Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Archivi Regn...

s. 219 [Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]

DOCTISSIMO VIRO MAGISTRO ANDREÆ

WELLEIO, CANONICO RIPENSI, AMICO SUO

DENTUR.

S.

SI vales bene eſt, ego cum meis (quod Deo acceptum refero) mediocriter me habeo. Miror, te multo tempore nihil ad me dediߟe literarum neque cum HELIA meo quidpiam ſcripſiߟe. Sicut prorſus mei immemor faetus? Da operam, ut exarationem quandam eorum habeam, quæ in Privilegio Danico commode continebuntur, de quibus aliquoties tecum egi, ſed Iutica fides in verbis quidvis etc. Cuperem hac hyeme habere, nam primus Tomus mei operis iam ſub prelo eſt. Moletrina papyro conficiendæ deſtinata unâ cum annexis iam parata eſt, et aqua adeſt in ſufficienti copia non ſaltem hyberno, ſed etiam æſtivo tempore, omniaque rite ſe habent, ſaltem chartopæus deſideratur. Nam is, qui ERICO inſervierat, quem Lubecam pro veteramentis conquirendis miſi, nuſquam poſtea comparuit. Si talem Artificem illic expiſcari poteris, mitte illum huc mature, pro ſuo labore debite remunerandum. Diſtantias omnium locorum in Cymbria et alibi in Dania, quotquot haetenus adeptus es, mihi deſcribi cura et quamprimum huc mitti. Reetius erit, ſi unius loci a duobus alijs, qui triangulum ferme effecerint, intercapedinem denotaveris, quoties id fieri queat; tum etiam ſylvæ, flumina, portus, littora, anfraetus et ſimilia, qua fieri poteſt diligentia, deſignanda veniunt. Effice ut cito habeam, nam præterquam quod Daniæ chartam aliquando per ocium emendate conficiendam mediter, in hoc etiam quem nunc imprimi curo libro, in tabella quadam, ubi longitudines et latitudines diverſorum Europæ locorum correetiores, quoad eius fieri poteſt, ob meridianorum differentias diſcernendas comprehenduntur, Patriæ etiam noſtræ inſigniora quædam loca ſecundum longum et latum verificata apponere animus eſt. Fac itaque, ut nulla ſit in te mora, quin propediem quæ deſidero obtineam, et per hunc ipſum nuncium vel quemvis alium obvium reſcribe. Vale et METTAM tuam unâ cum utroque Parente cæteriſque Ripenſibus amicis ſaluta. Datæ Uraniburgi die 20. Novemb.89.

Tuus

TYCHO BRAHE,
manu propria.