Danmarks Breve

[E codice Londinensi Musei Britannic...

[E codice Londinensi Musei Britannici Harleiano 6995,40]

CLARISSIMO INPRIMISQUE ERUDITO

VIRO D. THOMÆ SAVELLO, ANGLO,

AMICO SUO DILECTO.

ENGELANDTT.

S.

LITERAS tuas circa initia Septembris ad me Hamburgo perſcriptas, vir præſtantiߟime eruditiߟimeque, miſit huc clariߟimus vir D. Doetor WINSHEMIUS, eaſque dum peregre in Seelandia abſum, die 22. Novembris recepi, quæ mihi admodum gratæ erant. Nec enim inſolitum quid accidit, ſi viri eruditi in varijs Europæ locis, utut de facie mihi ignoti, ad me ſubinde dent literas. Quod et ego viciߟim per occaſionem facere non ſuperſedeo. Non tamen ita mihi ipſi placeo, nec tanto me dignor honore, quo tu candore et benevolentia ſingulari erga me potius alleetus, quam quod eiuſcemodi quid agnoſcam, me afficis. Si præſens præſentem aliquando allocutus fuiߟes, ex quo ſic 36* s. 284 aliquoties animum induxeras, equidem tuus huc acceߟus mihi percharus eveniߟet. Solent præter alias nationes diverſas tui quoque Conterranei Angli me quotannis, æſtiatis præſertim tempore, crebro inviſere, quos et, uti par eſt, in pretio habeo, et prout cuiuſque fert ingenium atque deſiderium, libenter cum illis de re qualibet propoſita confero, quod et tecum non gravatim facerem, cum ex literis tuis perſpiciam, tanquam ex ungue leonem, te ingenij acumine iudicio et eloquentia præpollere, modo Æolus atque Neptunus tam averſo animo mihi tuum huc adventum non invidiߟent. Reddentur forte alias placatiores, nam et eos, qui ventis atque undis præſunt, inſtar eorum mutabiles eߟe condecet. Nec fera tempeſtas toto perdurat in anno. Dabitur forſan aliquando occaſio, qua, his faventibus et benignius aſpirantibus, id quod haetenus non ſucceߟit, commodius expedies. Eris mihi, ubi id evenerit, hoſpes apprime acceptus. Interim quod licet et decet, quodque a me tam obnixe expetis, præſtare non intermittam. Mitto ſiquidem bina Exemplaria libri noſtri ſecundi de recentioribus cœli Phænomenis. Licet enim non libenter hæc a cæteris tomis nondum typis integre abſolutis, avello, tamen || tuæ ſinceræ et amicæ petitioni morem gerere volui. Habebis et reliquos, ſine quibus hic pene mutilus eſt, quando typis noſtris ad Colophonem fuerint dedueti. Interea temporis per otium hunc, quo nunc te dono, evolve, diſquire, dijudica. Et ſi quid in hoc dubij, aut minus apodietice prolatum adinveneris, ingenue admone, tuamque et aliorum præſtantium in Anglia Philoſophorum de ſingulis eruditam cenſuram, ſive pro ſive contra nos faciat, conquire, audaeter profer, meque per literas, cum libera reſtituetur navigatio, de his certiorem redde. Vale et magnificum ſpeetatiߟimumque virum Dominum DANIELEM ROGERSIUM, Regineæ Maieſtatis Conſiliarium atque Secretarium digniߟimum (qui etiam Legationis huc in Daniam munere funetus, me cum ſuo comitatu aliquando inviſere non eſt gravatus) meo nomine ſaluta, unâque illum de mihi promiߟo ſereniߟimæ Reginæ Privilegio librario, pro quo iam aliquoties ſruſtra ad ipſum ſcripſi, admone ut mature ſtet promiߟis, quo Diploma illud primo vere, ſi antea ob hyemis aſperitatem fieri nequeat, certo obtineam, cum cæteris quibuſdam, ab Imperatore atque alijs Regibus impetratis, Operibus noſtris præfigendum. Aut ſi Privilegium illud non eſt miߟurus, indicet ſaltem, quod et cur id non concedatur, ſicque fidem datam apud me ſufficienter redemerit, eritque excuſatus. Saluta quoque meo nomine officioſe Nobiliߟimum et excellentiߟimum Dominum IOHANNEM DEE, quem in patriam feliciter reverſum audivi, ipſique hoc nomine congratulor, omniaque proſpera opto. Nobiliߟimum quoque et pariter eruditiߟimum Mathematicum THOMAM DIGGESSÆUM ex meo ore non inſalutatum relinque, cui etiam ex animo s. 285 faveo || et bene cupio. Utrique autem horum librum noſtrum tranſmiߟum oſtende, ut et illi in eum diſquirant atque ſuam de eius contentis ſententiam libere pronuntient. Quod ſi literis ad me datis præſtiterint, ego et reſpondere et amicitiam in poſterum cum illis colere atque de rebus Philoſophicis et Mathematicis iucunde conferre nequaquam detreetabo. Iterum atque iterum diu et bene vale. Dabantur Uraniburgi, Calendis Decembris, Anno 1590.

TYCHO BRAHE
manu propria.

Addidi quaterna Exemplaria meæ Effigiei nuper Amſterodami cupro inſculptæ. Si qui ſunt apud vos excellentes poëtæ, quales in foecunda et facunda veſtra et terra et vena plurimos inveniri non dubito, cuperem, ut argutum aliquod Epigramma in Icona hanc atque operum meorum commendationem deleetationis ergo luderent. Qua in re eruditiߟimus Dominus DANIEL ROGERSIUS ſuam quoque erga me probare poߟet benevolentiam, modo a Reipublicæ ſerioribus negotijs tantillulum vacaret.