Danmarks Breve

28 [E codice Vindobonensi lat. 10686...

28* s. 220 [E codice Vindobonensi lat. 1068631]

ANTIQUA NOBILITATE VIRO CLARISS. ET

ERUDITIONE PRÆSTANTI D. TYCHONI BRAHE DANO, URANIEBURGI DOMINO, D. ET AMICO

OBSERVANDO.

S.

NOBILISS. Domine et amice obſervande. Cum intellexiߟem Legatum Regis veſtri D. VINSHEMIUM ad noſtrum Imp. veniߟe, quam primum mihi per valetudinem licuit, ſtatim eum adij et percontatus ſum, an aliquid literarum abs te mihi attuliߟet. lam enim diu exoptabam tuas, quibus ſaltem edocerer de meis ad te, num omnes, quas ſcripſi, aut aliquæ illarum tibi eߟent redditæ. Cum autem ille negaret ſe quicquam habere abs te, vellicare animum meum cæpit cogitatio, num mihi ſuccenſeres putareſque me data opera ad tuas reſpondere noluiߟe. Hocſiita eſt, obſecro te, mi TYCHO, depone hanc ſuſpicionem ex animo tuo. Non induo nunc in hoc meo ſenio, crede mihi, illam barbariem, ut ad amici literas non reſpondeam. Abſit illud longe a me, ita me Deus amet, mi TYCHO, reſpondi ad ſingulas tuas ſemper. Quod ſi tibi redditæ non ſunt, non mihi, quæſo, imputa, ſed iniquæ ſorti, quæ nobis invidet illam voluptatem, quam uterque capturi eramus ex literarum leetione, et hominum infidelitati. Annus eſt integer, cum per civem quendam Gorlicienſem, opera MYLIJ, dedi ad te literas unâ cum opuſculo VERNERI, quod aliquando a me expetebas. Hæc cum literis SCULTETI ad te perferri debebant. Quid cum illis faetum ſit, neſcio, poſtea cum hoc vere miߟus eߟet nobilis veſtras a Rege ad Imp. cum falconibus, ac ille quoque tuas ad me attuliߟet literas, ipſe eum alloquutus dixi me ipſi literas ad te daturum eߟe. Sed cum biduo abeߟem urbe medicinæ faciendæ gratia, ille interea præter ſpem et noſtræ aulæ conſuetudinem citius expeditus hinc diſceߟit, quod quam ægre tulerim, dici non poteſt. Naetus autem mox altero aut tertio die amicum, apud quem deplorabam elapſam mihi occaſionem mittendi literas ad te, ſtatim ille ſuam mihi detulit operam, dixitque ſe Dreſdæ habere amicum, cuius opera fideliߟime perferrentur ad te. Dedi itaque illi meas, quibus adhuc alias adiunxi. Si non ſunt tibi redditæ, ne mihi culpam adſcribas rogo, imo vero hanc meam iuſtam ſalva conſcientia exeuſationem eo animo, quo amicum || decet, accipias, meque primo quoque tempore de his omnibus edoceas, animumque meum nimis ſolicitum hanc ob rem tranquillum reddas. Hæc repeto hiſce meis, cum ignorem, qualem curſum habuerint priores meæ.

s. 221 Quid impediverit, quod huc uſque primus liber tuus non prodierit, quidve nunc præ manibus habeas, ut me certiorem reddas magnopere peto. Mea Mathemata iam diu quieſcunt et quaſi in DEMOCRITI puteo abdita latent. Si mihi Deus longius vitæ curriculum conceߟerit, cogito in meis ædibus extruere aliquam ſpeculam, unde aliquando aſtra contemplari poߟem.

Æſtate præterita partern meæ domus reparare cœpi. Aliud, quod ſcribam, non habeo. De rebus Gallicis veriora vos iſtic habere exiſtimo. Ad nos varia et incerta afferuntur iuxta hominum affeetiones varias. Illud certiߟimum habetur, Regi huc uſque feliciter ſucceߟiߟe. Genevæ obſidionem ſolutam narrant, relieta tamen fuiߟe quædam præſidia in obſidione, quæ Genevenſes effuſi ex urbe diſpulerunt et novum commeatum in urbem invexerunt. Deus ſuam Eccleſiam contra tyrannos potenti ſua manu tueatur et defendat. B. V. mi amantiߟ. TYCHO. Datæ Pragæ die ultima Novemb. veteri ſtylo Anno 1589.

T. ſtudioſiߟ.

THAD.