Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068627]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068627]

CLARISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE

VIRO D. THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, PHILO-

SOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI ATQUE AD-

MINISTRATORI EXIMIO, SUO IN PRIMIS

COLENDO AMICO.

S.

ACCEPI iam nunc tuas literas, Pragæ ultima Novembris datas, quas mihi Hamburgo miſit clariߟ. D. D. VITUS WINSHEMIUS. Intelligoautem ex ijs, te admodumſolicitum eߟe, an priores tuæ mihi redditæ ſint, vereriſque, ut eas receperim; ideoque ſcriptione tamdiu ſuperſedeam, præſertim cum nihil per WINSHEMIUM ad vos proficiſcentem ſcripſerim, ex quibus omnibus ſatis perſpicio benevolum tuum erga me affeetum et amoris ſinceri non obſcura indicia. At ignorabam, mi amantiߟime THADDÆE, D.WINSHEMIUM ad Imperatoriam Maieſtatem hinc Legati munus ſuſtinuiߟe, alias non intermiſiߟem, quin tibi ſcriberem. Rarius nunc Aulam noſtram accedo, quam antea, vivente optimæ etlaudatiߟ. memoriæ Rege noſtro FREDERICO, qui me ſæpius accerſiri curabat, ut nolens volens tunc crebro Aulæ adeߟe cogerer; at nunc lubentius et quietius otio fruor philoſophico meiſque ſtudijs vaco, nec quid rerum in Aula geratur, magnopere quæro. s. 222 Facile itaque evenire potuit, utWINSHEMIUS me inſcio vos acceߟerit. Scripſeram tibi nihilominus iam antea circa Novembris initia, et quaternis tuis unicis luculenter reſpondi, unâque Apologiam, quam ijſdem pene diebus ad inſignem quendam in Scotia Mathematicum, IOANNEM CRAIGUM nomine, pro ijs, quæ Tomo ſecundo noſtro, ab illo in dubium vocata, continentur, adornâram, tibi inſpiciendam miſi. Et ne literæ facile interciderent, præſertim ob hyemis difficultates, binas conſcribi, || unaſque Hamburgo, alteras Lubecâ, opera Nobiliߟ. viri et rerum Aſtronomicarum amantiߟ. Domini HENRICI RANZOVIJ, Regis noſtri in Holſatia Locumtenentis, amici mei ſingularis, ad te tranſmitti curavi. Addidi quoque ad Nobiliߟimum et doetiߟ. virum D. IACOBUM CURTIUM, Imperij Procancellarium, te admonente, quaſdam, etiam bis eâdem de cauߟa tranſcriptas. Spero autem, vos alteras ſaltem harum, ſi non utraſque, iam nunc accepiߟe, ideoque te ea, qua detinebaris, ſuſpicione exemtum. Ego de tua fide atque integritate, tum etiam erga me conſtanti amicitia nihil prorſus addubito, mi THADDÆE, ut ea, quam adfers, excuſatione opus non fuiߟet. Ego potius quam tu in culpa ſum, qui tamdiu tibi reſpondere procraſtinârim. Optabam quidem tota præterita æſtate, mihi aliquem offerri cerium internuntium, per quem tibi reſcriberem, ſed cum id ex voto non contingeret, præter voluntatem reſponſionem uſque in hyemis initia differre coaetus ſum, quemadmodum ultimis me hoc nomine apud te purgabam, ex quibus etiam ſatis percepiſti, me omnes tuas ſartas teetas unâ cum WERNERI libro accepiߟe, ut hac te ſolicitudine iam ſatis liberatum exiſtimem. Ijſdem etiam indicavi, cur primus Tomus noſtri Operis, quod || præ manibus habeo, nondum prodierit. Chartopæus, quem Lubecam in æſtate miſeram, moletrinæ meæ (de qua etiam ſcripſi, me pro papyro conficienda quandam extrui curaߟe) necdum reverſus eſt. Sed pro alio conquirendo hincinde in Germaniam ſcripſi. Et niſi hyemis aſperitas portus congelaߟet, iam aliquem eiuſcemodi artificem obtinuiߟem, quem et me brevi habiturum ſpero, ut papyrus impreߟoria in maiori copia paretur. Interim tamen eam, quæ in promptu eſt, non feriari ſino. Eſt enim nunc ſub prælo primus ille Tomus, quem deſideras, et duo Alphabeta iam impreߟa ſunt, reſtat ſeſquialterum. Curo etiam Epiſtolarum Aſtronomicarum volumen alio prælo excudi, quod non minus iuſtæ erit magnitudinis. Sicque duo præla indies urgeri iubeo, quæ non parum papyri abſumunt, ut niſi mature chartopæum acceperim, aut aliunde papyrum ſufficientem acquiſiverim, quod difficulter hyeme fit, vereor, ne Opus ipſum remoram aliquam ſentiat, quod tamen, quantum in me eſt, ne fiat, præcavebo. Ad Nundinas Francofurtianas vix primum librum mittere dabitur, quod deſiderem adhuc Privilegium nuperi Galliarum Regis, mihi ab eius Le-||gato, qui s. 223 brevi nobiſcum fuit, ad Paſcatis feſtum promiߟum. Sic etiam Anglicanum per ROGERSIUM procurandum adhuc expeeto. Interim et tertium Tomum adornabo, ac conabor, ut et is, quam citiߟime fieri poߟit, expediatur. Si quid Deus votis noſtris faverit, efficiam, ut inſtante æſtate aliquando horum reddaris particeps, unâ cum Epiſiolarum libro, qui plurima rem Aſtronomicam illuſtrantia et negotium etiam hoc Cometicum, de quo nunc agimus, diſquirentia continebit. Adduntur et tuæ, quotquot de Aſtronomicis mecum conferentes haetenus obtinui. Reſcriptiones meas alicubi deſidero, quod exemplum non ad omnes in promptu ſit, ſi tu reſervaſti, cura deſcribi mihique mature mitti. Id etiam et ultimis, Π reete memini, petij. Quod ſpeculam pro obſervationibus Aſtronomicis in novis tuis ædibus extruere decreveris, in primis laudo. Deus concedat tibi proſperam et diuturnam ſeneetam, ut his et alijs rebus eximijs diu vacare queas. Si aliæ curæ, tum etiam ſenij gravedo te nonnunquam averterint, ut tibi ipſi cœleſtibus invigilare minus commodum fuerit, facile unum vel alterum iuvenem harum rerum cupidum ſuſtentabis, qui obſervationes per opportunam || ſerenitatem expediat, modo Inſtrumenta idonea non defuerint. Da operam, ut Sextantem quendam ad inſtar eius, cuius ideam iam dudum (ni fallor) miſi, habeas, eo enim diſtantias exaetas et altitudines etiam, ſi ſic lubet, ſatis ſcrupuloſe rimari datur. Radius Aſtronomicus eam, quam pollicetur, præciſionem non præſtat, quomodocunque ſubdiviſus et compoſitus. Vide etiam, ut Quadrantem aliquem Azimuthalem ſolide elaboratum unâ obtineas, qui ad minimum ſingula minuta ſuppeditet. Quod ſi Armillas quaſdam Æquatorias ad inſtar mearum, præſertim earum, quæ ſeſquialteram ſolummodo Armillam requirunt, unâ confieri curaveris, his tribus organis, quicquid in obſervationibus Aſtronomicis deſideras, facile et tuto abſolves, et ſi quod ſupervenerit, ut proximis annis, aſcititium ſidus, illud certius et accuratius quam antea demetiri dabitur. Ubi hi duo Tomi, de quibus dixi, publicati fuerint, plurium Machinarum Aſtronomicarum in ijs deſignationem invenies, ut eligere poߟis, quæ tibi commodior viſa fuerit. Diviſionem Inſtrumentorum per puneta tranſverſalia fac ut ſubtiliter perficias, et Dioptra rimulas parallelas priori pinnacidio habentia adhibeas, prout in fine libri ſecundi hæc aliquo modo exprimuntur. Plenariam de || omnibus hisconceptionem obtinebis, quando Opus noſtrum de Mechanica Aſtronomiæ parte abſolutum fuerit, in quo 24 ad minimum varia ratione adinventa conſtruetaque Inſtrumenta Aſtronomica, quoad eorum fabricam et uſum, ubertim exponere conſtitui et plæraque alia obſervationibus inſervientia adiungere. Apologiam, quam miſi, quæſo diligenter perluſtres, et ſi quid inveneris, ubi ſatiffaetum non eߟe putas, admone. Ego illam inter plurimas alias occupationes meo Amanuenſi s. 224 ſubito, prout in buccam venerunt, dietavi, adeo ut vix otium ſupereߟet relegendi. Si quid deeߟe intellexero, per occaſionem ſupplebo. Et ſi tibi ita conſultum videtur, Apologiam hanc ſecundo Tomo de eodem Cometa agenti ſubiungam, quo locupletior redditus priorem adæquet. Habeo ſiquidem adhuc ferme omnia exemplaria non diſtraeta. Nolui enim vulgaria fieri, antequam omnes Tomi typis excuſi eߟent. De rebus Gallicis, quæ addis, perceptu grata ſunt, quin et nos ſimilia his percipimus, Regem videlicet novum felici uti ſucceߟu, det Deus, ut indies magis ac magis proſperetur. Genevenſes obſidione liberatos gaudeo. Deus pacem et tranquillitatem tam Eccleſiæ quam Rebuſpublicis largiri dignetur.

Scotorum Rex his ipſis diebus ad vicinam Helſingoram Arcemque Croneburgum advenit || unâ cum ſua nova nupta Regina, Regis noſtri feliciߟ. memoriæ filia, magnoque e Regni Primoribus comitatu. Cum enim illa circa finem æſtatis in Scotiam appellere nequiret, claߟe noſtra, qua vehebatur, ſemel atque iterum adverſa tempeſtate in Norvegiam repulſa tandemque ob ingruentem hyemem navigationem intermittente, ſereniߟ. ille Rex conſcenſis ſuis navibus ſponſam (quid non cogit Amor?) inter rupes Norvegicas quærens adinvenit, petenſque a ſereniߟ. Regina Regnique Gubernatoribus Conſiliarijs nos accedendi copiam fieri, ex quo in noſtras ditiones adveniߟet, rogatus, hacque lubentiߟ. impetrata, multo et difficili, hyberno præſertim tempore, itinere huc acceߟit atque hîc cum ſuis hybernaturus, donec libera concedatur navigatio, nunc Croneburgi honorifice excipitur. Quod tibi indicandum duxi, ut et quid novarum rerum in publicis apud nos agatur, cognoſceres. Vale, et ſi ante Paſca Privilegium denuo impetratum, de quo ultimo ſcripſi, tum etiam MUNOSIJ libellum et quos præterea habes, de re Cometica agentes, miſeris, rem pergratam præſtiteris. Iterum quam feliciߟime vale, mi amantiߟime exoptatiߟimeque THADDÆE.

Uraniburgi 25. Ian. Anno 90.

Tui amantiߟ.

TYCHO BRAHE.