ſit, cæteris omnibus ad imitationem Abaci Ptolemaici perperam in ſuis intercapedinibus iuxta longum et latum retentis. Sic etiam circa ſeptem Errantium ſyderum motiones, Canones Aſtronomici, etiam a prædido ingenti illo COPERNICO eiuſque locupletatore REINHOLDO redintegrati non minus, ſi modo non plus cœleſtibus apparentijs iniuriam inferunt; adeo ut non ſaitem in pauculis ſcrupulis, ſed et in nonnullis etiam gradibus ſæpenumero deprehendatur diſconvenientia. Certum quidem eſt in Apogæis atque Eccentricitatibus, adeoque orbium commenſurationibus, non omnia, prout decet, a COPERNICO ad amuߟim (ob inſtrumentorum, uti opinor, fallaciam, et obſervationum exaetarum inſufficientiam) eߟe diſpoſita, ſatiſque ſubtiliter conſignata (imo forte ne quidem ab ipſo PTOLEMÆO) id quod noſtræ evidenter teſtantur obſervationes atque ex his derivatæ demonſtrationes; adeo ut maiore, quam plerique exiſtimant, in nonnullis adhuc opus ſit correetione atque limitatione. Attamen cum alia adhuc ſubſit inæqualitatis particularis ratio, a veteribus non animadverſa, nec etiam ab ipſo COPERNICO, utut induſtrio cœleſtium contemplatore, quæ neutris eorum hypoteſibus analoga eſt, aut per has commode excuſatur. Idcirco de Apogæis atque Eccentricitatibus orbiumque proportionibus fruſtra verba facimus, niſi et huius Anomaliæ habeatur reſpeetus; quæ licet in omnibus quinque Planetis aliquatenus ſeſe inſinuet, in ſolo ♠tamen, eo quod Solaris circuitus ad ipſius orbicularem tramitem magnitudinem obtineat maxime perceptibilem cæteriſque multo ampliorem, evidentius oculis incurrit pluſque ſentitur. Atque hine non minima ex parte evenit, quod Martium ſydus ſe regulari atque ſua veſtigia numeris conſignari, admittere haetenus reſpuerit. Scio ſatis eius ſtellam inobſervabilem vulgariter exiſiimari, quod a PLINIO, qui hoc de ea fruſtra proſert, deſumptum autumo. Ego nihilominus in ipſius apparentijs cœlitus denotandis et intermediantibus Geometricis apodixibusinnumeros redigendis, non plus difficultatis invenio, quam penes cæteros, imo adhuc minus quam in ☿ aut ʘ Sunt mihi in promptu multiplices et diutinæ tum huius, tum aliorum oberrantium ſyderum obſervationes accuratiߟima ratione et medijs minime fallentibus conquiſitæ, e quibus Aſtronomiæ cœlitus depromptam inſtaurationem Canonumque Secundorum Mobilium de 37* s. 292 novo extruetionem, favente conatibus noſiris cœleſtium omnium Opifice ter maximo, ingenti et audenti conamine molior. Hoc noſtrum Aſtronomicæ redintegrationis Theatrum, quam primum ſolide et totaliter extruetum abſolutumque fuerit, et publica luce ſpeetari ſuſtinuerit, te eius quoque reddam participem. Illud omnia, imo etiam plura, quam nunc circa Planetarum gyrationes dimenſioneſque enucleandas deſideras, affatim ſuppeditabit. Expeeto adhuc nonnullas ſuperiorum Planetarum acronychas diſpoſitiones deſuper plenius examinandas, ut per totum hincinde Eccentricum (lubet enim nunc vulgariter loqui, cum in noſiris hypotheſibus ferme omnia ſint concentrica) inæqualitates atque apparentias difformes penitius ſeruter, atque undiquaque circumſpiciam, illiſque convenienter proſpiciam: idque potiߟimum in || ipſo de quo loqueris ♂ . Ideoque præcognoſcere aveo huius, quæ in Iunio proxime inſtantis anni futura eſt, circa ʘ oppoſitum, exaetam conſtitutionem, quando circa Perigæum ſolare (quod non parum intereſt dignoſcere) pernox reddetur: tum etiam biennio poſt, ubi in Piſcibus iuxta medias ſerme Solis elongationes eidem contrapoſita loca peraget, quanto etiam tam ratione Eccentrici, quam Epicycli (ut more uſitato hæc dicam) terris plurimum appropinquans ſolito maior apparebit, atque pro novo quodam iubare ab imperitis reputabitur. Ubi quoque inter calculum Alphonſinum et Copernicæum admodum magna et conſueta longe evidentior incidet differentia, utpote quæ novem gradus aliquantulum excedat, ipſo cœlo loeum aliquot gradibus ab utraque ſupputatione diverſum tune oſtenſuro. Hasinquamin Martia ſiella animadverſiones, plurimum ad tramitem eius ſagaciter inveſiigandum conducentes, adhuc deſidero. Licet enim non paucas eiuſcemodi acronychas huius ſyderis diſpoiitiones haetenus iugiter ſerutatus ſim, unâ cum cæteris in vario, quoad Solem, ſitu locis, ex quibus eius apparentem motum demonſtrare atque in numeros reſolvere non eſt difficile, attamen et has binas ſuperaddere exopto, ut per totum Zodiaeum eius verſus Solem acronycha inceߟio multiſariam et ſubtiliter exploretur atque concinnetur. Eccentricitatem eius mutari, et non ob id omnibus ſæculis æquationum Tabulas huic ſuperiunetas apte congruere, abs re quidem a te aߟeritur. Verum id fit per accidens atque aliunde evenit, quemadmodum et in cæteris Planetis, licet in his non tantopere atque in ♂ certis de cauſis ſentiatur. Si igitur univerſales debent eߟe canones, quod merito etiam requiritur, et huius quoque mutationis ratio non negligenda venit. Optarem quam maximePTOLEMÆI atque COPERNICI circa eius Eccentricitatem, adeoque ipſum Apogæum prolata rite conſtare, et firmo adeoque coeleſti inniti fundamento. Sed enim in utroque horum aliquid ſatis perceptibilis latere erroris, haud citra rem ſuſpicor, præſertim in Copernicæa deci- s. 293 ſione, quam videtur potius pro libitu ita ordinaߟe, ut ſuæ quadraret aߟumptioni, quam quod indubijs obſervationibus ita ſe exhibere ſufficienter compertum habuerit. Quî enim fieri potuit, ut Martis apparens motus intra unius hominis ætatem a cœleſti tramite ita difformis redderetur, ut in tribus vel quatuor nonnunquam gradibus numeriexipſius calculatione deprompti a ſcopo cæleſti digrediantur, ſi illi ſuo tempore atque ijſdem annis, quibus obſervationes exercuit, competenter cœlo conformes erant? Verum de his atque alijs ad totam harmoniam cœleſtem concinne in numeros adaptandam ſacientibus, volumen noſtrum Aſtronomicum de perennium ſyderum circuitibus traetans, ſuo tempore, cum divinitus ita proſpeetum fuerit, te plenius admonebit, certioremque reddet.

Syſtema univerſi a nobis ante non multos annos adinventum, et ex ipſo cœlo cœleſtium perveſtigata diſpoſitione atque inceߟu, non autem librisvel chartis, ſive antiquorum, ſive recentium Philoſophorum, tibi quoque probari et a te in pretiohaberi, plurimum mihi ipſi congratulor. Neque enim ignoro perpaucos futuros, præſertim ex ijs, qui in Scholis Peripateticorum educati et inſtrueti ſunt, qui hanc noſtram mundanæ Symmetriæ atque revolutionum cœleſtium ordinationem prima fronte inſpeetam admiߟuri ſint, utut plurimas a PTOLEMÆO et Veteribus commiߟas inconcinnitates adeoque ſuperfluitates nimias et a COPERNICO introduetas abſurditates devitando eliminet. At ubi penitius ipſius penetralia introſpicere ſolertibus ingenijs dabitur, utique non diffido, quin hanc Neotericam noſtram conſtitutionem, repudiatis et antiquatis cæteris, ſint approbaturi, præſertim quando apparentias cœleſtes illi adeo certo et ſubtiliter congruere exploratum habuerint. Quod autem Martius orbis Solarem non totaliter ambiat, ſed biſariam tranſeat, te et forte etiam alios nonnihil movet atque ancipites detinet, nihil prorſus apud me moretur ſerupuli. Id enim quod haetenus Ariſtotelica auetoritate ſic fruſtra perſuadente creditum eſt, cœlum ex impervia adamantinaque conſtare materia, orbibuſque realibus et ſolidis aſtra ſibi infixa rotantibus confertum eߟe, caret fundamento atque ab ipſa rei veritate alieniߟimum eſt; prout ex ipſis ſaitem Cometis, ſi non aliunde etiam, ſufficienter liquet. Dum enim quinos, accurata diligentia, diverſis aliquot annis præteritis in altiߟimo æthere curriculum ſuum exercentes et nequaquam ſublunari aëre, ut perperam tot ſæculis Scholas omnes decepit ARISTOTELES, idoneis et minime fluetiantibus inſtrumentis obſervârim, atque inviceta Geometriæ certitudine demonſtrârim: horum tamen nullus alieuius certi orbis circumagitationem concomitabatur, ſed libere in liquidiimo æthere, quo propria ferebat naturaliter indita motionis vis atque energia, undecunque tandem exorta atque agitata, movebantur: idque non per- s. 294 plexo, interrupto, aut tumultuario inceߟu, ſed ordinato atque ad invicem proportionali, cæterorumque Planetarum curſui in pleriſque non multum abſimili, licet concitatiore nonnunquam impulſu. Fieriitaque non poteſt ut cælum ſit ſolidum atque impervium et realiter exiſtentibus compaginetur orbibus. Alias enim Cometæ quoque in cœlo revera, quandocunque eſffulſerint, verſantes, ab eo, in quo exiſterent, orbe circumraperentur│illique obſecundarent. Atque hæc non minima eſt cauſa, cur aſcititiorum cœli Phænomenǀωv deſcriptionem peculiari opere, magno illi, quod Mundo coævorum cœli corporum gyrationes multiplices extricabit atque ob oculos ponet, præmittere ſatius duxerimus. Inde namque non pauca ſequentibus viam ſternentia atque hypotheſeos noſtræ fundamenta, quibus cætera omnia ſuperſtruantur, ſiabilientia depromenda comprobandaque veniunt. Accedit et hoc, quod reſraetiones Aſtrorum ad verticem nequaquam pertingentes, ſed intra dimidium quadrantem atque adhuc declivius prorſus evaneſcentes evidenter teſtentur diaphanitatem cœleſtem non verſari in ſolida materia, longe diverſa ab aëris liquida || diaphanitate, adeo ut illæ, quæ fiunt in luminaribus atque ſtellis ſub decliviori verſus Horizontem ſitu reſraetiones ex ſolis pene vaporibus Terram, etiam ſereniߟimo exiſtente aëre, in propinquo ambientibus, inſinuentur et originem trahant, ita vel ſolis opticis ratiocinijs, quæ Geometriæ validis affirmantur munimentis, Ariſtotelicam de cœli natura atque materia nimisdiu inveteratam opinionem aperte eludentibus. Quin et id, de quo ſæpedidlus GELLIUS noſter te commonefecit, Martem in ſitu acronycho terris ipſo Sole reddi propiorem, a nobis iugiter et ſubtili indagine perveſtigatum eſt, atque ita ſe habere compertum, præſertim circa finem anni 1582, quando in ♋ ſublimis, ipſa quoque latitudine Borea illum plus exaltante, Soli opponebatur. Deprehendi enim tum e multiplicibus et accuratis animadverſionibus in vario ſitu obtentis atque invicem diligenter collatis, ipſum Parallaxin admiſiߟe Solari paululo maiorem, quod nullatenus evenire poterat, ſi tota eius revolutio in orbibus ſupra Solis Sphæram extantibus, ut fert Ptolemaica diſpoſitio, abſolveretur. Attendi etiam ſæpenumero ad ipſius tranſitus retrogrados, quando acronychius eߟet, et interieetis aliquot diebus comperi eos aliquanto concitatiores reddi, quamfert Ptolemaica ratiocinatio, congruente potius hîc Copernicæa numeratione, præſertim ſi verioris Apogæi atque oppoſitionis cum Solis medio motu fiat applicatio. Atque hine non obſcure ſatiſque certo patuit, Martem Soli averſam cœli partern perambulantem, telluri ipſo plus admoveri. Unde neceߟario conſequitur, aut Copernicæas hypotheſes veras eߟe, aut ita cœleſtium diſtributionem ordinandam, quemadmodum a nobis nuper conſtitutum eſt. At COPERNICI circa motum telluris triplicem, utut ingenioſam et a cœleſti- s. 295 bus apparentijs non admodum abhorrentem ſpeculationem, nequaquam in rei veritate conſtare (ſi quis eſt, qui adhuc hæſitat) ſuo loco et tempore a nobis irrefragabiliter, non ſaitem Theologice et Phyſice, ſed etiam Mathematice convincetur: utut is ſe ſatis Mathematica Mathematicis atque ab illis irreprehenſibilia propoſuiߟe ſperabat. Imo vel ipſi Cometæ, de quibus dixi (ut hoc obiter nunc quoque indicem) quatenus aliqui eorum circa oppoſitam Solis plagam incedebant, motum Terræ annuum a COPERNICO aߟertum inficiabantur; nihil enim is eorum deſtinato curſui detraxit, nedum ut eos retroagi aut lentiore grebu tardari nobis ita aſpeetantibus cogeret, de quibus opportuniore loco latius agere decrevimus. Ex his itaque omnibus iam commemoratis Martiæ ſtellæ circuitum, licet Solarem tranſeat, ob cœli liquidiߟimam et ubique perviam ſubſtantiam orbiumque realiter exiſtentium abrogationem et ſyſtematis Copernicæi abſurditatem, non inconcinne aut citra poߟibilitatem a nobis ordinatum eߟe, extra omnem controverſiam concludere datur.

VERNERI libellum de motu oetavæ Sphæræ ex tua donatione nondum accepi. Exiſtimo illum præ locorum inter nos longinqua diſtantia itinerumque difficultate alicubi intercidibe. Ego nihilominus pro hac quoque tua non contemnenda erga me benevolentia tibi magnas dico gratias. Et ut conſcius ſis, Librum illum iam dudum a D. FABRITIO Mathematico Cæſareo, intermediante D. DoetoreTHADDÆO HAGGECIO, etiam Mathematum inligniter gnaro, adeptus ſum. Illum introſpexi, diſquiiivi, dilui: Nam utpaucis expediam, quodres eſt, ternæ illæ ſtellæ, quibus pro fundamento cæterarum utitur, atque oetavæ Sphæræ intricatas mutationes ſuperſtruere conatur, non ab illo cœlitus diligenter, uti par erat, licet is ita prætendat (quod tamen cum pace Manium viri alias eruditibimi et de re Mathematica præclare meriti diethim volo) obſervatæ ſunt, ſed potius eas ita pro lubitu effinxit atque adaptavit, ut ſuæ intentioni congruerent. Quod inde ſatis liquet, ex quo latitudines earundem ubique eaſdem, quas veteres præſuppoſuerunt, retineat, et nihilominus aߟumptis ſuis declinationibus differentias longitudinum pares cum recepta annotatione efformet. Quæ nequaquam invicem cohærere poߟunt. Nam nec illæ latitudines earundem ſtellarum, excepta ſola Spica, in qua ſaitem unicum deſideratur ſcrupulum, cœlitus ita ſe habent, nec longitudinum intervalla apparentijs congruunt. Hinc patet, quam reliqua, quæ non abſque ingenij aeumine atque ſubtilitate ſuperædificare laborat, invalida atque ruinoſa evadant. Taceo nunc quod ipſas ſtellas ſuas latitudines mutare, ad rationem alteratæ obliquitatis Eclipticæ (prout a nobis indubitate deprehenſum eſt) nec is, nec magnus ille COPERNICUS animadverterint: multo minus, ut per hypotheſin aliquam hanc divagationem tutati ſint.

s. 296 Intelligo te Theoricas tuas nunc publice exponere atque copioſius illuſtrare, quod etiam plurimum laudo. Attigiſti in iſtis Theoricis propius ſcopum Copernicæum, redigendo ipſius ſpeculationem ad formam Ptolemaicam, quam antea in Tabularum Aſtronomicarum e Prutenicis reſolutione præſtitum eſt, ubi nimium ab ipſius ſymmetria et ratione aliena admiſiſti, quod te ipſum iam dudum animadvertiߟe atque emendaߟe non dubito. Verum ne hîc quidem ad amuߟim quadrant, et Æquantum a circulari et regulari motu, qui proprium, non alienum reſpicit centrum, inconcinnitas parvis quibuſdam circellis convenientius excuſari poterat, ne ſit Mathematicæ perfeetioni atque regularitati offendiculo. Realitas etiam et copia tot orbium complentium et trahentium, quæ et quorſum libuerit, non eſt neceߟaria, imo prorſus ſupervacanea, cum ipſi cœlo nihil eiuſcemodi revera competat, velut antea innuimus. Reete tamen facis, quod ſtudioſos aliquali ſaitem cœleſtium cognitione imbuis, et eorum ingenia ad ſolidiora et pleniora capeߟendaidonea reddis atque præparas. Eſt aliquid prodire tenus, li non datur ultra, ut inquiebat Poëta. Cum noſtræ publicam lucem viderint hypotypoſes hiſque ſuperindudlæ demonſtrationes et numeri, has quoque diſcutere, explanare atque auditoribus tuis proponere declarareque tibi liberum relinquam. Interim utereijs, quæ in promptu ſunt, et ſi qua, antequam noſtra acceperis, interceߟerit, uti ſit in rebus arduis, mora, eam patienter ſuſtine et candide interpretare. Unum vel alterum adhuc addam, poſtea ſcribendi finem faciam. ||

Si Eclipſes aliquot, præſertim Lunares, aut etiam Solares, Romæ, Bononiæ, vel etiam in alijs celebrioribus Italiæ Civitatibus, proxime elapſis aliquot annis, diligenter, quoad temporum momenta, denotatæ ſunt, effice ut, quotquot habere licuerit, mihi copia earum fiat; quo Meridianorum noſtrorum differentiam, collata noſtra in ijſdem animadverſione, hinc certius et præciſius quam antehac ſaetum eſt, diſcernere liceat. Eclipſis Solis ultima contigit hic horis 6. M. 51 a media noete elapſis quoad primum initium. Ultimus finis erat hora ad amuߟ im exiſtente nona M. 0, nec obtegebantur de Sole niſi quatuor digiti, tertia ſcilicet eius pars, cum canones in noſtro climate oetonos duploque maiorem Lunæ interpoſitionem promitterent. Deſiderarem etiam ſcire, quid a vobis in Italia, ubi deliquium fere totale iuxta Canones eߟe debuit, animadverſum ſit. Scripſi dieto ſæpe GELLIO, ut inſtrumentum quoddam illic meis ſumptibus ad inſtar cuiuſdam eorum, quæ hîc vidit atque traetavit, fieri procuret, quo intermediante quaſdam ſtellas illic altius quam hîc ſcandentes, et nonnullas inſuper hîc ob Poli magnam altitudinem non exorientes cœlitus denotet, atque unâ ſeleetorum quorundam Italiæ oppidorum Poli ſublimitates ſcrupoloſe, more mihi (uti ſcit) uſitato, ſcrutetur et inquirat. Qua in parte, ſi is Bononiam ad- s. 297 venerit, ipſi per loci commoditatem, atque rem omnem tuto ac certo exequendi facultatem præſio eߟe non graveris, te amanter rogatum volo: tum quoque li quæ alia meo nomine expedienda procurandaque in ſe receperit, ut etiam in ijs omnibus, quibus tuum expetit cum conſilio auxilium, illi ſublevantem operam non denegare velis: quod et te nequaquam ſaeturum ex animi tui integritate et de me bene merendi cupiditate mihi ipſi polliceor.

Succurrit nunc, quod aliquando in Prolegomenis Tabularum tuarum Secundorum Mobilium legerim, te cum laudatiߟimæ memoriæ illo DOMINICO MARIA Ferrarienſe, COPERNICI Præceptore, in eadem eߟe ſententia, quod latitudines locorum ſucceߟive aliquatenus mutentur, et rationes illic ex eodem profers, quibus id perſuaderi poߟe exiſtimas, quas tamen ego (utriuſque veſtrum pace dixerim) non ſatis validas et ratas æſtimo; quodque id nequaquam eveniat, alibi evidenter oſtenſurus ſum. Certe ſola Roma, quæ eandem ferme adhuc, ex obſervationeREGIOMONTANI, quamo lim PLINIJ tempore, per proportionem gnomonis et umbræ ſaeta perveſtigatione (modo centri Solis, non ſupremæ ſuperficiei ratio habeatur) retinet latitudinem, altitudines polares non variari comprobat. PLINIUS enim Libro ſecundo † Naturalis Hiſtoriæ, cap. 72 refert ſuo tempore Æquinoetij die in Urbe Roma nonam partern Gnomonis deſuiߟe umbræ. Erat itaque tunc iuxta Geometrica ratiocinia altitudo Solis meridiana part. 48 M. 22, idque quoad ſupremum eius limbum. Quare ſubtraeta ſemidiametro apparenti minutorum 16, evadit altitudo centri part. 48 M. 6, Æquatoris ibidem inelinationem unâ repræſentans. Nec Refraetio et Parallaxis Solaris hic quidpiam ſenſibilis diſcriminis ingerunt, cum ſe invicem fere eliminent. Romæ itaque latitudo hinc provenit part. 41M. 54. Cum hac REGIOMONTANI obſervationem antecedenti ævo Romæ habitam ſequenti modo conſeremus.

ANNO 1462

IANUARIJ DIE

2 11

P ' "

p ' "

Altitudo ʘ merid. 26 12 0

27 50 0

Parallaxis add. 2 45

2 40

Refraetio ſubt. 2 15

1 50

Altitudo correeta 26 12 30

27 51 50

Locus Solis noſter 22 12 ᶽ

o 21 ½

Declinatio eiuſdem 21 40½ M

20 8 OM.

Altitudo Æquatoris 47 53 0

47 59 50

Elevatio Poli quæſita 42 7 0

42 0 10

38

s. 298 Cum itaque poſterior obſervatio REGIOMONTANI, quæ priore videtur convenientior, latitudinem Romanæ Urbis circa hæc ſæcula depromat 42 quam proxime graduum, et PLINIJ' ævo ex umbra Gnomonis ſaltem 6 ſcrupulis pene inſenſibilibus minor animadverſa ſit, utique ſatis liquet eam tanto interlapſo tempore nullam perceptibilem admiſiߟe alterationem. Sic quoque Venetijs umbram æquinoialem Gnomoni parem ſuiBe idem citato Capite aߟeverat PLlNIUS. Erat itaque altitudo ſuprema Solis dimidij præciſe quadrantis; ſed habita ratione centri, part. 44 et totidem minutorum eadem cum Æquatoris altitudine. Quare Venetijs Poli ſublimitas tunc evadebat P. 45. M. 16, quod in ipſo Minuto cum PITTATI neoterica obſervatione, quam et tu approbas, conſentit, indicio ſatis evidenti, tot interlapſis ſæculis prorſus immotam permanliߟe Horizontis ad axem mundi inclinationem. Quin et Ancona in eodem loco a PLINIO citata, quod trigeſimaquinta pars Gnomonis umbræ ſuperſuerit, prodit eius loci latitudinem p. 44¼, cum tamen neoterici eam part. 432/3, non auetiorem || quam olim, ſed potius dimidio gradu (animadverſionis proculdubio aliqua ineuria) minorem conſtituant. Atque ex his tribus Italiæ Civitatibus ſuas tot ſæculi latitudines invariatas conſervantibus ſatis ſuperque liquet, polares altitudines etiam plurimis intercidentibus annis nequaquam augeri aut ulli alterationi obnoxias eߟe. Nec enim 11/6 gradus (quantam DOMINICUS MARIA admittit) diſcrepantia in hac ratiocinatione ſubterfugere potuit, cum non duplo maior inter Romam et Anconam inveniatur latitudinis differentia, quam tamen per umbræ et Gnomonis proportiones PLINIUS admodum appoſite diſcrevit, ut his Tecmirijs, donec plura et exaetiora proferantur, aequieſcere non ſit ſupervacaneum. Id quod oſtendere intendebamus.

Conſtitui Alexandriæ Poli quoque ſublimitatem præciſe dimetiendam curare, ob quaſdam Ptolemaicas illic inſtitutas obſervationes. Nam an et is illam ſatis ſcrupuloſe deprompſerit, non abſque cauſa ambigo: quemadmodum COPERNICUM in latitudine Fruenburgenſi deſignanda 2¾ ſcrupulis defeciߟe iam dudum, miߟo illuc quodam ex meis cum proprio eodemque exaeto inſtrumento, compertum habeo. Ubi Alexandriæ ſimiliter faeta fuerit, uti ſpero, inquiſitio, utique Poli illic altitudinem non ſenſibiliter alteratam eߟe tot interlaplis ſæculis manifeſlabitur, niſi quatenus in paueulis forte ſcrupulis ab ipſo PTOLEMÆO aberratum ſit. Atque hæc erit certior hunc nodum, per ſe tamen non adeo Gordium, reſolvendi occaſio. Cuperem nihilominus præſtantiߟimi illius MARIÆ libros, ſi qui extant, quos nunquam vidi, aut etiam manuſeripti alicubi reſervantur, inſpicere. Qua in parte ſi tu etiam noſtris votis faveris eaque auxiliatrice manu ſaveris, rem in primis gratam præſtiteris, omni officiorum genere, quantum per me s. 299 licet, compenſandam. Plura nunc non addam, ne Epiſtolæ terminos nimium excedam teque diutius detineam.

Vale, vir clariߟime, et me tui amantiߟimum, prout incepiſti, conſtanter redamare, amicitiamque per litteras ſemel inchoatam ijſdem, cum aliter fieri nequeat, continuare perge. Dabunt Mercatores veilrates ad Nundinas proficiſcentes in Germaniam Francoſurtenſes, reſcribendi litteraſque ad me tuto perferendi non incommodam opportunitatem. Iterum diu et fæliciter vale, et de ſtudijs Aſtronomicis bene mereri non intermitte: iamque tertium et pluries vale.

Datæ Uraniburgi, Calendis Decembris, Anni veteris Iuliani 1590.

POSTSCRIPTUM, UT VOCANT.

NE prorſus mearum cœlitus dedu&arum animadverſionum atque reſtitutionum vacuas mitterem litteras, addidi inſtantis anni Ephemeridem e noſtris obſervationibus et demonſtrationibus in numeros redadlis derivatam: quarum rationes atque fundamenta caput primum anterioris Tomi, ubi illum adeptus fueris, expediet. Interim hanc Solaris tramitis deſignationem expende, atque cum utraque uſitata numerationem confer. Cognoſces utique, quam ipſe Sol reliquorum Planetarum Rex et Duetor, in Tabulis conſuetis a cœleſti norma, cui noſtra apprime ſunt analoga, defleetat; atque hinc de cæteris quodammodo ratiocinare, Canonumque uſitatorum deviationes percipe. Vale.

TYCHO BRAHE.