Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Oxoniensi Bo...

[Ex apographo in codice Oxoniensi Bodleiano Smith 77]

PETRO IUNIO TYCHO BRAHE.

ETSI nihil ad me tanto tempore dederis literarum, nobiliߟime et eruditiߟime D. PETREIUNI, utut præſens te id ſæpius faeturum addixeris: ego nihilominus oblata hac oportuna per hunc eruditum iuvenem occaſione, intermittere nolui, quin aliquid ſaltem ad te chartis exararem, teque iamdudum inter nos contraetæ amicitiæ atque tuarum promiߟionum commonefacerem. Cupio autem quam maxime ex te cognoſcere, quomodo ſereniߟimus et laudatiߟimus Rex veſter cum ſuaviߟima Regina noſtrate vivat et valeat, rogoque peramanter, ut ipſius Maieſtati meo nomine ſubmiߟe gratias agere velis, quod meas Uraniæ dicatas ædes in hac inſula inviſere non ſit dedignata, omniaque proſpera et ex voto ipſius Maieſtati ex me preceris atque exoptes. Si ab ipſius Maieſtate privilegium quoddam pro meis typographicis laboribus, quos et præſens ſpeetavit, ne videlicet in Scotia recudantur aut divendantur, abſque meo conceߟu, tua authoritate atque interceߟione impetrâris, feceris mihi rem pluribus nominibus gratam. Mitto autem tibi exemplar privilegij Cæſarei mihi nuper procurante ampliߟimo viro D. IACOBO CURTIO, Imperij Pro Cancellario, clementer conceߟi et in membrana conſcripti. Addam etiam unâ, ſi nuntij feſtinatio feret, ipſius Procancellarij literarum ad me unâ datarum deſcriptum: quo hac ratione promptius concipies, quomodo privilegium illud, quod expeto, ordinandum veniat. Quamvis Cæſareum illud imitari non ſit admodum neceߟe, tua || eloquendi et res ipſas ſcitis verbis compleetndi eximia facultas, facile quid ſcribendum ſit, ſuggeret. Optarem vero privilegium illud, ſi non ante hiemem, ſaltem circa veris primordia, quamprimum huc naves e Scotia ſolvant, obtinere, ut operi- s. 283 bus meis unâ cum Cæſareano atque aliorum quorundam Regum diplomatis præfigatur. Quin et aliud quiddam eſt, mi IUNI, de quo te commonefacere non ſuperſedendum duxi. Addixiſti, cum mecum eߟes, te non ſolum BUCHANANI effigiem, ſed etiam ipſius vitam a te ipſo conſcriptam, mihi e Scotia miߟurum. Effigiem quidem accepi, quam et Sereniߟimus Rex veſter, quamprimum in muſæo meo conſpexit, hilari vultu agnovit. Vitæ deſcriptionem adhuc deſidero: fac in utroque ſtes promiߟis. Rogo inſuper, ut D. Doetorem IOHANNEM CRAGIUM, medicinam Edinburgi facientem et præſtantiߟimum, ſi quis alius in Scotia, Mathematicum, Regi veſtro de meliore (ut aiunt) nota commendatum habeas. Eſt enim dignus, ut ametur et promoveatur. Neque enim ægre fero, quod libro noſtro ſecundo de recentioribus ætherei mundi phænomenis quædam contraria oppoſuerit eademque ad me perſcripſerit, quibus etiam apologetice ſatis luculenter obviavi. Sed hominem eo plus diligo, quod eiuſcemodi attentare auſus ſit, omnibus in Germania eruditis Mathematicis, ſuas priores conceptiones, quas dilui, retraetantibus, ſilentibus et quaſi obmuteſcentibus; quemadmodum ipſe ſuo tempore plenius cognoſces. Plura nunc non addo, cum et hæc ipſa forte nimia ſint, ex quo tu tam diutino ſilentio diſtineris. Sin tandem aliqua ſcripſeris, ego crebrius et copioſius; nec ſinam me || ullo officij genere a te ſuperari. Vale. Datæ Uraniburgi die 27. Oet. An. 1590’

TYCHO BRAHE.