Danmarks Breve

[E codice Monacensi lat. 10363 (coll...

[E codice Monacensi lat. 10363 (coll. Camerar. XIII 77)]

EXCELLENTISSIMO ET CLARISSIMO

VIRO DOMINO IOACHIMO CAMERARIO, PHILOSOPHIÆ ET

MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO, EARUNDEMQUE IN

INCLYTA NORIBERGENSIUM REPUBLICA

EXCULTORI, ET CIVI, AMICO SUO

INPRIMIS COLENDO.

CLARISSIME et eruditiߟime vir, amice ſummopere dileete. Quas ad me circa Æquinoetium vernum huius anni dediſti, literulas accepi, et quod tardius atque brevius, quam expeetabam, meis iam dudum ad te datis reſpondebas, te ob occupationum molem, qua diſtineris, amicitia etiam noſtra candidius omnia interpretante, lubens excuſatum habeo. Librum meum ſecundum recentiorum cœli Phænomenωn tibi allatum, nec diſplicuiߟe, mihi auditu gratum eſt; quodque illum ad Illuſtrem et excellentiߟ. virum Dominum VINCENTIUM PINELLUM Patavium miſeris, adhuc multo acceptius habeo. Si is, ut eſt Mathematum inſigniter peritus, ſuum graviߟimum atque eruditiߟimum de ijs, quæ inibi continentur, per literas communicârit iudicium, adhuc longe gratiߟimam rem tam ille quam tu mihi præſtiteritis. Idque, ut mature fieret, exoptarem. Intellexi iam nuper ex literis cuiuſdam Studioſi Dani, qui Patavij ſtudijs incumbit, GELLIJ SASCERIDIS nomine, qui oetennium mihi in ſtudijs Aſtronomicis et Pyronomicis diligenter inſervivit, prædieto Domino PINELLO traetatulum etiam quendam meum de huius anni Cometa forte tua quoque opera redditum ebe, utpote ab Illuſtriߟimo Principe Haߟiæ Landgravio (ad quem iſta breviter perſcripſeram) tibi tranſmiߟum. Quem adeo ſecretum et charum habeat, ut ne GELLIO quidem meo nedum alijs eum deſcribere, nomini noſtro (uti ait) favens, concedat. Quæ viri illius ſincera et benevola erga me de facie illi ignotum voluntas inprimis omnem gratitudinem meretur. Si et de hac Cometæ illius deſcriptiuncula ſuam eruditam ſubiunxerit cenſuram, benefecerit. Tomum noſtrum primum, qui iam typis meis pene abſolutus eſt, reſtante ſaltem ultimo et decimo capite ob papyri impreߟoriæ defeetum (cui tamen s. 277 propria moletrina illi uſui deſtinata et non parvis impenſis in hac Inſula iam nuper a me extrueta ſufficienter mox ſubveniam) futura æſtate favente divino auxilio obtinebitis, unâque tertium de quatuor alijs minoribus Cometis poſtmodum conſpeetis, inter quos hic, de quo dixi, paulo ante vernum tempus huius anni prodiens, quartus et ultimus eſt. Habebitis etiam unâ (modo tam cito Typographico labore ad colophonem deduci poterit) Epiſtolarum Aſtronomicarum volumen, in quo plurimæ et variæ eruditiߟimorum virorum literæ mecum de re Aſtronomica et Cometometrica affatim conferentium unâ cum noſtra ad ſingulas reſponſione continebuntur. Has ternorum librorum evulgationes Operi illi magno de perennium et Mundo coævorum ſyderum revolutionibus ad normam cœleſtem ad amuߟim reſtituendis, quod longo iam tempore molior, quaſi prodromi ſive præludij loco præmittere animus eſt. Plæraque enim continebunt, quæ ingenti illi molimini atque ſtrueturæ viam ſternent et nonnulla ponent fundamina. Quæ cum (vires atque induſtriam || ſuppeditante Cœleſtium Opifice) magnis laboribus exantlata fuerint, vos eorundem quoque reddam participes.

Sed eſt, mi CAMERARI, quod te nunc obnixe rogatum cuperem nomine eius, cuius antea mentionem feci, Studioſi, cui ob ingenium, diligentiam et morum integritatem, quodque multis (uti dixi) annis fidelem mihi præſtitit operam, quam optime cupio. Scripſi itaque Domino IOACHIMO POMERIO veſtræ civitatis Senatori primario, ut illi meo nomine 50 Coronatos confeſtim per Mercatores Venetijs negotiantes collybo live literis cambij (ut vocant) tranſmitti procuret. Ego nulla intercedente mora, Lubecæ vel ubicunque in propinquo voluerit, renumerari unâ cum intereߟe non invite curabo. Sin vero Dominus POMERIUS ſe hac in parte (quod tamen non ſpero) difficilem præbuerit, da tu operam, amantiߟime CAMERARI, ut GELLIUS meus mature et quam citiߟime fieri poterit, 50 illos Coronatos Patavij, vel ubicunque in Italia agat, obtineat. Fiet illud abſque omni tuo damno, egoque ad recompenſandum et promptus et gratus inveniar. Admonui etiam eundem GELLIUM per literas, ut quotieſcunque aliquid illi ad ſtudiorum ſuorum ſublevamen neceߟarium fuerit (tum etiam in ſumptus Inſtrumenti cuiuſdam Aſtronomici, quod illic ob quædam in Italia commodius quam hîc obſervationi patentia meis impenſis fieri iniunxi) ſtatim ad Dominum POMERIUM et te de eo audaeter ſcribat, atque a vobis meo nomine expetat. Præbete igitur vos faciles obſecro in exponendo et ſubminiſtrando illi, quicquid a vobis petierit. Scio enim ſatis, illum ſuperflua non deſideraturum. Ego viciߟim bona et integra fide ſpondeo, id quicquid erit, quod in eius uſum a vobis erogatum fuerit, primo quoque tempore citra omne diſpendium, etiam cum lucro in vicinia, ubicunque vobis placuerit, perſolutum iri. Da operam, chariߟime s. 278 CAMERARI, ut omnia votis meis hac in parte quam optime reſpondeant. Feceris mihi officium ea in re multis nominibus acceptum. || Quin et aliud quiddam eſt, quo te moleſtare, amicitia noſtra ſic ſuadente, non intermittam. Si eximius ille Poëta MELISSUS adhue vobiscum eſt, vel etiam alibi, per literas illum roga, ut carmen quoddam egregium in effigiem meam, unâ cum circumſcriptis Inſignibus, atque in Operis commendationem ex ſua illa melliflua poëtica vena concinnare non gravetur, ita ut unum latus paginæ in 4to typis impreߟum adimplere poߟit. Et ſi quos excellentes in Italia et Gallia, tum etiam alibi in Germania veſtra noſti Poëtas, illos eodem nomine in mei gratiam rogatos habe. Inveniar viciߟim erga ipſos gratus. Poterit quilibet inventionem extruere, prout libuerit et ſpiritus feret poëticus, ut conſideratis et expenſis ſingulis, quæ maxime placuerint, ſeligam. Icona autem meam brevi (volente Deo) obtinebis per peculiarem quendam hominem, quem Noribergam cum Inſtrumento quodam e noſtris, ut illic nonnulla cœlitus mihi denotet, mittere decrevi. Qua de re antea quoque, ſi reete memini, te per literas me aliquando faeturum certiorem reddidi; et cum Domino POMERIO, quando hîc præſens aderat, oretenus collocutus ſum, qui mihi operam ſuam, quo nuntius ille meus commodum obſervationi cœleſti atque a turba ſeparatum locum, dum illic eſt, nanciſcatur, non invite addixit. Qua in parte ut tuum quoque ſubminiſtres unâ cum conſilio auxilium, te etiam atque etiam rogatum habeo. Verum nolo te a tuis multiplicibus occupationibus ulterius avocare, unicum ſaltem amanter inſuper petens, ut adiunetarum literarum faſciculum abſque omni mora ad antenominatum Studioſum GELLIUM SASCERIDEM in Italiam Patavium tuto et certo perferri procurare non moleſtum ducas. Ego ad tibi viciߟim, quacunque occaſione dabitur, gratificandum perpetuo me polliceor quam paratiߟimum. Vale cum uxore et tota familia quam diutiߟime feliciߟimeque. Datæ Uraniburgi die 21. Oetobris Anno 1590.

TYCHO BRAHE,
manu propria.