Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 9737f] N...

[E codice Vindobonensi lat. 9737f]

NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO, VIR-

TUTE ET ERUDITIONE IMPRIMIS CONSPICUO, DOMINO

HENRICO RANZOVIO, DOMINO DE BREITENߟERGA

ET REGIO IN HOLSATIA AC DITHMARSIA

GUBERNATORI ETC. AMICO SUO

PLURIMUM COLENDO.

S.

SERIUS ego quidem, Nobiliߟime mi RANZOVI, tuis iam reſpondeo literis, non tam mea culpa, quam quod de Inſignibus Sturorum certior interea temporis fieri nequiverim Licet enim diligentiߟime hincinde per ſororem quoque meam SOPHIAM a Domina GURUILDA, relieta D. LAGONIS BRAHE vidua, id expiſcari attentârim, votis tamen noſtris nondum eſt ſatiſfaetum, ut et adiuncetæ indicabunt literæ. Acceߟit et hoc, quod ſeptimanis præteritis hoſpitum, qui me inviſebant, multitudine ſim præpeditus, quo minus, uti volebam, tuæ petitioni ſatiſfacere vacârit. Ne vero adhuc te ſine reſponſo diutius detineam, non amplius reſcriptione abſtinendum duxi, s. 243 licet nihil, quod ad Inſignia illa attinet, adhuc compertum habeam. Ubi tamen aut ex Svecia vel aliunde rem ipſam cognovero, curabo, ut reſciſcas. Quod ad figuras libris præfigendas attinet, eas Buxo ſolummodo inſculptas expeto, neque enim Typographus meus cupreas aptare novit. Typi WOLFFIANI meis non correſpondent, præterea eos carius æſtimat atque Vitebergenſes, ubi aptiores veneunt 20 floren, in centenar. ut de ijs iam plura agere non ſit neceߟum. Et ut rem ipſam dicam, non admodum mihi ſtylo nunc eſt opus, donec Chartopæum denuo acquiſivero. Is enim, quem ad me miſiſti, Roſtochium pro ſocio et veteramentis conquirendis ablegatus, acceptis || præter voluntatem meam a D. BRUCÆO ſex Ioachimicis, Wiſmariam, illic ſe veteramenta colleeturum ſimulans, abijt, poſteaque veterator iſte ſe ſubduxit. Idem quoque mihi accidit cum priore, qui a IOACHIMO BUCK Lubecenſi pecuniam naetus nuſquam deinceps comparuit. Scripſi iamdudum tibi de ijs, quæ a me tum temporis, cum Calendarium Ranzovianum miſiſti, expetebas, ſed colligo ex literis tuis, meas ad manus tuas non perveniߟe. Ubi interea deliteant, ignoro. Plura per commodum otium ſcribam et conabor, quantum in me eſt, ut Inſignium iſtorum Sturianorum delineatione potiaris. Vale, meaque, uti facis, promovere ſtude. Dabo viciߟim operam, ut quæ tibi accepta cognovero, ubi potuero, fiant. Iterum vale. Datæ Uraniburgo 2. Aprilis Anno 90.

TYCHO BRAHE,
manu propria.

Literas quas adiunxi ad Illuſtriߟ. Principem Landgravium, ſi Caߟellas mitti procurâris, et alteram Pragam verſus, rem Feceris pergratam. Tunc etiam quæ Lubecam et Hamburgum dirigendæ veniunt.