Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068614]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068614]

POST SCRIPTA.

I AM abſolveram meas ad te, et ecce 22. Maij veteris ſtyli affert ad me tabellarius Norimbergenſis tuas unâ cum deſcriptione Cometæ proximi ac pagellis impreߟarum Epiſtolarum Aſtronomicarum, quas ego ſtatim avide admodum perlegi et perluſtravi, et ut D. CURTIUS haneret veluti ſtimulum maturandi privilegium illud et tabellarium quam primum ad te ablegandi, omnia illa ei legenda et evolvenda dedi. Et profeeto placuit illi mirifice indefeߟum tuum illud ſtudium illuſtrandi rem Aſtronomicam, qui, ita me Deus amet, adeo eſt accenſus amore tui, ut diceret, nihil gratius et optatius ſibi accidere poߟe, quam ſi ſaltem diebus aliquot tecum colloqui et conferre poߟet, et certe, ſi per publica negocia liceret, ad te ſalutandum et amice compleetendum accurreret, egoque me ipſi ſocium adiungerem. Conſilium inquam illud tuum, imo iam eius conſilij executio in editione illarum epiſtolarum, vehementer ei placuit, multa enim præclara in illis a viris eruditis enucleantur et diſputando veritas eruitur. Maete animi, quem rarus habet, morumque tuorum, mi TYCHO, et, quo tua te virtus vocat, i pede fauſto.

Dederam ad te literas breviߟimas 22. Aprilis ſtylo veteri per quendam ſtudioſum, qui Roſtochium ſe iturum diceret. Incluſi autem tuas literas ad D. CHYTRÆUM et petij, ut is meas ad te perferri curaret, quod faetum eߟe minime dubito, ſi modo is ſtudioſus pervenit illuc. Nihil autem aliud continebant meæ, niſi quod per peculiarem tabellarium, quem ipſemet D. CURTIUS propediem ſe ablegaturum ad te diceret, pleniߟime de omnibus perſcripturi ſumus. Rogabam etiam eiſdem meis, ſi fieri poߟit, ut mihi modellam ſeu formulam tui Sextantis et Armillarum iſtic, cum artifices ad manum habeas, fieri curares et ad me mitteres, ad cuius exemplum poſtea iuſtæ magnitudinis eadem illa organa mihi hîc confici curarem. Quod cum D. CURTIO ſignificaߟem, reſpondit, multo commodius fore, ſi iſtic ea organa eadem magnitudine, qua tua ſunt, conficerentur et huc vel per tabellarium vel per aurigam mitterentur, ſe omnes ſumptus libentiߟime erogaturum. Sed, inquit, hæc a D. TYCHONE petere pudore quodam prohibeor. Ego vero te magnopere rogo, ſi fieri poteſt, ut iſtic conficiantur ea organa, fac, ut ea D. CURTIUS habeat et gratificeris ei hac in parte. Impenſas omnes liberaliߟ. perſolvet. Ego deinceps ad s. 255 eorum formam ſimilia mihi confici curârim. Quod ſi fiet, et nos ijſdem tecum organis utemur, in obſervationibus mutuas poterimus tradere operas.

Cometam illum bis tantum mihi videre contigit, primum die 25. Febr. veteris ſtyli. Stetit illo die inter primam et ſecundam ſtellam Trianguli, videbaturque eߟe in reeta linea primæ et ſecundæ ſtellæ in cornibus Arietis et primæ Trianguli. Caudam, || admodum tenuem et vix perceptibilem, inſtar ſtyli ſeu haſtæ, porrigebat pone 2 Trianguli, dirigebatque verſus ſiniſtram plantam Andromedæ. Altero die illum quoque conſpexi, ſed non ſatis bene ob intercurrentes nebulas. Accepto itaque meo Radio accingebam me ad dimetiendas eius a vicinis ſtellis diſtantias, ecce vero, obtegunt mihi eum nebulæ, nec poſtea alijs diebus eum videre potui. Aliud igitur, quod de eo ſcribam, prorſus habeo nihil, neque ullius ſcriptum de eo legi, neque audivi a quopiam obſervatum.

Tuarum epiſtolarum ad me piures habeo, ſed inter illas tres ſunt, in quibus mecum agis de rebus Aſtronomicis. Itaque illarum autographa mitto ad te. In epiſtola Anni 80, ut videbis, cancellavi nonnulla, quæ vel omittenda vel mutanda eߟe cenſui. In meis quoque ad te tollenda erunt quædam, præſertim quæ de SCULTETI concepto erga me odio narrant, et ſimilia, quæ omnia tuæ prudentiæ relinquo tollenda aut mutanda. Corriges etiam in eiſdem meis ad te, quas vel mea manu vel aliena ſcripſi, grammaticalia quædam vitia per incuriam commiߟa. Ecce vero, dum inter meas chartas aliud quiddam quæro, invenio unam adhuc tuam epiſtolam et iam propemodum laceram, in qua mecum agis de meis obſervationibus, de diſtantia XI in Caߟiopæa a polari, de altitudine meridiana Spicæ et de alijs. Eam epiſtolam deſcribi curavi. Tu fades cum ea, ſicut cum alijs, pro tuo arbitrio.

Sub finem tuæ epiſtolæ, in qua de luculentiori Privilegio mecum agebas, addebas, te exemplum Gallici Privilegij ad me mittere. Sed ſcito, nullum fuiߟe tuis literis adiunetum. Ob alias tuas occupationes graviߟimas te eius fuiߟe oblitum, facile mihi perſuadeo. Si illius exemplum habuiߟemus, fuiߟet ſane nobis gratiߟimum. Dediߟemus operam, ne Cæſareum humilius minuſque luculentum fieret. Nihilominus non viſo illo Gallico Cæſareum ſtudio et induſtria D. CURTIJ, habita ratione virtutis eruditioniſque tuæ, adeoque indeſeߟorum laborum in reſtituenda et illuſtranda Aſtronomia, ita confeetum eߟe exiſtimamus, ut tibi non poߟet non eߟe longe gratiߟimum. Pragæ feria 2 Pentecoſtes.