Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068629]...

s. 225 [E codice Vindobonensi lat. 1068629]

CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM

GENERE ERUDITISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO

D. THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, PHILOSO-

PHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO,

AMICO SUO IN PRIMIS COLENDO.

ZU PRAG IM LANDT ZU BEHMEN AN HERN DOCTOR

THADDÆUM HAGGECIUM.

SCRIPSI tibi non ita dudum, mi amantiߟime et doetiߟime D. D. THADDÆE, atque ad ultimas a te acceptas reſpondi, ſolicitudinemque omnem de prioribus tuis, quas ſuſpicabaris non redditas mihi, uti ſpero, ademi. Nunc et alteras addo, ne ſemper a te præveniar, aut ſcriptionem tamdiu, ut antea, procraſtinem. Licet enim non magnopere occurrat, quod nunc ſcribam, tamen idipſum potius indicabo, quam quod nihil mittam, præſertim cum inſtantibus Francofurtianis iam Nundinis occaſionem has ad te mittendi præ foribus eߟe videam; ut ſi non reeta, ſaltem inde per ambages meæ ad te perferantur. Quas antea circa Novembris initia ad te paulo luculentius exaravi, iamdudum redditas confido. Nam bina exemplaria tranߟcribi curavi ſeorſimque per diverſos internuntios mitti, ne ambæ interciderint. Quid te illic voluerim, iam procul dubio cognoviſti. Nec dubito, quin in Privilegio Cæſareano ampliore procurando, tuam mihi præſtiturus ſis fidelem operam; quod ſi impetraveris, fac ut mature habeam; primus enim Tomus Operis noſtri, cui illud præfigendum deſtinavi, iam indies ad colophonem deducitur. Nam eius tertia et ultima pars, quæ aliorum placita, inter quæ etiam tua, expendit, iam ſub prælo eſt. Miſi etiam tum temporis Apologeticum quoddam Scriptum, quo præſtanti cuidam in Scotia Mathematico, Ariſtotelea tutanti et noſtra convellere aggreߟo, occurri. Hoc ſi perlegiſti, velut te feciߟe non dubito, tuum mihi de eo iudicium communica, et ſi quid deſiderari aut minus abſolute traetatum cenſueris, ingenue admone. Fieri enim poteſt, ut Apologiam hanc ſecundo Tomo, qui de eodem Cometa, circa quem potiߟimum movetur controverſia, agit, ſubiungam, quo locupletior reddatur. Si quæ igitur inter revidendum atque recognoſcendum caſtigatione aut ſuppletitione indigere perſpexero, eis providebo. Literas meas, quas tibi inde a prima familiaritate Ratiſponæ contraeta inſcripſi, ſi quas forte reſervaſti, rogavi, ut ſingularum exemplum tranߟcriptum mihi mitteres, quod et nunc peto, præſertim quantum ad eas attinet, quæ aliquid ad Aſtronomicam vel Cometometricam materiam faciunt. Cur id cupiam, tunc indicavi. Et ut ſcias, rem ita ſe habere, mitto aliquam s. 226 partem libri I Epiſtolarum Aſtronomicarum, quæ haetenus typis abſoluta eſt; in qua ſaltem eæ, quæ ab Illuſtriߟ. Principe WILHELMO, Haߟiæ Landgravio, et eius Celſit. Mathematico, unâ cum mea ad ſingulas reſponſione, ultro citroque haetenus miߟæ ſunt, continentur. Addam et illas, quas me redeuntibus ab hiſce Nundinis mercatoribus (Caߟellas enim pertranſeunt) recepturum exiſtimo, unâ cum mea reſponſione, ſicque primam Tomi illius Epiſtolarum partern claudam. In ſecunda et tertia (nam et hunc triſariam ſubdividere lubet) aliorum de re Aſtronomica mecum per literas conferentium Apographa unâ cum mea reſcriptione exhibebo. Illic tua quoque, quotquot in meis Archivis reperio, addam. Atque id erat cauߟæ (ut denuo inculcem) cur mearum ad te, quas in promptu omnes non habeo, copiam deſiderârim. Habeo alias non paucas Eruditorum de hac materia collationes, quas Aſtronomiæ cupidis leetu non ingratas fore confido. Continent enim multa peculiaria et non ubique obvia ad artis penitiorem illuſtrationem plurimum conducentia atque rem inſuper Cometicam affatim et enucleate excutientia. Licebitque primum Tomum ad || tria vel quatuor Alphabeta, prout libuerit, hac ipſaTyporum forma deducere ita, ut iuſtæ reddatur quantitatis, et Neotericorum cœli Phænomenωn libros ſingulos magnitudine adæquet. Reliquas literas, quæ hoc comprehendi commode non poterint, in alium ſequentem digeram, ſicque ordine et ſucceߟive Eruditorum mecum collocutiones Aſtronomicas certis voluminibus, etiam alia interim agens, compleetar, ne prorſus intercidant, cum multa cognitu haud indigna contineant. Has igitur primitias boni conſule, tuamque de ijs ſententiam mihi perſcribe. Invenies vel in his plurima diſquiſitionem accuratam merentia; nam præterquam quod de obſervationibus atque inſtrumentis aliter quam antea faetitatum inſtituendis quædam agant, de cœli eߟentia, ſtellarum refraetionibus, hypotheſibus cœleſtium motuum, tum etiam Cometis atque pleriſque eiuſcemodi varie inter nos diſputatur. Quæ omnia tuo ſolerti iudicio diſcernenda relinquo. Rogoque peramanter, velis cum Nobiliߟimo et ampliߟimo viro D. IACOBO CURTIO de his omnibus vel ſaltem eorum præcipuis per otij commoditatem conferre mecumque veſtram eruditam cenſuram communicare. Nam et ROTHMANNUS, cum quo de pleriſque non ingrata mihi eſt controverſia, ad arbitros provocat, quod et ego non detreeto. Inſpicite, legite, dijudicate. Nolim tamen, ut pluribus hos quaterniones communices, antequam totus liber conſummatus prodierit. Primus quatemio deeſt, in quo titulus atque præfatiuncula quædam extabunt, qui in totius abſolutionem, uti fieri ſolet, differtur. Quamprimum Tomus anterior Aſcititiorum cœli Phænomenon, qui nunc ſub prælo eſt, extremam manum calcographicam ſenſerit, te eius reddam participem. Ne vero te, quem s. 227 talibus affici ſcio, nimis diu ſine meis detinerem, volui has qualeſcunque Epiſtolarum pagellas, etſi non ad deſtinatam maturitatem perductas, tecum impertiri, ut haberes quo aliquantulum, donec cætera abſolvantur, animum per otium, noſtra etiam qualiacunque legendo, paſceres. Tuum itaque erit omnia in meliorem partem interpretari et errata typographica, ſi quæ, uti non dubito (necdum enim mihi ipſi iſta relegere vacabat) commiߟa ſint, propria induſtria, qua res ipſas ſatis intelligis, emendare.

Quin et aliud quiddam nunc occurrit, quod a te hiſce expetam. Incidi proximis diebus, dum tuas literas evolvo, in chartam, qua obſervationes nonnullas a te cœlitus habitas mihi denotaſti, inter quas ab initio Martis ſtella menſe Septembri et ſequent. anni 1578 (licet in tua ſcheda per incuriam aliquam annus 1579 ponebatur), quando acronychius erat, in diſtantia a laV aliquoties denotata. Quoniam vero ob raras ſerenitates eius obſervationem meis organis tunc inſtituere, uti cupiebam, non licuit, hancque acronychiam eius diſpoſitionem cum pluribus alijs poſtmodum aliquot ſequentibus annis diligenter deſuper acquiſitis conferre aveam, ipſius motus || expendendi reſtituendique gratia, rogo amanter, ut ſi quas piures habeas in ♂ tunc præſertim temporis faetas animadverſiones, quoad diſtantiam tum ab ea ipſa, tum alijs etiam ſtellis, et quoad altitudinem meridianam, ſi eam naetus es, id quicquid erit, in meum uſum deſcribi curare velis; et præterea quotcunque alias obſervationes Aſtronomicas in promptu habes. Licet enim ſciam, eas ob Radij atque aliorum inſtrumentorum, quibus uſus es, minus exaetam perfeetionem non ſatis præciſe ſe habere, tamen qualeſcunque tandem fuerint, eas cognoſcere non inutile duxerim. Nam et nonnunquam has limitare atque, ſicubi opus fuerit, ex circumſtantijs ipſis corrigere non difficile erit.

Qui de Nova Stella atque Cometis ſcripſerunt, modo plures ad manus habueris, quam me obtinuiߟe putas, et eorum copiam facias velim. Si mittenda Roſtochium ad D. D. HENRICUM BRUCÆUM, aut Lubecam Mercatori meo IACOBO BUCK, ut is nobili viro HENRICO RANZOVIO, Regis noſtri in Holſatia Vicario, amico meo ſingulari, illa tranſmittat, procurâris, utique ea cito et certo accepturus ſum.

Vide, quot nunc ſcripſerim, licet ab initio vix, quæ exararem, me habiturum putârim. Talis eſt inter nos animorum confluentia, ut unum pariat alterum. Da operam, ut brevi luculenter reſpondeas. Ego poſthac in reſeribendo maturior ero. Vale etmagnifieum Dominum CURTIUM meis verbis officioſe ſaluta, a quo etiam reſponſionem, modo per publica otium illi ſupererit, indies expeto. Iterum quam feliciߟime atque diutiߟime vale. Uraniburgi die 23. Februarij 1590.

Tuus TYCHO BRAHE.

29*

s. 228 POST SCRIPTA.

CUM eo ipſo die, quo has literas meo Amanuenſi ad mundum deſcribendas tradidiߟem, circa veſperas Veneris a Sole digreߟioni maximæ obſervandæ intenderem, ecce Cometes quidam ad eandem cœli occiduam plagam ex improviſo apparuit, ideoque haſce literas interea mecum reſervandas duxi, donec omnes iſtius aſcititij ſideris apparentias cœlitus per totam eius durationem accurate deducetas ſcrutatus eߟem, ut mea etiam inventa, ex quo ſciam te talibus plurimum affici, unâ tranſmitterem. Addidi itaque brevem eiuſdem Cometæ deſcriptionem, qualem illuſtriߟimo quoque Principi WILHELMO, Haߟiæ Landgravio, nuper hac de re ſcribens communicavi. Plenius de eodem tertio noſtro Tomo agam. Illic enim hunc prioribus adiungere omneſque eius apparentias, quodque omnino Parallaxi deſtituebatur, e multiplicibus et certis obſervationibus Geometrice demonſtrare conſ itui; interim has pauculas de eodem crinito ſidere conceptiones, e ratis tamen animadverſionibus derivatas, boni conſule. Quod autem tamdiu a prima ſcriptione negotium hucuſque diſtulerim, præter opinionem meam faetm eſt Licet enim expeetandum erat, donec Cometes ille prorſus evaneſceret, quod poſt ſextum diem Martij accidit, et aliquantulum temporis ad eius habitudines ex obſervationibus rimandas requireretur, accidit inſuper, ut ſtatim poſt Martij medium Sereniߟ. Scotorum Rex cum ſplendido ſuo comitatu me hîc inviſeret, atque ex eo tempore per aliquot continuos dies pluribus peregrinis hoſpitibus excipiendis occuparer, quo minus inceptam telam pertexere licuerit. Hincque faetum eſt, quod literas haſce uſque in ſextam ſeptimanam mecum retinuerim, quod indicandum duxi, ne cur tam diverſo tempore hæc ſcribantur, mirareris, ſed moram hanc eo citius excuſatam haberes. Iterum vale. Hæc ſcribebantur quarto Aprilis.