Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068661]...

s. 256 [E codice Vindobonensi lat. 1068661]

MAGNIFICO ET AMPLISSIMO VIRO, NOBI-

LITATE GENERIS ATQUE EXCELLENTI ERUDITIONE IN

PRIMIS CONSPICUO, DOMINO IACOBO CURTIO A

SENFFTENAW, CÆSAREÆ MAIESTATIS CON-

SILIARIO ATQUE IMPERIJ PROCANCELLA-

RIO PRUDENTISSIMO, AMICO SUO

PLURIMUM HONORANDO.

S.

QUAM mihi gratæ fuerint tuæ literæ, et præclaræ eruditionis et ſingularis erga me ſtudij plenæ, quas cum honorificentiߟimo Cæſareæ Maieſtatis Privilegio tranſmiſiſti, ampliߟime et nobiliߟime vir, dici a me paucis non poteſt. Nec invenio, quî poߟim pro merito ſatis magnas tibi agere gratias, tam quod magnificum illud Diploma mihi tua interceߟione et autoritate impetrâris, in artis Aſtronomicæ laudem et promotionem ſcite et decore a teipſo ordinatum, quam etiam quod tot tantiſque publicæ adminiſtrationis, quæ tibi indies incumbunt, occupationibus detentus, tantum nihilominus otij tibi ſumpſeris, ut mihi luculenter admodum et amice reſcribere non ſis gravatus. Pro qua tua utraque benevolentia adeo tibi devinetus ſum, ut ſi quid a me unquam proficiſci queat, quod tibi acceptum aut honorificum ſit, ſumma animi propenſione memorem et gratum me in omnibus ſis inventurus. Idque ſincere de me confirmans et pollicens longiore gratiarum aetione te non fatigabo, ſed ad tuas literas paucis, ut tempus fert, reſpondebo.

Quod in principio tam benevolum erga me et rem Aſtronomicam, quam in hac Inſula pro virili excolendam ſuſcepi, declaras affeetum, ut ſi per Cæſaris voluntatem id liceret, me hîc inviſere et coram Aſtronomiæ repurgandæ elaborata adminicula inſpicere deque his mecum conferre non grave duceres, id potius tuo ſingulari candori et in Aſtronomica propenſo ſtudio tribuendum cenſeo, quam quod de me meiſque laboribus tale quid polliceri audeam, quod te tam illuſtri officio cum magno Reipubl. commodo occupatum huc in Daniam, per tot viarum terræ mariſque anfraetus allicere mereatur. Utinam tamen idipſum aliquando mihi evenire poߟet felicitatis, ut te unâ cum communi amico THADDÆO hîc coram intueri liceret, nihil ſane mihi magis ex voto acceptiuſque contingeret. Solent quidem inviſere me in his Uraniæ dicatis ædibus plærique, qui in Daniam appellunt viri Principes aut eorum Legati, quemadmodum et proxime elapſo vere ſereniߟimus Scotorum Rex atque illuſtriߟimus Dux Brunſvicenſis diverſo tempore, cum s. 257 amplo et ſplendido comitatu, noſtros hîc Lares accedere non dedignati ſunt. Verum ut dicam, quod res eſt, pauciߟimi inter viros vel proſapiæ claritudine, vel officio aliquo eximio rebus Politicis addietos inveniuntur, qui hæc ſtudia penitius excoluerunt aut ſolidum aliquem in his progreߟum aſ-||ſecuti ſunt, utut videri volunt aliquatenus ea ſuſpicere et nullo non in pretio habere. Ideo noſtra inventa atque fabricas hîc intuendo, quorſum omnia ſpeetent et quantam obſervationibus Aſtronomicis rite peragendis promptitudinem pari certitudine coniunetam præbeant, parum diſcernunt. Si itaque rerum harum intelligentes et gnaviter cupidi huc accederent (inter quos te præcipuum obtinere locum, et THADDÆUM etiam noſtrum, ſatis mihi conſcius ſum) facile pro tua ſumma prudentia æſtimâris, quam id foret mihi plurimis nominibus longe gratiߟimum. Sed ut vos hîc præſentes exoptare quidem mihi pervolupe ſit, eius tamen me voti compotem fieri, ampliߟima et magnifica tua funetio, qua aߟidue apud Cæſaream Maieſtatem diſtineris, THADDÆIque ingraveſcens ſenium haudquaquam permittent. Ut tamen aliquatenus mea obſervatoria inſtrumenta noſcere poߟitis, quorundam modellas (ut vocant) petente id a me per literas Domino THADDÆO, dum hîc moratur Tabellarius, confieri iuߟi, quas etiam vobis aſportandas illi tradidi. Si quam mearum in his ſtrueturarum ideam inde concipere atque (modo ita libuerit) imitari detur, equidem libenter id video. Sed vereor, ut ex tam parvis iconibus ipſiߟimæ machinæ omnibus ſuis partibus ſatis abſolute perſpiciantur, cum ſingula tam exigua forma repræſentari nequeant.

Eſt deinde præter alia ſummopere hoc mihi gratum, quod literis tuis adeo candide de meis ſcriptis iudicium proſers, omniaque in potiorem partern interpretaris. Exiſtimas autem eos, qui pro tuenda Ariſtotelæa opinione mihi, quod Cometas in æthere procreari aߟeram, adverſantur, id ſaltem in ſpeciem, et dicis cauſa (ut Iuriſconſulti loquuntur) facere, quo plura ad veritatem enodandam eliciant. Et ſolet quidem mos hic eߟe quorundam, qui ignorantiam aperte fateri erubeſcunt, ut veritati data opera contradicendo, id quod ſcire avent, oblique extorqueant. Suſpicor tamen illos, qui ſe totos ARISTOTELI addixerunt, non eo nomine hoc agere, ut latentis certitudinis abſcondita in apertum deducant, ſed potius, ut præceptoris ſui decreta, tot iam ſeculis pro authenticis habita, || integra conſervent atque propugnent. Satis enim vident, quod conceߟo hoc, Cometas in altiߟimo æthere verſari, magnam partern Philoſophiæ Ariſtotelicæ, præſertim quantum ad Cœleſtia et Meteorica attinet (ut etiam revera plæraque in his prorſus falſa ſunt) penitus collabaſcere, ſeque inde deceptos fruſtra ætatem talibus nugis conſumpſiߟe. Sed utrum horum ſit, in medio relinquens, ego quidem, quantum in me eſt, quæ cœlum ipſum per accuratas obſerva- s. 258 tiones Geometrice expenſas oſtendit, in publicum proferre, atque de eis apud intelligentes teſtificari non intermittam. Credant vel contradicant, qui volent, et quocunque tandem affeetu, ſive bono ſive pervicaci, id fecerint, apud me perinde erit, modo ipſemet ſatis certo ſciam, me nihil citra ratam experientiam atque infallibiles demonſtrationes in medium adducere. Veritas enim ſeipſa contenta eſt, nec hominum opinionibus afficitur.

Porro videris mihi adhuc, ampliߟime Domine CURTI, nonnihil hæſitare, an omnes Cometæ ætherei ſint, in qua ego prorſus perſiſto ſententia, an vero nonnulli eorum ſublunares concedi poߟint. Et quantum colligo, multum te movet eximij illius REGIOMONTANI, tum etiam fortaߟe VOGELINI Viennenſis in duobus Cometis, quos elementares e ſuis obſervationibus concluſerunt, autoritas. At firmam eorum placitis nequaquam ineߟe certitudinem, alias oſtendere decrevi. Plauſibile quidem eſt, Regiomontanianum Cometam ſublunarem fuiߟe, ex quo motu diurno proprio circa medietatem apparitionis ſuæ 40 gradus circuli magni confecerit. Attamen id ſufficienter non probat, infra ☾am neceߟario extitiߟe. Neque etiam ſatis video, quomodo hæc cohæreant, Cometam paulo ante medietatem Ianuarij incipientem et uſque in finem Februarij perdurantem, non multo plus dimidio cœli ambitu emenſum fuiߟe, cum tamen pro maiori itineris parte 40 gradus uno die abſolviߟe dicatur, ſiquidem hac concitatione intra quinos dies ſemicirculum compleviߟet. Nec moror, quod REGIOMONTANUS ſex graduum parallaxin illi attribuerit, cum ex certis depromptam obſervationibus demonſtrationem, quæ id neceߟario convincat, nequaquam proferat. || Videtur autoritate ARISTOTELIS, ut plærique alij, faſcinatus ſtudioſe ex erronea aliqua conſideratione ſic conſtituiߟe. Licet enim Mathematicus inprimis excellens fuerit, attamen in obſervationibus cœleſtibus citra errorem peragendis non ſatis verſatus erat, neque inſtrumenta ab omni erroris ſuſpicione vindicata ad manus habuit, prout facile liquet ex ipſius quibuſdam in ☉lis et Planetarum iam dudum publicatis obſervationibus. Si Cometa eius toto durationis tempore per ſeſquialterum menſem circuli in ſphæra magni arcum motu ſuo proprio deſignabat, adeo ut integrum ſemicirculum et paulo ultra in hoc tramite expleverit (quemadmodum ipſemet fatetur) nequaquam elementaris naturæ, ſed potius cœleſtis particeps fuit, cum ſublunaribus Meteoris talis per circuli maximi ambitum ordinarius inceߟus tanto tempore et in tot reiteratis per motum primum concitatiߟimis revolutionibus competere nequeat. Taceo, quod parallaxin admittere ſex partium et orbitam circuli magni deſignare inter ſe dibentanea ſint. Non enim in altiore et decliviore ſitu intra eiuſdem circuli limites ob parallaxeos variam divagationem continebitur. VOGELINI demon- s. 259 ſtratio incertis nititur Dedomenis, nimis lubrica via et Quadrante puerili conquiſitis. Nec motum Cometæ proprium, qui parallaxin plus iuſto adauxit, diſcernebat, et temporis intervallo nimis areto uſus eſt, ut facile tum his tum alijs de cauߟis in tam enormi parallaxi iſti Cometæ imputanda labi potuerit. Quin potiusillum revera cœleſtem fuiߟe tarditas motus proprij, quo non piene tres gradus in unica revolutione diurna abſolvebat, teſtimonium non obſcurum præbet. Sed hæc uberius convenientiore loco diſcutienda nobis erunt.

Quod novas meas cœleſtium motuum Hypotheſes tuo erudito ſuffragio approbas, plurimum mihi ipſi congratulor. Licet enim illæ a quibuſdam, præſertim Ariſtoteleis, in orbium ſoliditatibus ipſa etiam iudicij præoccupatione induratis, impugnentur, prout fieri ſolet circa rem novam et nondum omnibus ſatis perſpeetam, ego tamen vel tui ſolius, qui totum negotium penitius introſpicere et undiquaque ponderare optime noſti, de his cenſuram omnium iſtorum meris opinationibus præfero. Nec dubium erit, quin per has Hypotheſes apparentijs cœleſtibus abunde admodumque exaete ſatiſfiat, quodque omnium ætatum obſervationibus congruant, quatenus per || veterum non ubique ſatis ſubtiliter faetas animadverſiones id ullo modo præſtare licebit. Nam et in ipſo Ptolemæo, utut Ægiptiacis magnifice et Regijs ſumtibus extruetis organis uſo, tam in fixarum quam in errantium ſtellarum obſervationibus plæraque ad præciſionem accuratiorem requiſita deſidero. Recentiorum, ſi quæ habentur circa cœleſtia adverdones, dubiæ nimiſque lato modo acceptæ ſunt, adeo ut ne quidem magni illius COPERNICI circa has annotationibus ſatis tuto fidere liceat. Et quid facient, cum ne Solis quidem motum et affixarum ſtellarum ipſi cœlo congruentia loca haetenus rite explorare ſuſtinuerint, ut de inſtrumentorum, quibus innituntur, fallacitate nihil dicam.

Sunt mihi in promtu plurimorum proxime antecedentium annorum exquiſitæ in ſiellis, tam fixis quam erraticis, atque ambobus luminaribus obſervationes, quarum eæ, quas poſtremis duodecim, poſtquam in hac Inſula ſolidiora et ampliora organa ad amuߟim elaborari curavi, naetus ſum, eiuſcemodi ſunt, ut ſolidam Aſtronomiæ inſtaurationem illis ſuperſtruere tutum ſit. Expeeto adhuc nonnullas in tribus ponderoſioribus Planetis acronychas animadverſiones, quo plurimis invicem collatis, in diſtantioribus præſertim eccentricorum locis, certius et exaetius de Apogæis et eccentricitatibus pronuntiem. Deprehendo enim Apogæa Planetarum intra aliquot gradus non eߟe rite haetenus diſpoſita, ut eccentricitates, quæ etiam paulo aliter ſe habent, iam præteream. Quamprimum autem Opus illud Recentiorum cœli PhænomenÑ¡n, quod nunc præ manibus habeo, abſolvero, ſtatim ad alterum de mundo coævorum ſyderum revolutionibus, favente cœleſtium Opifice, 33* s. 260 pertexendum me accingam. Sternent enim hæc præcedentia in plurimis ad ſequentia viam, et hypotheſeos noſtræ certitudinem, eo præſertim quod cœlum realibus orbibus compaetum non ſit, ut haetenus fruſtra creditum eſt, confirmabunt, atque unâ Solis et fixarum ſtellarum reſtitutionem accuratam, ſine qua cætera fruſtra tentantur, ſuppeditabunt. Maturabo autem, quo ad eius fieri poterit, et a divina clementia conceߟum fuerit, poſterius illud aſtrorum perennium opus. Facile tamen per teipſum æſtimare potes, tantum laborem modico tempore non exantlari. Fui hiſce aliquot præcedentibus annis architeetonicis curis et inſtru-||mentorum variorum fabricatione plurimum occupatus, adeo ut præter obſervationum, quas interea conquiſivi, aliqualem copiam earundemque, tam inter ſe, quam cum aliorum inventis collationem et hypotheſeos motibus apparentibus convenientem ordinationem nihil fere, quantum ad Tabularum ſtrueturam, moliri licuerit: quandoquidem etiam ſine tabulis Aſtronomicis per ſolam triangularem ſupputationem Planetarum ſitus ſecundum aliquam datam hypotheſin explorare non ſit difficile. Quamprimum autem cætera, quæ prius conficienda ſuſcepi, ad colophonem perduxero, tum demum hypotheſium cum obſervationibus, tam veterum quam noſtris, conciliationem et comprobationem Canonumque Aſtronomicorum hinc deduetam calculationem, quæ plus laboris quam ingenij requiret, inſtituere opportunum erit. Interim ſi quæ (uti in rebus fit arduis) morula inciderit, æquanimiter ferenda eſt, et divinæ providentiæ, quæ aetiones et ſucceߟus rerum humanarum moderatur, omnia cum ipſius auxilij imploratione ſubmiߟe et patienter committenda.

Quadrantis ultimo a te adinventa in ſingula minuta diſtributio admodum ingenioſa eſt, et ſi dextre perficiatur, non dubito, quin uſui etiam accommoda ſit. Videtur tamen in ipſa conſtruetione paululo laborioſior, et tot alij Quadrantes, intra ultimum dueti, aliquantum ſpatij occupare neceߟe habent. Unde fit, ut intimus et centro proximus reſpeetu ultimi plurimum de ambitu amittat, quod et de intermedijs quo ad magis vel minus intelligendum. Sicque diviſionibus minimis rite diſcernendis non æque in ipſa praxi capaces erunt, ac ſi iuxta ultimum et maximum Quadrantem omnis ſubdiſtinetio perficeretur. Ipſa quoque fiduciæ linea non facile unum punetum ab altero diſcernet, niſi iuſtæ magnitudinis fuerit inſtrumentum. Certum tamen eſt, hanc tuam inventionem Nonianâ multis modis prævalere, imo et illi præferendam, quam ex tua indicatione CLAVIUS ſuo Scioterico libello in publicum protulit. Ut tamen id, quod res poſtulat, indicem: omnes eiuſcemodi inventiones, licet admodum ingenioſæ ſint, et quo ad ſpeculationem ipſamque demonſtrationem Geometricam rite conſtent, cum tamen ad praxin mechanicam atque ipſam in obſervationibus traetan- s. 261 dis expeditionem perventum || fuerit, tunc demum patefit, an id re ipſa præſtent, quod prima fronte pollicentur. Noniana certe diſtinetio, etiam ſubtiliore quam ab ipſo ratione et pluribus particulis adminiſtrata (modus enim, quo is utitur, non ſuppeditat omnia 90 graduum minuta) ijs, quæ autor pollicetur, nequaquam ſatiſfacit, quod in duobus Quadrantibus orichalcicis tali methodo ſubtiliߟime elaborata diviſione ipſa me dudum docuit experientia. Per hanc etiam rerum magiſtram vere id aߟecutus ſum, ut niſi Quadrantes per ſe ſufficientem habeant magnitudinem, utpote 4 vel trium ad minimum cubitorum, fruſtra in ſubdiviſionum compendijs, quibus ſingula minuta ſcite exprimantur, laborari. In minoribus etenim organis punetationes, quacunque tandem ſolertia ordinatæ, plures ſimul quaſi in eandem fiduciæ lineam incidunt, ut eas ab invicem diſcernere vix liceat, prout ipſamet experimentatio te ſatis edocebit. Ego in Quadrantum aut Armillarum et quorumvis arcuum in minimas quaſque particulas diſtributione utor punetis quibuſdam tranſverſalibus ſextam vel duodecimam graduum partem in ſingula minuta vel etiam horum aliquotam portionem ſubdividentibus, prout circa finem libri noſtri ſecundi Æthereorum PhænomenÑ¡n hunc gradus ſingulos minutatim ſubdividendi modum quodammodo denotavi, qui præ omnibus alijs et faetu facilis et uſui in primis accomodatus, tum etiam per ſe nihil vitij aut dubij ſuggerens diutina mea traetatione comprobatus eſt, quem etiam tanquam maxime expeditum et certum omnibus meis inſtrumentis adhibeo. Ideoque eum, ſi quando organa Aſtronomica confici curaveris, tibi commendatum volo. Experiêre utique multo operoſioribus inventis, quo ad praxeos indubiam adminiſtrationem prævalere. Hoc quoque illuſtriߟimus Princeps WILHELMUS, Landgravius Haߟiæ, in ſuis Quadrantibus atque Sextantibus aliquotiam annis, poſtquam ex inſtruetione WITICHIJ ad meorum imitationem ſua inſtrumenta, tam quo ad graduum ſubdiviſionem quam pinnacidiorum applicationem, renovavit, feliciter utitur. Habet inſuper hæc ratio id peculiare, quod parvo ſpatio comprehenſa Armillis etiam quibuſvis applicari poߟit, quod in alijs, ubi plurimæ introrſum circinationes ducuntur, minus competit.

Poſtremo intelligo, te etiam in triangulorum erudita ſcientia egregie et ſolide verſatum, et compendia in his numerorum || traetationi faciliori inſervientia ingenioſe et utiliter adinvenire, quod facio, ut par eſt, plurimi. Quin et ego triangulorum ſupputationem compendioſiorem reddere non parum laboravi. Si tua etiam inventa et aliorum, quotquot nanciſci liceat (plus enim vident oculi quam oculus) mecum per opportunitatem communicaveris, rem pergratam præſtiteris.

Sed ut Epiſtolæ modum non excedam, nec te gravioribus publici officij oneribus occupatum nimium detineam, modo finem faciam, s. 262 omnium Creatori Deo ex animo te commendans. Is te in Reipub. tam politicæ quam literariæ, ornamentum et emolumentum diutiߟime magnis donis et varijs bonis florentem conſervare dignetur. Vale, ampliߟime vir, atque hæc inter plurimas alias curas exarata pro tuo ſingulari candore æqui bonique conſule, meque tua benevolentia atque amore, quod facis, in poſterum compleeti non intermitte. Ego viciߟim, quantum in me eſt, quocunque genere officij liceat, te demereri conabor, atque ad gratificandum perpetuo quam paratiߟimum me præſtabo. Iterum, mi CURTI, amice eximie, vale. Datæ Uraniburgi die primo Auguſti veteri ſtylo Anno 1590.