Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068660]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068660]

CLARISSIMO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO,

MULTIPLICIQUE DOCTRINARUM GENERE EXCELLENTI

DOMINO THADDÆO HAGECIO AB HAYCK, PHILO-

SOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO,

AMICO SUO INPRIMIS COLENDO.

S.

QUOD ultimis illisbrevioribus per Studioſum Roſtochienſem miߟis pollicebaris, optime et eruditiߟime mi THADDÆE, amice colendiߟime, id iam nunc ſatis ſuperque præſtitum eſt. Acceߟit enim hiſce diebus Tabellarius Pragenſis unâ cum novo Privilegio Cæſareo, magnifici Domini CURTIJ tuaſque literas ſecum aſportans, quæ omnia mihi erant longe acceptiߟima, tibique quas poߟum ago gratias, quod ad impetrandum mihi a Cæſarea Maieſtate hoc de novo Privilegium ampliߟimum Dominum Procancellarium permoveris. Eſt ſane illud ſatis ſplendidum atque honorificum, in quo non habeam, quod amplius deſiderem. Neque ſi Gallicanum ad vos perveniߟet (quod neſcio qua incuria interciderit; neque enim tranſcriptio illa, quam mittere intendebam, uſpiam hîc reperitur) multum ad negotij ampliorem atque ſolidiorem abſolutionem præſtitiߟet. Expeeto adhuc aliud a novo illo Galliarum Rege Navarræo, ſed vix pari erga ſtudia Mathematica affeetione, cum nulli, quod ſciam, in Aulis Regum ab intimis ſint conſilijs, qui Mathemata adeo impenſe atque ſolide non ſolum ament, ſed etiam intelligant, atque præſtantiߟimus ille Dominus CURTIUS, cuius beneficio Cæſareanum hoc Diploma impetratum atque adornatum eߟe grata mente agnoſco. Sed cum ipſimet hac de re et ijs, quæ eruditiߟima ipſius Epiſtola continentur, ſcribam, nolo ea pluribus hîc attingere, ſed potius ad reſpondendum hiſce tuis ultimis procedam. In quibus tamen s. 263 eam partem, quæ ab initio de reſcriptionis mutuæ retardationibus atque excuſationibus affatim agit, præteribo, cum amicitia noſtra multo iam tempore confirmata omni ſuſpicione vacare debeat, neque purgatione, ſi quid præter expeetationem inciderit, multopere indigeat.

De hypotheſibus etiam meis, quas cœlo ipſo accuratius introſpeeto, Martio præſertim ſydere plus Sole in acronycho ſitu terris appropinquante (ut non ſolum parallaxes eius ſumma diligentia a nobis aliquoties perquiſitæ, ſed tranſitus ipſi diurni aliquanto Ptolemaicis ratiocinijs ob maiorem appropinquationem concitatiores aperte evincunt) extruetis ordinatiſque nihil hîc ſuperaddam; ſatis de ijs, quantum Epiſtola fert, ſuperioribus egi; plenarie eas elucidare citraque iuſtam contradietionem comprobare atque aߟerere alterius erit loci et prolixioris negotij. Utrumque etiam eorum, quos omitti vis, et ego hîc lubens negligam, neque de priore iſto iam antea ſcripſiߟem, niſi ipſemet occaſionem præbuiߟes. Alter Mathemata reetius intelligit, et tibi reconciliatus ferendus veniet. Ad ea itaque, quæ circa defenſionem Meſthlinianam a me inſtitutam, præſertim quia non impoߟibile eߟe Cometarum motus ſub hypotheſin aliquam eorum apparentijs analogam redigere, ſenſerim, quod etiamnum in controverſiam moves, properabo. Quæ de tuis Maſtigibus et ca-|| lumniatoribus iuſto procul dubio dolore impulſus intermiſces, cum iſti nihil, quod ad rem faciat, in medium adferant, et ob id mentionem ulteriorem non mereantur, eos prætermittens ipſam quæſtionem, in qua tibi adhuc non ſatiſfaetum eߟe ais, plenius diſcutiam, tuiſque dubijs atque obieetionibus ulterius obviabo. Id quod tibi non ingratum confido, imo ſic fore, propria tua, qua diſputationem illam claudis, petitio teſtatur.

Cometas certæ motuum legi, quemadmodum in Planetis mundo coævis fit, aſtringi non poߟe, ita ut univerſalis aliqua omnibus ſufficiens conſtituatur hypotheſis, tibi equidem non invite conceߟerim, neque id unquam aߟerui. Sed hæc eſt mea de his ſententia, quam te nondum integre percepiߟe video: quod videlicet Cometæ, ex quo omnes revera in ipſo cœlo procreentur (ſtatuat ex his aliquos ſublunares, qui volet, mihi id nequaquam conſonum videtur) neceߟario etiam cœleſtis naturæ participes ſint, utut ea ad tantam perfeetionem non ſit perdueta, quanta in perennibus illis corporibus ſpeetatur. Cum autem cœlum ipſum et quæ in eo revolvuntur corpora, perfeetiߟimum motum, id eſt circularem, ſive ſimplicem ſive compoſitum, naturaliter appetant atque ſortiantur, non inconveniens duco, ipſos quoque Cometas circularem et ordinarium in cœlo exercere curſum, qui ſi forte ad inſtar Planetarum non omni ex parte abſolutus fuerit, eos tamen æmulatur et quamproxime ad orbicularem et uniformem inceߟum tendit. Non tamen ubique Solem, ut Planetæ, nec Terram, ut lumi- s. 264 naria et fixæ, pro centro ſuorum circuituum reſpiciunt, ſed in immenſa mundi vaſtitate quodvis punetum, cuius reſpeetu motus eorum circularis atque æquabilis evadat, ſortiri poߟunt, quemadmodum etiam varia et diverſa motuum lege cientur, et nunc in has, nunc illas cœli partes pro libito excurrunt, ideoque non omnibus una et eadem ſufficiet hypotheſis, ſed quilibet eorum propriam requiret, per ipſas apparentias, quaſi ex poſteriore, conſtituendam. Et licet maior hîc ſubſit difficultas, quam in Planetis, qui integras periodos aliquoties abſolvunt et diutinæ obſervationi patent, non tamen ob id extremam impoߟibilitatem huic negotio ineߟe ſtatuendum erit, antequam multiplici atque indefeߟo conatu, an eo pervenire liceat, experti fuerimus. Ego ſane in præluſtri illo Cometa anni 77mi, cuius motus adeo inæqualis videbatur, ut ab initio 6 proxime gradus, in fine vix quartam partem unius quotidiano inceߟu confecerit, ſatis evidenter oſtendi ad regularem peneque æquabilem et circularem pro-||greߟionis ordinationem aſtringi potuiߟe, adeo ut numeri ex hypotheſi præſuppoſita dedueti ipſis obſervationibus certius et promptius congruerent, quam in ullis Planetis haetdenus effeetum eſt, prout caput 8 libri noſtri 2di (modo quis illud attentius introſpiciat) abunde teſtatur. Si igitur in hoc Cometa, qui ſaltem quartam cœli partern ſuo duetu percurrere videbatur, et interea plane inæqualem, a celeriore tamen in tardiorem pedetentim ſeſe remittentem motum exprimebat, præſtari potuit, ut certis et orbicularibus tramitibus eius inæquales apparentiæ excuſarentur: cur in alijs etiam idem, etſi diverſimode, prout cuiuſque fert nobis exhibitus motus, fieri poߟe omnino impoߟibile duxerimus? Licet vero magna hîc ſubſit difficultas, non tamen, ut tu vis, ſumma. Ac ſi maxime id detur, poߟibilitatem tamen omnem non penitus excludet: multa enim ſunt ſupremæ difficultati obnoxia, ad quæ humani ingenij induſtria atque labor pertingere ægerrime poteſt, quæ tamen ob id non prorſus impoߟibilia, qualis eſt quadratura circuli, ne quidem a recentioribus, qui eam adinveniߟe ſibi perſuaſerunt, adamuߟim haetenus demonſtrata: hæc tamen inter ſcibilia ſed nondum cognita numeratur. At tu in tot Cometis per multa ſecula ex eorum apparitionibus poߟibilitatem hanc, de qua loquor, utut difficultatis plenam, luculenter evinci poſtulas. Verum cum te non lateat, nullos Cometas exaeta amuߟi ante noſtra tempora (licet et nunc plurimi in his intolerabiliter impegerint) cœlitus infallibilibus organis obſervatos eߟe, adeo ut ne quidem in æthere eos verſari per parallaxium exilitatem exploratum fuerit, nedum ut inde æthereus aliquis et ordinarius inceߟus demonſtretur, fruſtra ex pauciߟimis ijſdemque nullius momenti Dedomenis dubij huius reſolutionem exigis. Quod in unico illo anni 77mi Cometa fieri poߟe oſtendi, etſi non impugnes, tamen aliorum iudicio hoc totum negotium s. 265 ſubmittis, ac plurium Cometarum teſtimonijs confirmari cupis. Sane ſi aliorum iudicia, utut eruditionis laude præſtantium, expeetas, vereor, ne nimis diu fruſtraque veritatem in abſcondito latentem quæras, in tanta iudiciorum varietate et pertinacia, ne dicam perverſitate, dum nemo ferme quidpiam ignorare vult, et quilibet ſuo abundet ſenſu. In reliquis Cometis, quotquot ipſemet accurate obſervavi, non dubito, quin etiam per convenientem hypotheſin eorum motus, utut inæqualis apparens, ſub concinnam tamen regularitatem redigi poߟit. Utinam ſaltem huic labori, || qui non eſt mediocris, par detur gratia atque fructus. Nam ne in ultimo quidem, qui hoc anno circa Februarij finem atque Martij initia apparuit (cuius brevem ſed ſatis exaetam deſcriptionem tecum ultimo communicavi) utut is per 12 ſaltem dies, quibus vix oetavam circuli partern abſolvit, ſeſe conſpiciendum exhibuerit, eius tamen apparentias in certam aliquam ac regularem normam componere pro impoߟibili non habeo, licet is initio 7½ gradus diurno motu emenſus ſit, circa ultimum terminum ſaltem ſeſquialterum. Non enim tumultuario inceߟu a celeriore in tardiorem motum deveniebat, ſed ſucceߟive atque ordinarie concitationem ſuam remiſit, pulchra et ſibi conſentienti proportione, quemadmodum videre eſt ex 3a columna Tabellæ diarium Cometæ motum exprimentis, ubi curſus eius diurnus proprius in ſuo duetu exponitur. Nihil enim illic invenies interruptum, conſuſum aut inordinatum. Et Cometa is exetiߟime arcum circuli in ſphæra maximi, nullo prorſus modo ab eo hac vel illac digrediens, exprimebat, quod et cum plæriſque alijs commune habuit, ut vel ex hoc ſolo colligere liceat, Cometas, quemadmodum ſuo apparente duetu portiones circuli maximi deſcribunt, nec hincinde incerto tramite divagantur, ſic etiam ſub eodem duetu circularem atque regularem in ipſo cœlo exercere tenorem, quamvis is nobis e terris aſpicientibus inæqualis putetur.

Atque hæc ad primam tuam obieetionem ſufficiant, quæ et poſterioribus, ſi rite expendantur, ſatis obviant. Sed tamen et has particulatim introſpiciamus. Omnes Cometas, qui haetenus emerſerunt vel in poſterum prodibunt, ſub certam motionis normam redigere non dabitur, ex quo omnium exaetæ obſervationes in promptu eߟe nequeant. Neque id meæ aߟertioni quippiam derogat, cum non univerſalem et omnibus Cometis pariter competentem motionis legem præſcribi poߟe varietas in ſingulis ſatis nos commoneſaciat. Quæ igitur de ſingularibus, et quorum apparentiæ admodum præciſe innotuerunt, loquor, tu ad univerſalia citra mentem meam trahis. Cum enim ſinguli ferme Cometæ aliquid peculiare obtineant, impoߟibile erit ex aliquot particularitatibus cognitis ijſdemque adinvicem non conſentientibus generalem conſtruere doetrinam, ||ideoque ego eam nuſquam pollicitus ſum. s. 266 Tertia tua ratio ex novitate corporum Cometarum, et quod numero differant, nec in eodem et uno cœli loco emergant, quodque interdum ſtent, interdum lento, aliquando concitatiߟimo, eoque inordinato ſerantur motu rapianturque, et rariߟime perfeetos deſcribant circulos: hæc, inquam, et ſimilia id, quod intendimus, non evertunt. Quædam enim eorum nimis libere et citra ullam ratam obſervationem a te proponuntur. Neque enim ego ullum ex quinque a me diligenter obſervatis Cometis adinveni, qui adeo anomalum, qualem tu obijcis, exhibuerit motum. Nullus eorum erat ſtationarius. Et licet interdum velocius, nonnumquam vero tardius ferebantur, iſta tamen alteratio non ſubito illis contingebat, nihilque interrupti aut conſuſi, ut tu prætendis, paߟi ſunt, ſed ſucceߟive atque ordinaria lege motum intendebant aut potius remittebant. Neque ullos Cometas ab alijs, quibus tuto fidere liceat, haetenus obſervatos cognovi, quos adeo inordinata, prout tu infers, diſcohærentia implicârit. Fateor quidem, plurimos perplexum motum Cometis a ſe conſpeetis attribuere; ſed id animadverſionis incuria faetum, qui ſolide obſervationes traetare didicerunt, non ignorant. Plus enim ad has omni ex parte citra errorem adminiſtrandas requiritur laboris et circumſpeetionis, quam quivis æſtimare poterit. Sic tu Cometam illum anni 77mi tumultuario et interrupto agitatum motu, adeo ut aliquando ſaltum 8 graduum commiſerit, literis conſignaſti, et GEMMA etiam tale quid illi attribuebat, cum tamen ex meis omni ſerena noete faetis obſervationibus nihil eiuſcemodi illi unquam competierit, ſed adeo ordinarie velocitatem motus, quam ab initio habuit, ſucceߟive, nullo præfraeto ſaltu incidente, remiſit, ut circularis motionis regularitatem non omnino reſpuerit. Nil igitur mirum erit, ſi quidam alij, qui forte non adeo diligenter, atque tu et GEMMA, talibus attendunt, perplexum et anomalum Cometis temere attribuunt motum. Pauciߟimis enim idonea et omni errore carentia ad manus ſunt inſtrumenta. Nec affixarum loca, quarum uſus requiritur, rite conſtant, || ut potius harum incertitudini atque incompetenti ordinationi irregularitas illa attribuenda veniat, quam ipſis Cometis. Non igitur fluetuanti motu rapiuntur; abſit enim, ut tale quid cœleſtibus, quæ ordinis et regularitatis inprimis ſunt appetentia, aſpergatur. Sed maior eſt in eorum inceߟu concinnitas, quam a plæriſque haetenus animadverſum. Sic quod Cometæ rariߟime integros et perfeetos deſcribant circulos, etſi multum difficultatis in eorum curriculo regulando ſuggerat, poߟibilitatem tamen omnem non prorſus excludit, ſed eo plus meretur laudis atque gratiæ, quo magis arduus et operoſus ſit conatus. Ex data autem alicuius circuli portione, de eius centro atque magnitudine, licet tota peripheria non conſtet, quin cognitio rata haberi poߟit, quis Geometrarum negabit? Quod infers, ſi alicuius Cometæ s. 267 motus fuerit accurate exploratus, ita ut ex portione aliqua de integra eius revolutione iudicari poߟit, non tamen id concedi, ut hinc de quorumvis Cometarum motu tale quid conſtituatur: id meæ ſententiæ nullatenus refragatur, ut ex ſemel atque iterum dietis ſatis liquet. Sic neque ea, quæ de ſtellis fixis replicas, mihi adverſantur. Quod enim multo et longo tempore a diverſis Artificibus in illis præſtitum eſt, id paucis diebus in Cometa aliquo ab uno et eodem obſervatore multo etiam certius fieri poteſt. Et utinam ea, quæ de fixarum motu quaſi per manus ab Aſtronomis tradita ſunt, non plus perplexitatis atque incertitudinis clam haberent, quam aliquis ex ijs qui a nobis obſervati ſunt, Cometis! Utique promptior eߟet ad earum inæqualitates excuſandas ratio. Nec eſt neceߟe, Cometas ſemper eoſdem eߟe ut ſtellas, niſi ijſdem etiam legibus omnes ſubijci affirmaretur, quod nuſquam a me prolatum eſt. Unde et reliqua his ſimilia, quæ obijciuntur, nihil officiunt, ut mirari ſatis non poߟim, qua occaſione mea placita ita accipias, ut, ſi locum mereri debeant, oporteat primo docere, omnes Cometas, quotquot haetenus conſpeximus, fuiߟe unum et eundem Cometam, quaſi non ſingulis pro alia atque alia, quam exhibent, motionis habitudine, diߟimilis quoque hypotheſeos ratio præfiniri poߟit. Piures dantur Cometæ, nec unquam ijdem redeunt, diverſa in cœlo ſortiuntur loca, motum etiam diߟimilem. Quid tum poſtea? Inveniantur itaque pro ſingulis correſpondentes hypotheſes, quæ etiam inter ſe diߟimiles erunt, hoc ſaltem habentes commune, || ut nobis apparens inæqualitas per circularem motum, quomodocunque aߟumptum, excuſetur.

Præterea quod addis, ex unius vel alterius diei motu in Cometis non poߟe ratiocinationem inſtitui de tota illius periodo, et exemplum e Luna petitum profers, iſta nihil ad meam opinionem labefaetandam faciunt, imo potius oſtendunt, te longe adhuc abeߟe a meo ſenſu. Neque enim ex unius vel alterius diei progreߟu de Cometarum periodo aliquid ſtatuendum unquam affirmavi, ſciens utique apparentem motum inæqualem eߟe; ſed a principio uſque ad finem totius durationis eorum apparentias diligentiߟime eߟe ſcrutandas cenſeo, idque ſub eo ipſo inceߟus tramite, quem cœlitus deſignare videntur, atque tum demum, collatis omnibus obſervationibus, videndum, an dari poߟit aliquis circularis in cœli capacitate duetus, ſive ſimplex ſive compoſitus, cuius beneficio id, quod nobis inæquale apparuit, ad competentem æqualitatem concinnari poߟit. Cum enim cœlum non ſit durum atque impervium corpus pluribus orbibus confertum, ut falſo nos haetenus docuit Peripateticorum ſchola, poߟunt ſane Cometæ in omni eius parte libere rotari et circularem exercere motum, modo non Planetarum corporibus impingant, quod etiam ab eorum diſpoſitore ſatis cavetur. In oetava quam vocant ſphæra intra ſtellas fixas nullos prodire Co- 34* s. 268 metas exiſtimârim, niſi et illi immobiles ſint, qualis erat Stella Nova. Collationem, quam inſtituis circa motum ſtellarum et Cometarum, nolo multis replicare, quia ad eam quam tueor ſententiam convellendam nihil facit. Neque ea, quæ de ſtellis fixis ſextam circuli partern nondum emenſis in medium adduxi, ſic accipienda erunt. Iſta enim exempli loco tantum protuli, quod COPERNICUS attentârit ex portione aliqua motus tranſaeti, de integra periodo ratiocinari, quamvis nequaquam id, quod ſperabat, aߟecutus ſit. Tota enim eius de fixarum motu ſalvando ſpeculatio erronea eſt et apparentijs nequaquam conſona. Neque enim nunc centenis annis fixæ unum gradum abſolvunt, ut eius fert hypotheſis, ſed potius in ſeptuaginta uno, adeo ut dubium ſit, an tanta illis competat inæqualitas, quanta haetenus credita eſt, et an vetuſtiߟimorum Aſtronomorum de his prolata rite ſe habeant; ut ſi Cometæ alicuius motus non exaetius nobis perſpeetus fuerit, quam fixarum iam a bis mille annis innotuit progreߟio, operam luſiߟe videatur, qui hypotheſin concinnam extruere tentârit. Multa || enim in obſervationibus, tam veterum quam recentiorum, quo ad ſtellas fixas deſidero. Neque eam quam oportuit in his verificandis adhibuit PTOLEMÆUS diligentiam et præciſionem, multoque minus COPERNICUS, quod alterius eſt loci plenius diſcutere.

Nondum itaque, mi THADDÆE, ad impoߟibilitatem omnem deduxiſti Cometarum hypotheſes, neque inficiari merito potes ea, quæ de Cometa anni 77mi (non enim de eo, qui anno 80 effulſit, ut tuæ habent literæ, id protuli) publicavi, quod videlicet inſtar ʘ et ☿ circa ☉lem obambulârit, cum e certis obſervationibus idipſum Geometrice demonſtrârim, et ratiocinationes meæ in libro tranſmiߟo tibi in promptu ſint. Si quid habes, quod ijs opponi poߟit, id proſer: ſin minus, cur ijs, quæ rite et fideliter nec ſine labore extricata ſunt, non acquieſcis? et quod in eo Cometa tali modo effeetum eſt, cur in alijs alio quoque modo, prout apparentiæ ipſæ poſtulârint, fieri poߟe diffidis? Videris mihi in expendendis hiſce omnibus præiudicio (quod pace tua dixerim) quodam uti, et iam antea tecum concluſiߟe, id impoߟibile eߟe, quod an fieri poߟet, inquirendum prius fuerat. Hincque faettum exiſtimo, ut ea, quæ capite 8 et 9 circa hypotheſin dieti Cometæ enucleandam atque in numeros reſolvendam non minimo labore ſuſceperam, obiter ſaltem inſpexeris, ex quo adhuc de rei adeo diligenter enodatæ certitudine dubites et ad aliorum iudicia appelles. Nec ſcio, quid ſit cauߟæ, cur tantopere Cometarum motus certa lege, prout cuiuſque poſtulat inceߟus, ſalvari poߟe impugnes, cum ipſemet non diffitearis, eos in ætherea mundi regione procreari. Pati itaque eo promtius deberes, nonnullos paulo adhuc altius eorum conditiones examinare, et cœleſtibus corporibus cœleſtem atque ordinatum attribuere motum. Imo, ſiquidem s. 269 tibi ipſi non ſuppetit otium, aut voluntas deeſt talia ſcrutandi, alios, impoߟibilitatem obijciendo, a tam egregio conatu non retrahere, ſed potius, ut hæc plenius perveſtigare ſatagerent, ſtimulum addere debebas. Quod amicitiæ noſtræ confiſus benevole et candide te monere volui, petoque, ut hanc noſtram ad tua dubia qualemcunque reſponſionem boni conſulas. Ego de his plura non addam; permittam potius cuilibet ſentire, quod volet, an videlicet ordinarie, an vero confuſe in cœlo moveantur || Cometæ. Memineris tamen, naturam ipſam ordine decenti gaudere et a perplexitate et confuſione abhorrere, ut ob id non abs re fuerit, quod Pythagorei numerorum proportionibus omnia includere ſtuduerint. Hæc itaque de iſtis ſufficiant, ſi modo non nimia fuerint. Nunc ad reliqua tuis literis comprehenſa progrediar.

Quod numeri Alphonſini atque Copernicæi tantopere in locis ђ et 4 præteritis menſibus diſcrepârint, non eſt mirum; nam id alias etiam contingit. Propius tamen ad cœleſtem normam accedit COPERNICI ratio, licet et hæc in 4 nonnunquam plus integro gradu deviet, in ђ uſque ad dimidium. Multo enim maiorem in his duobus ponderoſioribus Planetis COPERNICUM committere a cœlo ipſo diſcrepantiam haetenus non inveni, licet in ♂ hæc ternos ſubinde gradus, vel etiam paulo ultra attingat. Quod vero 4 ſtella his ipſis diebus grad. 12/3 ulterior ſit apud COPERNICUM quam ALPHONSUM, tantum tamen abeſt, ut vitium penes COPERNICUM reperiatur, quod cœlum ipium adhuc quarta fere gradus parte eius longitudinem plus promoveat, quam Ephemerides e Prutenico derivatæ calculo. Sic ђ ſexta parte gradus in ipſo cœlo eſt anterior COPERNICI numeratione, licet hæc plus 2½ gradibus Alphonſinam præcedat. Latitudo tamen eius cum hoc calculo intra paucula minuta conſentit, cum apud COPERNICUM ferme dimidio gradu exceߟus committatur. Exaetiorem horum Planetarum tum etiam aliorum cum cœleſtibus apparentijs correſpondentiam noſtræ obſervationes cum veteribus collatæ, favente cœleſtium Opifice, aliquando ſuppeditabunt. Epocha Meſthliniana non erat mihi mutanda, etiamſi aliquantulum haberet vitij, dum demonſtrare volui, eius hypotheſin atque fundamenta per totam Cometæ durationem ipſius apparentijs ſalvandis non omnimode ſatiſfeciߟe, adeo ut circa ultimum terminum maior tribus gradibus commiߟa ſit differentia. Non erat quæſtio de Epocha eius (quam ſane eandem cum eo ipſo præſupponere oportuit) neque quartæ partis gradus in hac diſcrepantia, id quod ego intendebam, magnopere impediebat, vel etiam promovebat. An vero in Epocha illa 15 deſiderentur ſcrupula, periculum non feci, nec etiam || facere lubet, cum res hæc parum ad propoſitum faciat, nec magni admodum ſit momenti. Quod in proſtaphæreſibus meis enucleandis per duos integros menſes mecum in diverſis terminis fueris, et s. 270 pro 26 Decembris, ad quem ego calculum direxi, tu 24 Novembris inconſiderate aߟumpſeris, non eſt, quod amplius hæſites. Nec opus eſt calculum denuo revocare aut etiam conſiderationem inſtituere, quam introſpiciendo attentius ea, quæ pag. 279 et ſeq. in libro noſtro 2do continentur, et conferendo ea cum tuis, quæ neceߟario illi tempori non quadrant. MUNOSIJ libellum nunc non multum expeto, quæ enim in illius placita diſquirenda habui, iam impreߟa ſunt, nec FRANGIAPANI ineptias moror, cum nihil ad rem faciant. Pro APIANI tranſmiߟo libello de Cometa anni 31mi gratias habeo. Non tamen cum cum hoc Tabellario remitto, cum tam ſubito ea, quæ inde eruere atque cum alijs conferre conſtitui, colligere nunc non ſit otium. Recipies cum alio tempore, licet facilis eߟet iaetura, cum nihil ſolidi et certi, ne quidem in apparente Cometæ motu, contineat, adeo ut intra unum vel alterum gradum tuto illi fidendum non ſit, tam lubrica utitur obſervandi ratione et Dedomena aߟumit fallacia, utut omnia per triangulos magis ſubtili quam utili labore reſolvat. TRAPEZUNTIJ in PTOLEMÆUM Commentarios per hunc remittam Tabellarium, ſi is eos ſecum aſportare voluerit, ſin minus, alia quacunque opportunitate dabo operam, ut reſtituantur; mihi enim nulli ſunt uſui.

Apologiam meam adverſus CRAIGUM Scotum tibi non diſplicere lubens accipio. Reddita eſt illi iamdudum hyeme antecedente, nihil tamen adhuc reſpondit, nec ſcio, an quidpiam in contrarium ulterius meditetur. Id ſaltem ex Medico Doetore, qui ſereniߟimam Reginam Scotiæ noſtratem illuc proximo vere comitabatur, cognovi, CRAIGUM illum pro ſuo ARISTOTELE, cui ſe totum mancipavit, adhuc ſtare, adeoque eius placitis addietum, ut certiora et ſaniora omnia reſpuat, morboque pervicaciæ incurabili laboret. Suſpiciat igitur et in pretio habeat unâ cum cæteris Ariſtotelæis vaniߟimas nugas, ſiquidem veritati certius iam tandem patefaetæ auſcultare nolit. Ego quid dicat ARISTOTELES, vel quivis || alius pro authentico receptus, non reſpiciens, quid ipſum cœlum protulerit et quomodo nova ſua Phænomena oſtenderit, infallibilibus obſervationibus admodumque ſubtiliter ſcrutatus Cometas revera in alto æthere procreari, illicque curſum ſuum eundemque ordinarium exercere, ſatis ſuperque didici et invietis apodixibus demonſtravi. Sufficiat itaque mihi veritatem ipſam, quæ diu abſcondita latuit, in apertum produxiߟe alijſque conſpiciendam propoſuiߟe. Ad cuius fulgentes radios, ſi qui adhuc tanta caligine offuſcatos oculos habent, ut lumen tam ſplendidum ſubito e plus quam Cimmerijs tenebris prodiens ſuſtinere nequeant, id me nequaquam afficit. Satis enim conſcius ſum, nihil tam appoſite atque indubitate aߟeverari, quin ſuos inveniat contradietores, et ipſiߟima veritas graviߟimis ut plurimum in hoc mundo laborat obtreetationibus, mendacia autem et vanitates pene ubique in pretio ſunt.

s. 271 Quod CRAIGUS te in tua Dialexi parum ex arte præſtitiߟe nimis præſumptuoſe pronuntiat, videtur ad parallaxium doetrinam minus ſolide et abſolute illic pertraetatam reſpexiߟe. Ignorabat enim procul dubio, teipſum tua hac in parte errata poſtea emendaߟe. Quin et ego in Apologia pro te ſatis reſpondi, et quod in Cometa illo incertum fuiߟe obijcit, dilui. Placeat ille ſic ſibi et aliorum egregios conatus ob nævos quoſdam extenuando, nihilque ipſemet perfeetius, quod ad rem faciat, in medium proferendo, videat, anne apud intelligentes et iudicio valentes philautiæ nimiæ et cenſuræ temerariæ redarguatur. Quid ego in tua Dialexi circa ea præſertim, quæ ad ſtellam illam novam proprie faciebant, deſiderem, ex capite 8 primi noſtri libri æthereorum Phænomenωn, qui de ſtella hac nova ex profeߟo agit, percipies. Illic enim ſtatim poſt Landgraviana, tuas obſervationes atque pronuntiata expendi, noſtrumque de his iudicium libere protuli, quod tibi veritatis enucleatioris inprimis ſtudioſo et candide omnia accipienti non ingratum futurum mihi perſuadeo. Id quod CRAIGUS affirmat, Mathematicos in demonſtrandis Cometarum parallaxibus nimis ſecure proprium eorum motum neglexiߟe, non uſque adeo citra rem quoad plæroſque aߟeverat, et ne quidem ipſemet REGIOMONTANUS in ſuo erudito illo ſcripto de Cometis excipiendus venit. Licet enim Problemate, uti ais, 2. 3. et 4. moneat, motus proprij in Cometis habendam rationem, tamen ipſimet demonſtrationum proceߟus hunc prorſus excludunt, et || Phænomenon non niſi motu primo agitari præſupponunt. Nec quod in 2do Problemate per temporis interieeti brevitatem motus proprij impedimenta excuſat, ſufficiens eſt omnem hîc ſuſpicionem erroris amovere, cum celerior utplurimum ſit in Cometis motionis propriæ varietas, quam ea, quæ ex parallaxeos alteratione inſinuatur, et tempus obſervationibus interieetum abbreviando parallaxium perceptionem eo abſtruſiorem efficimus. Sic quam Problemate 3tio limita tionem adhibet et in ſequenti quoque valere vult, etſi ea aliquatenus difficultates ex inceߟu genuino Cometarum in parallaxi enucleanda mitiget et tolerabiliores reddat, tamen eas non undiquaque tollit, et modus ille, quo motum proprium diurnum prædefinire docet, prorſus erroneus eſt, nec rei inquirendæ ſubtilitati ſatiſfacit. Taceo, quod azimuthorum et temporis intercepti tam exaeta, prout hîc requiritur, anceps ſit perveſtigatio, et minimus vixque perceptibilis error in operationis praxi nimium ſœcundus evadat: ut ob id iuxta REGIOMONTANI Problemata, utut quoad demonſtrationem ipſam irrefragabilia, Cometarum cœlitus ſeſe oſtendentium parallaxes citra errorem diſcernere non ſit adeo promptum, atque putatur. Exiſtimavit ille, Cometas neceߟario in aëre ſuperiore tanquam igneum quoddam meteoron flagrare, idque Ariſtotelæa autoritate ita prævalente, ut ſummis etiam s. 272 Mathematicis impoſuerit. Si igitur tam propinquus foret Cometarum ſitus, eorum parallaxes plurimos gradus adæquarent, ſicque iuxta REGIOMONTANI ratiocinia facilius perciperentur, nec motus proprij minus exaeta emendatio aut in azimuthis atque temporis menſuratione puſillula quædam deviatio tantopere rei quæſitæ enodationem interturbaret. Proſpexit procul dubio inſignis ille artifex has et ſimiles difficultates, ideoque naturæ theſauros non exhauriri poߟe, ſed ad quædam ſcibilia ſaltem propinquum quid attingere licere proteſtatus eſt.

Quæ licet ita ſe habeant, nimiumque vera ſint, attamen niſi quis in Cometarum parallaxibus perſcrutandis ſupremam adhibeat diligentiam, omneſque errorum ſcopulos vel minime obvios declinârit, ad rei, quam intendit, ſatis ratam cognitionem non perveniet. Ideoque ego poſthabitis his lubricis vijs longe alio tramite ad Cometarum ſitum perveſtigandum mihi incedendum duxi, ita ut ne minimæ quidem parallaxes, quales in altiߟimo æthere fiunt, ſubterfugium aliquod invenirent, nec motus proprij implicatio impedimentum adferret, aut in ipſa denique obſervandi ratione aliquid errori ſenſibili occaſionem facile præbens committeretur. Non levem itaque mihi infert iniuriam CRAIGUS, ut tu quoque fateris, dum motus proprij Cometarum in parallaxibus eorum cognoſcendis irrepentes remoras obijcere non dubitat, cum eas admodum ſtudioſe et ſubtiliter ubique amoverim præcaverimque. Ideoque non ſimplici quadam ratiocinationis formâ, ſed quaſi per ambages, ne in errorum || ſcopulos impingerem, ad veritatis propoſitæ ſcopum perrexi. Excuſas quidem tu curſus proprij in Cometis duobus a te deſcriptis negleetum per temporis aߟumti exiguitatem, ſed quemadmodum temporis interieeti brevitas ob parum interea alteratum Cometæ locum hîc aliquid commodi adfert, ſic rurſus, dum altitudinem Cometæ non magno, ut oportuit, intervallo variat, parallaxium diſcriminationem reddit imperceptibiliorem, prout de Cometa anni 77mi, ubi 18 ſaltem minutorum in binis obſervationibus interſtitium aߟumſeras, iam antea admonui.

De cometa anni 80mi ſuo loco, favente Numine, videbimus; quem licet revera æthereum fuiߟe reetiߟime pronuntiâris, tamen motum eius proprium negligendo (ut de quibuſdam alijs nunc non dicam) adhuc nimis magnam illi conceߟiſti parallaxin, cuius etiam temporis præſuppoſiti iuſto ſtrietius intervallum, circa Meridianum præſertim, ubi altitudines tarde variantur, occaſionem præbuit. Sed hæc ad literas tuas nimis forte prolixe reſpondeo; qua in parte ſi quid peccatum ſit, rogo, ut tecum de his conferendi cupiditati imputes, atque pro ſolito erga me animi candore benevolentiaque excuſes. Nunc ea, quæ in Poſtſcriptis habentur, expediam.

Gaudeo, te pagellas illas impreߟarum Epiſtolarum Aſtronomicarum s. 273 unâ cum brevi deſcriptione ultimi Cometæ accepiߟe; cuperemque, ut per otium mihi tuum iudicium, tum de Cometa illo tum etiam de ijs, quæ Epiſtolis iſtis præcipue agitantur, perſcribere non graveris.

Quantum ad modellas mea quædam inſtrumenta repræſentantes attinet, curavi, poſtquam tuam voluntatem hac in re cognovi, quaſdam confieri, quotquot commorante hîc Tabellario abſolvere licuit, quas tibi per eundem mitto, rogoque, ut nemini niſi ſolo Domino CURTIO communices. Expreߟit in ijs artifex ea, quæ in tam parvis ad ſimilitudinem maiorum inſtrumentorum formari commode poterant. Nec enim omnia ad unguem exhibere licuit. Vereor itaque, ne in maiori aliquo organo conficiendo harum idearum præmonſtratio minus ſufficiens futura ſit. Quare non citra rem Dominus CURTIUS eâdem magnitudine, qua mea ſunt organa, vobis hîc parari conſultius duxit. Qua etiam in re libenter illi gratificarer, ſi artifices omnes, quorum operâ in meis conſtruendis præteritis aliquot annis ulus ſum, præſto haberem; eos enim, poſtquam inſtrumenta, quæ conficienda mihi propoſueram, parta eߟent, dimiſi, retento ſaltem uno vel altero, qui iam confeetorum curam gererent, atque ſi quid in ijs forte fortuna deſideraretur, repararent. Qui tamen ad integrum aliquod inſtrumentum de novo con-|| ſtruendum non ſufficiunt. Sunt enim plæraque ex meis, in quibus quinque vel ſex diverſi artifices laborârunt, idque non pauco tempore, adeo ut nonnulla vix tertio demum anno ab operis inchoatione perfeeta ſint. Sunt præterea illæ machinæ, quibus potiߟimum fido, tantæ magnitudinis, ut nullo curru commode vehi poߟint. Unicum habeo Sextantem peculiari ratione e partibus diverſis coagmentatum, ita ut diߟolvi et in ciſtam aliquam claudi, rurſuſque cochleisad uſum componi poߟit. Hunc ego eo præſertim nomine fieri curavi, ut per eum Noribergam tranſlatum poli altitudinem accuratiߟime ob Solares quaſdam olim illic habitas obſervationes explorarem, quod etiam adhuc mihi propoſitum eſt. Hunc ipſum Sextantem vobis aliquandiu impertiri, donec ad eius imitationem alius elaborari poterit, unâque eius uſum admodum expeditum et certum in capiendis ſyderum tam diſtantijs quam altitudinibus probe perceperitis, non renuam; modo Domino CURTIO id acceptum fuerit. Quod ſi ſic, mittat huc ad me iuvenem aliquem doetum et Aſtronomicarum rerum ſatagentem, qui inſtrumenti huius uſum eiuſque diߟolutionem et complicationem hîc ſufficienter diſcat, et poſtea illud vobis ſartum teetum adferat, eiuſque explicationem utilitatemque diverſimodam illic aperiat. Alias enim fruſtra mittitur hoc organum, niſi quis unâ adſit, qui eius rationes omnes compertas habeat. Id poteris Domino CURTIO meo nomine renuntiare, meque ad illi, tam in hac parte quam alijs, quantum in me eſt, gratificandum quam paratiߟimum fore.

s. 274 In Epiſtolis tuis et autographis mihi tranſmiߟis etiam non admonitus cavebo, ut ea, quæ quoſdam offendere poߟint, quæque alios ſcire nihil intereſt, omittantur, quando typis publicandæ venient. Quod quam cito fieri poߟit, nondum certus ſum, ex quo papyrum impreߟoriam pro primo tomo mei operis, quod nunc elaboro, typis abſolvendo, in promptu non habeam. Cum enim difficultates conquirendæ e Germania papyri, quibbus antehac præpediebar, evitandi cauߟa, ipſemet Molendinum in hac Inſula pro ea conficienda non parvis ſumtibus extrui curaߟem, accedit aliud quid præter expeetationem adverſi, quo minus ne ſic quidem papyrum deſideratam adipiſci licuerit. Nam duos Chartopæos diverſo tempore conquiſitos, qui mihi ſuam operam et fidem addixerunt, in Germaniam veteramentorum conquirendorum cauߟa poſtquamamanda ߟem, uterque, accepta illic a meis Procuratoribus pecunia, clam ſe ſubduxit. Sicque tota hac æſtate, cum nullum idoneum artificem poſtea naetus ſim, papyri confeetionem intermittere cogor, cumque nulla alia iam in promptu ſit, primi tomi abſolutionem, uſque dum papyrus impreߟoria ſuppetierit, differre neceߟe habeo. Ne tamen mora hæc tibi, quem ſcio eius publicationem avide expeetare, interea nimis moleſta ſit, mitto in præſentia eorum quaternionum, quotquot typis haetenus abſoluti ſunt, exemplar, quod || interim, dum reliqua parantur, per otium evolvere potes, meque de ijs, quæ inibi continentur, tuam cenſuram perſcribere, et, ſicubi tini videbitur, ingenue admonere. Omiߟæ ſunt priores pagellæ, quibus titulus libri, Privilegia et præfationes comprehendentur. Hæc enim omnia, uti moris eſt, perfeeto toto opere præponentur. Deſiderantur etiam tres quaterniones in fine capitis primi, quibus de anni magnitudine quædam ulterius ſeorſim generaliori quadam indicatione conſignare decrevi, et tum ſimul Lilianam noviter introduetam anni Iuliani correetionem breviter conſiderare. Sic quoque ad calcem ſecundi capitis quinque deſunt quaterniones, quibus affixarum a nobis reſtitutarum abacus unâ cum quibuſdam alijs huc pertinentibus continebitur. Totum etiam caput ſeptimum intermittitur, quod non ſaltem Novæ Stellæ, ſed et reliquarum fixarurn atque etiam Planetarum magnitudines, aliter quam haetenus præſtitum eſt, reſerabit. Duo quoque ultima capita ob papyri defeetum nondum impreߟa ſunt, quorum nonum eorum placita, qui Stellam Novam Planetarum orbibus miſcuerunt, decimum vero, qui eandem prorſus ſublunarem reddiderunt, aut quid aliud nimis abſurdum de ea protulerunt, examinabunt atque diluent. Hæc, inquam, ad prioris tomi completionem reſtantia ſuo tempore, favente Numine, obtinebis; interim ea, quæ nunc communico, perlege, diſquire et boni conſule.

Obſervationes tuæ circa ♂ atque alias quaſdam ſtellas ante annos aliquot habitæ, quas miſiſti, minus exaetæ ſunt, eo quod Radius veras s. 275 ſtellarum intercapedines nequaquam largiatur. Affixarum quoque quæ adhibuiſti loca, ab ipſo cœlo multum diſcrepant, prout te noſtra monere poterit reſtitutio, ut mirum non ſit, calculum diverſimode repetitum a ſe adeo enormiter diߟenſiߟe.

Si eclipſin ☉lis, quæ proximis diebus contigit, diligenter obſervaſtis, eius tempora atque phaſin illic denotata mecum communica. Fuit hîc tota eius duratione apprime ſerenum, incepitque ☉ deficere poſt mediam noetem diei 21 Iulij, elapſis horis 6. M. 51. Deſijt autem hora 9 exquiſite completa. Non itaque multum in tempore huius deliquij ab ipſo cœlo differunt adhibita Meridianorum reduetione haetenus uſurpatæ tabulæ, ſive Alphonſinæ ſive Coperniceæ, idque eam præſertim ob cauſam, quod motus ʘlis circa ſignum ♋ in illis non admodum eſt erroneus. Quantum vero ad magnitudinem partis eclipſatæ attinet, multum aberrârunt Canones: deficere enim viſa eſt ſaltem tertia pars ʘlis ſive digiti 4, cum tamen 8 ad minimum punetorum defeettus in noſtro horizonte apparuiߟet, ſi tabulis fidendum fuiߟet. Quæ obiter indicare volui, ut cum veſtra animadverſione conferantur. Sed ne nimis prolixus in reſcribendo ſim, tempus eſt, ut nunc calamum ſiſtam. Tu itaque, optime et amantiߟime mi THADDÆE, quam feliciߟime vale, meque prima quaque occaſione literis tuis, ſiquidem aliter nos invicem compellare nequeamus, quin reviſas, ne intermitte. Datæ Uraniburgi die 3. Auguſti ſtylo veteri Anno 1590.

TYCHO BRAHE.

Librum tranſmiߟum rogo [ut] nemini communices, præ[terquam] ſoli Domino CURTIO, ex[peetans quoad] completus atque [in publicum em]iߟus ſit.