Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068625]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068625]

NOBILISS. ET DOCTISS. D. TYCHONI

BRAHE DANO, DOMINO URANIBURGI, DOMINO

ET AMICO PLURIMUM OBSERVANDO.

NOBILISS. Domine TYCHO et amice plurimum obſervande. Accepi binas abs te literas, eodem tenore verborum, alteris adiuneta Apologia. Deinde die 24. Aprilis novo ſtylo accepi alias a ſtudioſo quodam Roſtochienſi, ſcriptas abs te 25. Ianuarij. Ad eas omnes a me et a Domino CURTIO propediem accipies reſponſum pleniߟime, unâ cum Privilegio luculentiori, quæ omnia noſter tabellarius, quem ipſemet D. CURTIUS ad te ablegabit. Sic enim inter nos iameſt 31* s. 244 eft conftitutum. Hæc brevibus per eundem ftudiofum, qui RoRochium revertitur, tibi fignificanda eBe duxi. B. V. Datæ Pragæ die 1. Maij novo flylo Anno 1590.

T. ſtudioſiߟ.

THAD.

Si fieri poߟet, ut mihi modellam, ut vocant, ſeu exemplum tuorum inſtrumentorum obſervatoriorum (puta Sextantis et Armillarum; in Quadrante enim non erit ulla difficultas) ex charta conglutinata aut aߟerculis mitteres, ad quorum exemplum ſimilia iuſtæ magnitudinis mihi conſtrui curarem, faceres mihi rem gratiߟimam, et poߟet ea noſter tabellarius, qui ad te cum noſtris literis veniet, mihi afferre. Non puto enim tibi deeߟe manuarios artifices, qui modellas illas conſtruere poߟunt. Indicabis etiam mihi, quantæ magnitudinis a me ſint omnia illa conſtruenda.