Danmarks Breve

[Ex adumߟratione ab ipso Tychone co...

[Ex adumߟratione ab ipso Tychone correcta in codice Vindobonensi lat. 1068681; cſ. codex Pulcoviensis ab F. R. Friisio adhibitus]

CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM

GENERE ERUDITISSIMO VIRO D.THADDÆO HAGGECIO

AB HAYCK, PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI

EXIMIO, AMICO SUO INPRIMIS

COLENDO.

QUATERNAS a te hac elapſa æſtate, amantiߟime et eruditiߟime mi D. D. THADDÆE, accepi literas, primas Cal. Novembris veteri ſiylo anno 88 exaratas, 27. demum Aprilis huius anni me obtinere contigit; alteras 10. Maij huius anni ſcriptas ultimo Auguſti recepi; tertias, quas 20. Maij novo ſtylo ſcripſeras, circa medium s. 197 Septembris obtinui; ultimæ vero die 7. Septembris datæ penultimo Oetobris ad manus meas pervenerunt, idque (ut ubique antea) ſecundum veterem anni Iuliani numerationem, qua etiamnum nos utimur. Omnes tuæ Praga erant miߟæ, quas ego partim Hafniæ, partim hîc Uraniburgi naetus ſum. Singulæ magnum illum tuum et conſtantem erga me meaque ſtudia favorem affatim declarabant, et amicitiæ inter nos olim Ratiſponæ ante annos circiter 14, cum modernus Imperator inauguraretur, percupide contraetæ ſartam teetam continuationem et gratam conſervationem, pluribus etiam interea literis confirmatam, non obſcure teſtabantur. Pro qua tua ſingulari et plus quam benevola erga me affeetione non poߟum non tibi gratias agere ingentes, pari viciߟim te tuaque omnia amore et ſtudio, quantum in me eſt, quoad vixero, proſequuturus et gratiߟimam tui memoriam perpetuo conſervaturus.

Quod autem tuis illis eruditiߟimis pariter et amiciߟimis literis nihil tanto iam elapſo tempore reſponderim tuiſque votis hac in parte non ſatiſfecerim, ne exiſtimes, ulla oblivione tui vel etiam negligentia aut ob aliarum occupationum molem (licet hac præterita æſtate in varijs || negotijs non exigua fuerit) id commiߟum eߟe, ſed potius internunciorum penuriæ, cum rariߟime aliquis hinc ad vos abeat, cui tuto et certo literas concredere liceret, ſilentium illud diuturnum imputes velim. Nullus enim mihi incubuiߟet negotiorum tantus cumulus, neque ulla alia prævalere permiſiߟem obſtacula, quin aliquid ad te literarum dediߟem, modo Grammatophorus certus et idoneus mihi interea temporis obtigiߟet. Et ſane ut verum fatear, ne nunc quidem has ad te dediߟem, ob inſtantem præſertim hyemem (quæ maiora, quo minus tibi indubitanter tradantur, obſtacula ſuggerit) niſi quartæ illæ tuæ et ultimæ nudiuſtertius ſuperveniߟent, et vehemens tuum, an priores a te miߟas acceperim, cognitionis deſiderium unâ cum reſcriptionis avida expeetatione inculcaߟent. His enim acceptis, etſi non paucis hoc tempore implicer negotijs, ſepoſitis tamen omnibus, non diutius reſponſione ſuperſedendum duxi. Et licet non minor quam antea in mittendi occaſione ſit difficultas, imo potius ob hyemem, ut dixi, multo maior, attamen huic ita occurrendum cenſui, ut binas eadem continentes ad te exarari curarem, quarum unas Roſtochium, alteras Lubecam vel Hamburgum tranſlatas illac tutius ad te perferri ſperem; neque enim tunc ambas intercidere adeo in proclivi eſt.

Nunc itaque ut primis tuis ſufficienter reſpondeam, tempus poſtulat, ſiquidem ex quo illæ a te ſcriptæ ſunt, hic ipſe dies anniverſarius ſit, nimis magna interpoſita dilatione, quæ tamen apud te omnia benevole et ſincere interpretantem exeuſationem ob cauſas ante dietas non difficulter inveniet. Poſtea etiam ad alias nonnulla ſubiuneturus idque s. 198 paucioribus, cum et illæ minus principalia traetent, et potiߟimum de primo miߟis me admoneant. || Ne igitur res ipſa diutius protrahatur, quæ tuis primis et prolixioribus ad ea quæ continent, ordine reſpondenda nunc in mentem veniunt, ſic habe. ߟinæ illæ, quarum iſtic ab initio mentionem facis, has Gallo cuidam Mathematico, illas Roſtochienſi Tabellario concreditas prorſus (ut ipſemet reete conieetas) interciderunt, neque enim,ſi ullæ illarum mihi allatæ fuiߟent, reſcriptionem tamdiu procraſtinaߟem. Quod vero illæ, quas ultimo ad te unâ cum libro noſtro ſecundo æthereorum Phænomenωn recenter conſpeetorum miſi, optatum ſucceߟum habuerint et gratæ obleetamentoque fuerint, plurimum mihi ipſi congratulor; quodque tam candide de ſcripto illo meo iudices, omniaque in potiorem partem interpreteris, eſt quod gratias tibi habeam permagnas. Nam licet tum ob ætatem, tum etiam curas domeſticas et profeߟionem medicam ab hoc ſublimi ſtudiorum genere, quo minus illi totus vacare poߟis, utplurimum, veluti ipſemet fateris, abſtraharis, tamen ita iunioribus annis ſedulo et feliciter in his verſatus es, ut hac ingraveſcente ætate eo maturiore iudicio de ijs reete pronunciare poߟis. Et quamvis multa alia ſint, quæ ſubinde ab hac ſublimi contemplatione te avocent (quod et mihi non raro contingit) non tamen dubito, quin aliquot nonnunquam horis tantum tibi otij rapias, ut ſi non totaliter et ex profebo, ſaltem aliqua et etiam bona ex parte his indulgeas. Neque enim amor ille tam arduus erga arduum etiam ſubieetum penitus deficere, vel ob curas rei familiaris aliaque ſtudia, aut etiam ſeneetæ moleſtias ad nihilum redigi prorſuſque aboleri poterit. Tuum itaque de meis ſtudijs et ſcriptis ſolidum ac maturum iudicium pari æquanimitate coniunetum non ſaitem magnifacio, ſed etiam multorum aliorum cenſuræ præ-||fero. Et cum hac materia, quam hiſce prioribus Aſtronomiæ inſtaurandæ libris compleetor, plurimum tute multis abhinc annis afficiaris, eandemque non minima ex parte ſedulitate tua et doetrina eximia illuſtrâris, eo etiam promptius tibi hæc mea communico, et tecum de hoc utrique noſtrum accepto negotio perlibenter confero, tuoque gravi iudicio omnia non gravatim ſubijcio. Et ſi quid in illis admonitione aut correetione dignum deprehenderis, non eſt quod ob amicitiam noftram et candorem tuum ingenuum, quo omnia in meliorem partem interpretaris, mihi nimium indulgeas aut noſtris partibus plus æquo faveas. Amor enim et odium (ut eſt in Centiloquio) multorum iudicia pervertunt. Quin potius audaeter et ingenue, ſi quid reprehenſioni obnoxium inveneris, admone et libertate in his utere (more tuo) Philoſophica: feceris mihi hac in parte rem non ſolum haud ingratam, ſed longe acceptiߟimam et ad veritatis in abſcondito latentis penitiorem perveſtigationem conducibilem. Invenies me animadverſiones tuas et s. 199 aliorum, qui acri iudicio valent, patienter et candide accipientem, et a te, qui etiam meas caſtigationes veritatis perquirendæ amore in tuis ſcriptis admiߟas æquo et grato animo tuliſti, non ſuperatum iri.

Novam a me adinventam revolutionum cœleſtium diſpoſitionem te nondum ſatis accurate perſpexiߟe refers. De ea itaque reete facis, quod cenſuram non præcipitas, nam et hæc in tranſmiߟo libro ſaltem generali indicatione (Cometa illo, qui non minus quam cæteræ Planetæ circa Solem ordinarie convolvebatur, ſic ut hypotheſis motus eius commodius et plenius conſtitui poߟet, exigente) conſignata eſt. Pleraque enim adhuc reſtant particularia non cuivis obvia in ea ipſa explicanda, quæ illic vel leviter attigimus, vel || prorſus ſilentio, cum ex profeߟo rem hanc ibi non traetaverim, præterivimus, in alio quodam et peculiari Aſtronomiæ reſtituendæ opere, favente Aſtrorum et omnis boni Authore, ſuo tempore enucleatius patefacienda et ex certiߟimis obſervationibus motuumque norma ipſi cœlo analoga Geometrice demonſtranda atque in numeros choream cœleſtem indubitatis veſtigijs repræ ſentantes reſolvenda. Interim ne ſis neſcius, me e Parallaxibus ♂ tis in tranſitu acronycho anno præſertim 82 diligentiߟime perveſtigatis, cum ſolaribus aliquanto maiores fuerint, tum etiam ex eius concitatiore in oppoſito Solis motu, atque fert Ptolemaica hypotheſis, ipſum neceߟario, quando pernox eſt, terris plus, quam Sol unquam poߟit, appropinquare, ſolerti et ſæpius reiterata animadverſione certo cognoviߟe ſcias. Atque hinc citra omnem refragationem conſequitur, aut Terram annuo convolvi circuitu, quieſcente circa medium Univerſi Sole, iuxta illam revolutionum cœleſtium diſtributionem, quam ſuperioribus annis ex veteri ARISTARCHO mutuatam ingens ille et nunquam ſatis laudatus in apertum deduxit COPERNICUS, aut ſi id Phyſicas non leves ſic admiߟas abſurditates, tum etiam ſacrarum literarum non uno in loco refragantem auetoritatem concedi nequeat, nulla alia reſtat exeuſandarum Apparentiarum cœleſtium ratio, quæ Geometriæ et Arithmeticæ legibus, uti oportet, ſubijciatur, quam ea ipſa ante ſexennium proxime in hypotheſi ſyſtematis mundani conformanda a me excogitata. Sed et Terram nequaquam annuatim circumagi, ut vult Coperniana ſpeculatio, aut Solis et oetavæ ſphæræ motus per eam ſalvari poߟe, ut arduo et ſolerti ingenio idem tentavit Artifex, et maior in ſtellis, quæ || putantur affixæ, celeritas, quam ipſius patitur Æquinoetiorum reciprocatio, et inſuper mutatæ earundem latitudines a temporibus PTOLEMÆI hucuſque iuxta proportionem alteratæ declinationis Eclipticæ ab Æquatore, ſatis convincunt; ideoque Terram immoto permanente Sole non deſignare annuo itinere Eclipticam, nec in hac ſed potius Sole ipſo iſtas differentias exeuſandas liquet. Accedit et hoc non obſcuri teſtimonij loco, Terram inſtar Solis s. 200 non moveri, quod Cometæ circa acronychum ſitum ſuperioribus annis a nobis in altiߟimo æthere, ſumma diligentia quo ad omnes apparentias ſuas obſervati, motui annuo Terræ, qui tunc proprium illorum, quemadmodum in Planetis apud COPERNICUM fit, neceߟario vel retraheret vel ſaltem nonnihil retardaret, prorſus non paruerint, ſatis evidenti vel e ſolis Cometis indicio, terreſtrem globum annuum circuitum nequaquam admittere. Cum itaque ob has et alijs etiam de cauſis Coperniana ratiocinatio in rei veritate nequaquam conſiſtere poߟit, et vetus illa Ptolemaica diſpoſitio ob Martem, ut dixi, aliquando Terræ plus quam Sol appropinquantem (ut de Epicyclorum nimia ſuperfluitate et Æquantum inconcinnis tricis, ac quibuſdam alijs inconvenientijs nunc non dicam) locum non inveniat, ſicque utraque poſitio antiquanda veniat, utique noſtra hæc neoterica inventio ſola quadrabit, et in eorum locum hanc reſtitui veritatis circumſpeeta conſideratio atque ab omnibus diſconvenientijs vindicatio citra omne dubium poſtulat, quæ tibi diligentius expendenda conferendaque relinquo. Omnium autem pleniߟime de hac hypotheſi noſtra, eam reete ſe habere iudicaveris, quando opus Aſtronomicum, quod auxiliante Deo ex profeߟo hac de re || luculenter traetabit, et figuris ac numeris rem ita ſe et non aliter habere evincet, laboribus noſtris abſolutum, publicam lucem viderit. Sed eſt, quod obiter hîc conquerar. Quidam Dithmarſus ex Urſo denominatus, cum ante quinquennium in cuiuſdam nobilis et er uditi viri, ERICI LANGIJ nomine, mihi amantiߟimi, comitatu (illi enim tunc inſerviebat) hîc unam atque alteram hebdomadam cum dieto Nobili hero ſuo commoratus fuiߟet, interea dum ego cum amico illo meo atque alijs nobilibus viris et Baronibus, quos ſecum huc adduxerat, hilarius convivo illis genialiter traetandis occupatus, iſte Urſus clam chartas, inſtrumenta mea et quicquid oculis patuit, denotavit, ſchedas etiam, quaſcumque invenire potuit, furtim perluſtravit. Inter alias vero unam, uti exiſtimo, reperit, qua hypotheſium noſtra innovatio repræſentabatur, ſed per incuriam aliquam non ſatis appoſite formatam, ſiquidem Solarem orbem Martio totaliter includebat, ideoque tanquam inutilis inter alias quaſdam chartas abieeta fuit. Ex hac iſte procul dubio mearum hypotheſium diſpoſitionem hauriens, eam anno ſuperiore in libello quodam, quem Fundamentum Aſtronomicum vocat, pro ſua edidit, ſe hanc ante triennium in extremo quodam Poloniæ angulo (ubi forte nunquam fuit) adinveniߟe fingens, illuſtriߟimoque Principi GULIELMO, Haߟiæ Landgravio, dedicare non eſt veritus. Sed ipſemet plagium hoc ſatis prodit, dum falſo depietam figuram, quam forte hîc reperit, imitatus Martium etiam orbem Solarem undiquaque ambire facit; ex quo enim vitium hoc per circinum commiߟum emendare non didicit, ignorans Solis orbem habere s. 201 proportionem ad Martium ſicut 4 ad 6 fere, et ob id Martem acronychum non excedere Solis ambitum, ſatis palam facit, ſe eius hypotheſeos ne quidem ſolidam intelligentiam habere, nedum ut ipſemet eius inventor et author ſit, ut perfrieta fronte iaetitat. Sic etiam multa alia in iſto libello pro ſuis venditat, quæ partim mihi, partim alijs præripuit. Idem Aſtronomiæ reſtitutionem inſolenter || pollicetur, cum et inſtrumentis et obſervationibus idoneis deſtituatur et inſuper aliorum ſtipe vivat, ut de cæteris, quæ in ipſo ad tantum opus conficiendum deſiderantur, non dicam. Sic quoque in quibuſdam alijs mihi contigit, qui hîc fuerunt et mea viderunt atque ex relatione noſtra quædam perceperunt, quædam forte ex Chartis meis, qui nunc in Germania partim conſcribunt, partim alijs dietitant, ut vel hanc ſolam ob cauߟam conſultum ſit operum meorum et inventionum publicationem maturare, ne tot a me ſuſcepti in his ſtudijs indefeߟi labores, tot vigilatæ noetes, tot erogati ſumptus (quæ quartam Tonnæ auri partem multum excedunt) ne tot, inquam, et plura alia Aſtronomiæ inſtaurandæ gratia a me vicenis iam annis exantlata, mihi ab alijs præripiantur, ut ſi quid gratiæ a ventura Poſteritate ſperandum eߟet, id illis cedat, qui ne minimum laboris, induſtriæ aut impenſarum huc contulerunt, accidatque mihi, quod de ſe olim feſtive cecinit MARO: Sic vos non vobis mellificatis apes etc. Sed valeant iſti Plagiarij, ſatis etiam quibuſdam in Germania probis et eruditis viris, quod alienis plumis inſtar corvi Æſopici ſeſe ornent, cogniti.

Nunc ad tuas literas redeo. Quod Nobiliߟimo et ampliߟimo viro, Domino CURTIO, Cæſareæ Maieſtatis Conſiliario intimo et Imperij Procancellario, viro etiam, ut audio, in Mathematicis excellenter perito, meum librum communicaveris, reete id a te faetum eſt; multa enim de viri illius eximia prudentia et doetrina, pari virtute coniuneta, non ſolum abs te hiſce literis, ſed etiam ab alijs iamdudum deprædicata ſunt; quare et ego ipſum amare atque in pretio habere non omittam. Scribis illum, cum iudicium de ijs, quæ libro meo continentur, ab eo expeteres, reſpondibe, non temere de hypotheſibus iudicandum, ſed rem attentius conſiderandam eߟe, quæ paulo ambiguoſius a te referuntur, quam ut quid ille ſenſerit, inde extricare queam; ſi enim me inconſiderate et non ſatis circumſpeete hypotheſes innovaߟe exiſtimat, et maiori attentione hac in parte opus fuiߟe, id illi forte ita videri poteſt, quod nondum omnia | fundamenta et iuſtas rationes, quas in iſta aliter quam ab anteceߟoribus noſtris faetitatum eſt, ordinanda hypotheſi plenarie perſpexerit; neque enim ex ſolo illo libro, quæ me evidentia τeκμήρια huc impulerunt, animadvertere potuit, cum illic omnia generali et latiori quadam indicatione breviter ſaltem indicem; neque enim ex propoſito ea de re in ſcripto aliquo Cometico agere placuerat, s. 202 ideoque occaſiones et ratiocinia, tum etiam particularia quædam huc facientia omittuntur, imo nullam forte eius inventionis in iſto libro mentionem feciߟem, ad opus Aſtronomicum eam, ubi convenientius locum mereretur, reſervando, niſi quaſi ex præſagio quodam id, quod mihi iam accidit, veritus fuiߟem, alios nempe mea mihi inventa prærepturos. Sin autem Dominus CURTIUS illa in hanc ſententiam protulit, quod ipſemet non tam ſubito de mea hypotheſium neoterica conſtitutione iudicium pronunciare velit, ſed illud potius, donec res magis attente perſpeeta fuerit, differre, ea qua præditus eſt prudentia eximia, admodum conſulte ſecit; nam et plerique alias eruditi in Germania viri, dum re omni non ſatis provide et ſolerter expenſa de meis hypotheſibus iudicium præcipitârint, in varios errorum et præiudicij ſcopulos impegerunt. Quidam ne Martia ſtella Soli in loco contaetus orbium aliquando occurrat curſumque mutuum impediat, fruſtra veriti ſunt, cum id nunquam contingere poߟit, ſiquidem, ubicumque Martis ſidus in ſuo circuitu verſatur, Solem pro centro reſpiciat. Circumferentiam vero et centrum circuli uniri quî fieri poߟit? Quidam vacuitatem, quæ eſt in figura mei libri inter orbem ђ et Fixarum ſphæram ab inferiori parte, minus concinnam reddere ſymmetriam ſuſpicati, non animadverterunt, Sole in alteram orbis ſui partem convoluto, quæ prius vacua putabantur, adimpleri. Oportet enim, ut ſpacium undiquaque relinquatur ſatis amplum, quo Planetæ ſuperiores per quantitatem diametri orbis Solaris (qui Epicyclos veterum et motum annuum Terræ apud COPERNICUM excuſat) reſpeetu || oetavæ ſphæræ et Terræ nunc aߟurgant, nunc vero deſcendant. Quidam retrogradationes et ſtationes Planetarum non ſatis appoſite ſic ſalvari opinati ſunt, cum nihil ſit convenientius; nam quilibet ſuperiorum Planetarum, dum Solem ubique loco centri reſpicit, per accidens Epicyclum motui proprio immiſcet, et omnes iſtas paߟiones, quæ per Epicyclos reales ab antiquis expediuntur, aut etiam per anniverſariam Terræ convolutionem apud COPERNICUM, ſic eadem forma, quantitate et eodem etiam tempore aptiߟime fieri poߟunt. Quidam Martis ſtellam terris aliquando, cum videlicet acronycha eſt, ipſo Sole propiorem reddi, non ſatis tutum et conveniens eߟe timuerunt, cum id ipſa nos docuerit experientia. Unde etiam non minima cauߟa fuit, quæ me ad hypotheſes ſic ordinandas adegit, ne Terra inſtar Aſtri triplici motu, cum ſit unicum et ſimplex corpus admodumque groߟum et grave, nec, ut ætherea illa lumina, ad perpetuo movendum habile in medio univerſi (ubi eam ſuper ſtabilitate ſua Opiſex ſummus ſundavit) ne moveatur in ſeculis, quieſeere poߟit et tanquam patiens cœlorum influentias aetivas in ſe recipere atque ſuo Archæo cooperante, terreſtria quædam (ut ſic dicam) aſtra, ſuperioribus pulchre analoga indeſinenter conformare, ut s. 203 verum fiat illius HERMETIS TRISMEGISTI ſcitum dietum, etiam in toto Macrocoſmo, quicquid eſt ſuperius, idem eߟe inferius. Quidam etiam alias nonnullas circa noſtram mundanorum corporum ſymmetriam et diſtributionem dubitationes moverunt, nullius tamen momenti, quas nimis longum foret nunc recitare; alias ubi meas reſolutiones circa ea, quæ opponi poterint, videris, hæc omnia plenius cognoſces. Si itaque illi omnes exemplo prædieti Domini CURTIJ cenſuram in re nondum penitius introſpeeta aliquandiu procraſtinaߟent, multo ſane prudentius feciߟent. Salutem quam ex ipſius ore mihi optas, eam ego vel millecuplam et illi et tibi viciߟim precor, admodumque mihi grata eſt tanti viri erga me benevolentia, quam quocunque officij genere per me licuerit, non irrecompenſatam relinquam. Conſilium etiam eius, quo ſuadet, ne cœptum curſum interrumpam, quam arduo ſieri poterit conamine, lubens ſequar, ſponte etiam mea huc propenſus, ut ſi divinæ cle-||mentiæ ita viſum fuerit, donoque ſuo mihi affulgere dignetur, Aſtronomiæ inſtaurationem in ipſius gloriam et hominum utilitatem Poſteritati conſecrem, ne fruſtra tandem hîc vixiߟe videar tanquam terræ inutile pondus, ut multis (dolendum) accidit. Et licet ſpontaneo duetu huc per mille anfraetus et ſcopulos, alacri tamen et invieto animo (quod Deo acceptum fero) lubenter tendam, grata tamen nihilominus mihi ed clarorum et eruditorum virorum cohortatio, quæ validius addit incitamentum. Nam ut eſt in verſu:

ſortis et ad curſum magno cum robore ſertur,
Si tamen inſtiges, acrius ibit equus.

Addis inſuper, ſæpedietum Dominum CURTIUM inter alia dixiߟe, me nimis multam feciߟe mentionem et prædicaߟe nimium WINCHLERUM, hominem Aſtronomiæ minus peritum. Atqui ego non tam ipſius ſcientiam in hac arte prædieavi, quam errores inſulſiߟimos libello de Cometa ido aߟ ipſo publicatos in apertum deduxi, et quæcunque ab illo imprudenter et inepte, tum etiam inſcite prolata erant, redargui, adeo ut quibuſdam, ſed ijs potiߟimum, qui negotium hoc et errorum iſtorum fœditatem non perſpiciunt, etiam nimius hac in parte fuiߟe videar. An hoc eſt hominem prædicare? Dicere eius argumentationes veritati vim facere, atque ipſius ratiocinationes ſæpenumero tot abſurda committere, quot fere verba habent, tam multiplicem et prodigioſam ſubeߟe diſcohærentiam, ut pudeat et pigeat referre, craߟam inſuper ignorantiam obijcere, abſurditates abſurditatibus illum cumulare, ineptiߟimeque rem involvere uſque ad nauſeam, ipſius prolata ſola reieetione ob diſcohærentiam, aut commiſeratione ob craߟam ignorantiam potius quam longa refutatione digna eߟe, quod ab ipſius veritatis ſemita citra omnem verecundiam exorbitet, adhortari, ne tam 26* s. 204 abſona in lucem edere amplius præſumat, ne ſeipſum ſuamque exiſtimationem labe aſpergat. Hæc et plura eiuſcemodi, quæ invenies in ea traetatiuncula, qua WINCHLERI inepta et || imperita placita cribravi, certe non præ ſe ferunt, me nimium illi tribuiߟe, aut ipſius doetrinam plus iuſto extuliߟe. Neque etiam nimis ferociter aut rigide cum illo agendum duxi aut convicijs proſcindendum, ut nunc quibuſdam Theologaſtris pro more eſt, quemadmodum etiam tecum fecit impudens ille RAYMUNDUS. Sunt enim doeti viri, utut in aliquibus graviter impingant, humaniter et moderate reprehendendi. Homines enim ſumus, ab erroribus in hac caduca et multis obſcuritatibus involuta ac inquinata vita prorſus immunes eߟe non poߟumus. ߟeatiores ſaitem, qui paucioriߟus et minoriߟus oߟnoxij ſunt. Scio ſatis equidem WINCHLERUM plurima e tua Dialexi ſiߟi arrogaߟe et non ſatis intelleda multipliciter depravaߟe, ideoque et ego pag. 446 idipſum ߟreviߟus indicare volui, et quæ in Cometa anni 80mi aߟ illo ineptiߟime commiߟa in annotatiun cula quadam Dialexi tuæ locupletatæ circa Epiltolam ad MILIUM et mihi communicatæ addideras, ſatis animadverti. Verum ego de iila aߟſurditate, qua Cometæ illi Parallaxin 15 ſere graduum aߟuit, et nihilominus longe ſupra Lunam collocat, nolui in liߟro ſecundo, uߟi de Cometa anni 77 ex proſeߟo agitur, ullam mentionem ſacere, convenientius ducens, id in ſequentem tertium Tomum, uߟi aliorum de eodem anni 80mi Cometa ſententiæ ſuߟ incudem veritatis revocandæ veniunt, reſervare, ne conſuſio aliqua inordinata in his committeretur, cum me thodice omnia tradanda ſint. Illic, cum ipſius quoque prolata diſquiſi vero, hæc etiam nimia ineptitudo, quin indicetur, non prætereunda erit. Tu modo eſſice, ut integrum eius ſcriptum de eodem Cometa ha-ߟeam, tum etiam aliorum, quotquot hadenus nadus es. Satis itaque ſorti dolaߟra a me dedolatus eſi WINCHLERUS, nec acriori pedine depexendus erat, niti et cutem et crines ipſi prorſus avellere, quod inhumanum ſoret, decuiߟet. Nec prorſus, licet id meritus erat, oߟ imperitam et ineptam de iſto Cometa deciſionem, illum præterire || poteram, ſiquidem in ipſo liߟelli ſrontiſpicio Geometricas demonſirationes prætendeߟat et intra eundem neſcio quas argumentationes pompoſas ex ARISTOTELE et Parallaxiߟus minus ߟene intelledis præ ſe ſerret, quiߟus incautis et rem hane penitius non intelligentiߟus ſueum ſacere et ſacile imponere poߟet. Condonetis itaque tu et alij viri præſiantes huiuſque rei magis intelligentes, quod latus claudere voߟis ultimum illi conceߟerim, nam et hoc data opera ſeei, cum digniori loco reponi non mereretur.

Sed et ego illum nunc valere ſinam, et propius ad tua propria prolata, quæ maioris momenti ſunt et conſideratione digniora, progrediar. Acceptiߟimus mihi ſuit tuus ille candor et integritas, quod me in pleriſ- s. 205 que a te diߟentire circa illum Cometam tuaque nonnulla certis rationibus improbare non ægre tuleris. Equidem ſatis ſciebam te hoc ingenuo animo præditum eߟe, ut tibi veritatis eruendæ gratia alicubi contradici non invito acciperes animo. Scis ſatis, amicitia etiam noſtra diutina idipſum poſtulante, me nullo tua carpendi aut elevandi ſtudio iſta ſcripſiߟe, ſed ſaltem ut Cometam illum ab aëreis fumoſitatibus, inter quas eum priori tuo de hoc libro, vel contra proprias obſervationes, per incuriam aliquam immerito repoſueras, vindicarem, et inter lucidibima cæli aſtra in ſubtiliߟimam æthereæ regionis puritatem, ubi revera inceߟus ſuos exhibuit, merito reponerem, ne tua ſingularis doetrina et eximia auetoritas, quam apud multos in hac etiam materia tibi iamdudum conciliaſti, veritati promovendæ et confirmandæ obſtaculo eߟent. Si ipſemet nævos et errata quædam in tuis ſcriptis, uti fateris, agnoſcis, quin abſtergas et venuſtiori forma induas, noli intermittere. Neque enim nonnulla || retraetare, quæ alias non ſatis conſiderate propoſita ſunt, adeo indecorum eſt, id enim a multis et magnis excellentibuſque viris antea ſaetitatum. Dies diem docet; nec idem homo ſemper eadem iudicij circumſpeetipne præditus eſt.

Quæ de illo calendariorum conformatore refers, quod odioſe tuas admonitiones exceperit, non libenter audio, decet ſiquidem viros doetos moderate et patienter aliorum monita ferre. Scribam illi per primum quodque otium, et inter alia ipſum ſui officij admonebo, utque te amet et honorifice de te ſentiat, hortator ero. Fateris quidem deinceps, te tuis lapſibus patrocinari nec poߟe nec velle, quod admodum ingenuo et ſincero iudicio pronuncias. Apparet tamen, quod nonnihil movearis, quia MÆSTHLINUM contra te defenderim, et exiſtimas aliquid adhuc in contrarium pro te dici poߟe, ſi meo iudicio repugnandum duceres. At ſane, mi THADDÆE, ego pro MÆSTHLINO nihil in eius gratiam, quod tibi officerel, ſcripſi, neque ego aut odij aut amicitiæ cauߟa hîc quicquam egi, ſed ſaltem ut veritatem intemeratam aߟererem. MÆSTHLINUM ex facie nunquam cognovi neque cum ipſo ullam contraxi per literas haetenus amicitiam, imo ne a quoquam alio quidpiam de ipſo referri audivi, ut plane mihi ignotus ſit, niſi quantum ex eruditis ipſius ſcriptis nomen eius perceperim, te autem quam intime complexus ſum, ut primum nobis Ratiſponæ ante plurimos annos familiaritas interceߟit, quamque conſtanter eandem per literas interea, utut longa viarum intercapedine diſiuneti ſimus, conſervârim, ipſemet ſatis idoneus teſtis eߟe poteris, ut ſi veritas in alicuius gratiam ſeponenda foret, id potius in tuam ob diuturnam atque aretam noſtram neceߟitudinem faciendum eߟet. At ego nihil hîc affeetibus indulgendum cenſui, ne veritas, cuius penetralia aperire animus erat, peߟundaretur, ut vel hinc pateat, me nihil ullius vel odio vel etiam amore, s. 206 quod res ipfa non poſtularet, in medium protuliߟe, ſed veritati nudæ patefaciendæ, quantum in me erat, ſtuduiߟe. Quod ſi quicquam excogitare poteris, quod ad tuas aߟertiones ſtabiliendas faciat, non etiam id in mei gratiam intermittas. Neque enim ſi mihi quacumque in parte repugnaveris, amicitia noſtra propterea ullatenus vacillabit. Te tua tueri, et licet et decet. Vide ſaltem, ut ſatis iuſtis ratiocinijs et confirmationibus id agas. Quod MÆSTHLINUM ob egregiam Mathematum peritiam in pretio habes, adeo ut ſecundum a PRÆTORIO inter Germanos colloces, reete facis, eximij illius viri et doetiߟimi Aſtronomi ingenium atque induſtriam debita laude proſequendo. An vero is primus ante PRÆTORIUM, an vero ſecundus ab illo numerandus ſit, ego non libenter dixerim. Eſt enim uterque in Mathematicis ſolide verſatus, et ambo iudicio acri atque ſcientia perſpicaci excellunt. MÆSTHLINUS tamen || Aſtronomiam, quæ omnium artium Mathematicarum Regina eſt, cui etiam reliquæ ancillantur, plus excolere atque a mendis purgare laborat, cum PRÆTORIUS idipſum tum ob inſtrumentorum et aliorum adminiculorum defeetum, tum etiam ob oculorum minus firmam valetudinem (ut ipſemet literis ad me non ita dudum perſcriptis fatetur) tali opera ſuperſedere cogatur. Utinam vero MÆSTHLINO ſatis ſolida et correeta non deeߟent organa, idque in aliqua copia, et ſumptus otiumque illi ſuppeterent, ſperandum foret, ipſum aliquid egregij in hac ſublimi ſcientia moliri poߟe. At cum his ſubſidijs non ita, uti opus eߟet, inſtruetus ſit (nam inſtrumenta, quæ haetenus illum habuiߟe ex ſcriptis eius colligo, tanto negotio rite exequendo nequaquam ſatis idonea et ſufficientia ſunt) non video, quomodo tam eximio labori ad optatum finem deducendo par eߟe poߟit; attamen in magnis voluiߟe ſat eſt, et ut ille aiebat: »Eſt aliquid prodire tenus, ſi non datur ultra«. Subiungis proinde, te id ſaltem nunc habere bona mea et MÆSTHLINI pace dicendum, quod ratio motuum Cometarum in hypotheſin aliquam dirigi nequeat, quemadmodum in Planetis fieri poteſt, eo quod Planetarum motus integri ſint menſurabiles, et quomodo accedant recedantque reſpeetu Solis, pateat. In Cometis autem, cum non integras abſolvant periodos, neque certa lege Soli appropinquent et ab eo expatientur, inſolens tibi videtur iuſta lege eorum motus aſtringere. Atqui hîc, dileete THADDÆE, non ſatis conſiderate, quæ in libro illo meo circa hoc ipſum negotium protuli, animadvertiߟe et expendiߟe mihi videris, ſiquidem illic hoc dubium et impoߟibilitatis ſuſpicionem ſufficienter reſolvi atque amovi, imo ipſemet per hypotheſin in illo Cometa extruetam id fieri poߟe luculenter, tanquam in exemplo, oſtendi. Fateor quidem, Cometas rariߟime vel unicam per totum cœlum revolutionem motu proprio abſolvere, neque ſemper Solem inſtar centri, ut reliqui Planetæ, reſpicere, ideoque di- s. 207 greߟiones ab eo non ubique conſimili lege exhibere, || quemadmodum nec Luna, quæ Terram principaliter in ſua convolutione obſervat. Attamen hinc non ſequitur, prorſus impoߟibile eߟe, Cometarum motus ſub normam aliquam per convenientem hypotheſin redigere. Nam quod non totas periodos abſolvere ſpeetentur, difficultatem nonnullam in motu eorum regulando ſuggerit, poߟibilitatem omnem non excludit. Ex aliqua enim portione circuli data de tota eius circumferentia competenter ratiocinari adeoque centrum eius invenire non eft adeo αδρνατον. Memineris eorum, quæ ex Epiſtola quadam ſummi illius COPERNICI circa hanc rem citavi: »Ea quæ aliquo modo determinata ſunt, infinitam rationem habere non poߟe, ſunt itaque comprehenſibilia«. Et exemplum addit, quemadmodum ſi per tria puneta non ſecundum reetam lineam data circumferentia ducatur, non licet aliam ſuperinducere, quæ maior vel minor fuerit prius tranſmiߟa. Hæc admodum ſcite et reete ab illo ſcripta ſunt. Et ſi res ita ſe non haberet, quomodo affixarum ſtellarum motum unquam ſcrutabimur aut in rationem certam redigemus, ex quo ab eo tempore, quo obſervationes circa has innotuerunt, vix duo Dodecatemoria, ſextam integri circuli partern emenſæ ſint? licet vero in earum curriculo explicando maior lateat difficultas, quam haetenus a quoquam animadverſum eſt, attamen aliquam probabilem et apparentijs præteritis ſatis conſonam, ideoque et futuris, occaſionem invenire, qua apparens in motu earum inæqualitas exeuſetur et numeratio obſervationi multis ævis conſentiat, non duco inexplorabile, quin et longe minorem in Cometarum motu extricando difficultatem, licet et ea non exigua ſit, ſubeߟe cenſeo, ſiquidem hi multo celerius ſui curſus tramitem dirigunt, adeo ut nonnunquam intra duos vel tres menſes quartam cœli partem, interdum plus, interdum vero minus, emetiantur, quæ ab uno eodemque homine brevi tempore concipi poߟunt. In affixis vero ſideribus multorum ævo opus eſt et plurimis plurimorum annorum intercapedine congeſtis obſervationibus, quæ cum ab alijs atque alijs || Artificibus non pari diligentia conquirantur, maximos hîc labyrinthos involvi video, licet et hi ſolerti iudicio et competenti adhibita limitatione extricabiles ſint. Arduum itaque eſt et difficultatis non expers in Cometis, qui plenam revolutionem non perficiunt, motus harmoniam concinnare, at plane impoߟibile non eſt. Difficilia, quæ pulchra, et viceverſa quæ pulchra, difficilia. Parallaxes Cometarum citra omnem erroris ſuſpicionem perſentiſcere atque demonſtrare grave eſt, et in hoc negotio inter præcipua reponendum. Neque enim, quæ de his vel ab eximio illo REGIOMONTANO Franco vel nobili DIGESSÆO Anglo aut etiam a te et WITICHIO vel quibuſvis, quod ſciam, alijs in medium produeta ſunt, omnimode tam ſubtili inquiſitioni ſatiffaciunt, idque eam præſertim ob s. 208 cauߟam, quod motus proprij Cometarum rationem nullam habeant, quæ negleeta Parallaxes inexplicabiles reddit, niſi admodum magnæ forent, et motus ipſe tardiߟimus; at plerumque Cometarum curſus genuinus adeo celer eſt, ut Parallaxes, quæ per accidens tenorem inditum aliquantulum variant, reſpeetu eius perexiguæ ſint. At licet hîc maior difficultas et pulchrior atque magis neceߟaria conſideratio lateat, quam haetenus a plurimis, qui rem acu ſe tetigiߟe fruſtra exiſtimârunt, expoſita eſt (qua de re, ſi reete memini, te in quibuſdam alijs literis aliquando admonui) longe tamen magis arduum, excellens utileque et pulchrum eſt Cometarum apparentem motum in certam normam inſtar aſtri alicuius perpetui redigere, ut demonſtratio et numeri per totum eorum curriculum obſervationibus correſpondeant, et motus circularis, vel quam minimum ab hoc defleetens illis attribuatur. Hoc opus, hic labor eſt, pauci hîc, quos ardens deduxit ad ardua virtus. Sic quod Solem || non ubique reſpiciant crinitæ, quemadmodum Planetæ mundo coævi, nihil probat eorum motus regulari non poߟe, nam et aliud quam circa Solem centrum habere queunt, utpote vel Terram obſervare aut quodvis aliud in univerſi capacitate punetum, cuius reſpeetu curſus eorum ordinarius fiat. Accidit nihilominus aliquando, ut Solem quoque inſtar perpetuorum erronum centri loco habeat, quemadmodum in eo ipſo Cometa, de quo nunc agimus, affatim a me demonſtratum eſt, is enim circa Solem inſtar ʘ et ☿ obambulans neque etiam tam magnum deſignavit ambitum, ut Terram et Lunam ſimul includeret, et digreߟiones acceߟioneſque ad Solem inſtar eorundem Planetarum oculis exhibuit. Cum enim circa principia ſuæ apparitionis vix integro ſigno a Sole diſtaret prope primam triadem Novembris, deinde ad initia Decembris ab eo maximam elongationem aߟecutus, duobus quaſi Dodecatemorijs removebatur, poſteaque concinna lege huic ſucceߟive denuo approximavit, ita ut circa ultimum ſuæ evaneſcentiæ limitem rurſus non multo plus unico ſigno a Sole abſceߟerit, quam pulchram in motu eius reſpeetu Solis harmoniam et egregiam cohærentiam te ex obſervationibus et demonſtrationibus meis libro illo patefaetis non ſatis perſpexiߟe miror, nam et Cometa ille plane contrarium tuæ ſententiæ hac in parte oſtendebat. Omnia quæ in cœlo a mundi primordijs exiſtunt corpora, motum regulariߟimum et perpetuum ſortiuntur, quæ vero aſcititia ſunt, d eum adeo abſolute aߟequi nequeunt, attamen quam proxime æmulantur, ut ob id regulari omnimode non ſubterfugiant. Exiſtimo autem Cometarum corpora, quæ revera omnia ipſo cœlo procreantur, non eߟe ex tam ſolide concreta atque exaltata ſtabilitaque materia conformata, velut perennium illorum ſiderum. Ideoque non ſaltem conſummationi obnoxia, ſed etiam periodicum motum || non continuant, nec eundem, s. 209 quem exhibent, adeo præcife circularem aut forte e circularibus compoſitum, ut cæteri Planetæ, præbent, interim tamen non multum a circularitatis perfeetione degenerant, ſed quoad fieri poteſi, Planetarum æmuli ſunt, quæ cauߟa me adduxit, ut illorum apparentem curſum in hypotheſeos alicuius leges colligere non intentatum reliquerim. Refers præterea, te quidem mihi aߟentiri in eo, quod pulchram et ingenioſam MÆSTHLINI ſpeculationem fuiߟe dixerim, ſed pulchritudinem et ſubtilitatem veritati, quæ virtus eſt pulcherrima, non eߟe anteferendam. Id quod ego ſane nuſquam, quod ſciam, feci, imo ubique, qua fieri unquam per me potuit diligentia, veritatis latebras eruere laboravi, neque ego MÆSTHLINI hypotheſin ob pulchritudinem et ingenioſam inventionem ſatis ratam prædicavi, ſed ſaltem commendare volui ipſius omni laude digniߟimam induſtriam, qua id experiri aggreߟus eſt, quod cæteri omnes inſolens eߟe exiſtimant, imo quantum ipſius hypotheſis ab ipſis apparentijs Cometæ deflexerit, præſertim iuxta initia eius apparitionis et multo adhuc plus prope finem, exiſtimo, neminem plenius et certius indicaߟe, quam a me, vel ipſo (uti ſpero) MÆSTHLINO iudice, faetum eſt. Oſtendi ſiquidem hypotheſin illam a principio iuxta medietatem potiߟimum Novembris integro gradu per inde deduetam numerationem verum Cometæ locum cœlitus animadverſum exceߟiߟe. In fine autem, videlicet circa Ianuarij medietatem et diebus aliquot ſequentibus uſque ad 26tum (quo adhuc a nobis Cometa ille conſpeetus eſt, licet illum alij deſijߟe putârint) nimis retardavit ipſius curſum, adeo ut non ſolum unius vel alterius, ſed etiam iuxta ultimos præſertim Ianuarij dies deviationem 3¼|| graduum proxime commiſerit, quæ ſane eſt intolerabilis. Hæc et alia quædam circa illam hypotheſin diſquiſivi, neque tamen ob id MÆSTHLINI ſtudium præclarum et in hac inventione laborem induſtrium vilipendere decuit, cum nemo veritati proximiora inter cæteros Germanos protulerit, imo quidem ne ſemel rem tam arduam tentare auſi ſint. Nam quod iuxta COPERNICUM Solem quieſcere et Terram annuatim convolvi ſtatuat, id a Mathematicis illi facile condonandum venit, cum et hac ratione Planetarum apparentiæ quam proxime ſalvari queant, ut magnus ille demonſtravit COPERNICUS. Non igitur nimium tribuebam MÆSTHLINI hypotheſi, ſed quæ in eo commendanda quæque culpanda eߟent, reſeravi, neque ob pulchritudinem et ingenioſitatem veritati quidpiam detrahere volui, ſed has per ſe ſeorſim prædicavi, quid verum vel falſum in illa hypotheſi eߟet, alias pro virili indicans. Veritatem eߟe virtutum omnium pulcherrimam et præſtantiߟimam tibi facile conceߟerim, nam et ego eos, qui hanc vel in vulgari colloquio data opera violant, ſemper abominatus ſum et, quantum in me erat, illam non ſaitem in Aſtronomicis ſed Chymicis etiam rebus, s. 210 adeoque tota Philoſophia, ut de Theologicis non dicam, ita ſemper inquirere ſtudui, ut eam quam proxime aߟequi divina largiente bonitate perpetuo cupiverim, nulli labori vel ſumptui aut etiam ſtudio hac in re parcens. Ideoque non eſt, quod exiſtimes me veritatem pulchritudini et ingenio poſthabere, neque etiam id circa MÆSTHLINI ſpeculationem dicere volui, quemadmodum tu inde colligis. Textus meus li relegatur, id non exhibebit, ſed ſiquidem ſic vis, dicam quiddam aliud, modo paradoxice agere liceat. Nihil eſt pulchrum, niſi et idem ſit verum, neque verum, niſi pulchrum. Quod || autem ſuperaddis, nec MÆSTHLINUM nec quenquam alium in Cometarum Theoria veritatem, de qua loquimur, aߟecutum eߟe, quemadmodum in aliorum Planetarum motibus fieri ſolet, hîc videris non tam MÆSTHLINO quam mihi nimium derogare. Quæ in ipſius hypotheſi Cometæ deſiderentur, ipſemet ſatis in apertum deduxi, ut et paulo antea dixi, et quo loco ea habenda eߟent, oſtendi. Verum ego aliam revolutionis Cometæ rationem condidi, qua quieſcente Terra, ut Phyſicis etiam ſatiffieret, ipſius motum et apparentias per totam durationem adeo præciſe tutatus ſum, ut nuſquam ſextantis unius gradus digreߟio ab ipſis obſervationibus commiߟa ſit; an ulli Planetarum omnium in ſuis curriculis per quaſvis haetenus datas hypotheſes ad tantam numerationis præciiionem dedueti ſint, quilibet diſcernet, qui cœlum et tabulas introſpicere novit; multorum enim graduum nonnunquam in his committitur deviatio. Imo ne quidem amborum luminarium motus ita certo haetenus extricati ſunt, quin in Sole etiam maior dimidio gradu et in Luna plus integro cœlum aliter eorum apparentias nonnunquam oſtendat, quam Canones ſive Coperniani ſive Alphonſini exhibent. Cum igitur longe maior cum cœlo convenientia mea hypotheſi quoad Cometam illum elaborata ſit, quam in ullo Planetarum unquam antea faetum, quid, quæſo, rei eſt, quod eam tanquam veritati minus conſonam prætereas, vel prorſus reijcias? anne hæc ita ſe habere numeri ex hypotheſi pag. 206 et duabus ſeq. derivati atque cum ijs, quæ ex obſervatione pag. 86 et ſequenti derivantur, collatione faeta, ſatis convincunt? Si quid igitur habes, quod in hac hypotheſi mea a cæleſti Cometæ itinere diߟonum ſit, illud prome, neque re non ſatis perſpeeta et minus deliberata iudicium præoccupa. Ego ſane non video, || quid hîc deſiderare poߟis, niſi id te forte movet, quod menſe Novembri motus æqualitatem in ſuo ad Solem circuitu non ſatis præciſam conſervârim. Verum quî id ſaetum ſit, ipſemet pag. 133 ſufficienter exeuſavi. Et ſi admodum ſubtiliter omnia rimari placuiߟet, utique per compoſitum circularem motum et hanc aliquantulam inæqualitatem tueri non fuiߟet impoߟibile, verum ego volens id prætermiſi, ne rem nimium intricarem, cum etiam dubium ſit (ut ex prioribus quoque colligere licet) an Cometæ perfeete circularem s. 211 motum, ut reliqui Planetæ, exhibeant, necne. Quam prope igitur ad ſcopum collimârim, ſi qui ſunt piures, uti ais, qui mecum eo tendunt, illi dijudicent, modo metam petitam cœlitus decernere norint. Quæ tandem obijcis in numeris circa Mæſthlinianam hypotheſin a me fuiߟe aberrata, ea, ſi bona tua venia dicere liceret, mi THADDÆE, per aliqua occupationum impedimenta et incuriam quandam penitioris conſiderationis a te ipſo potius commiߟa ſunt, nam primum quantum ad Epocham commutationis mediæ Cometæ ad diem 24. Novembris attinet, quam ego cum MÆSTHLINO ſtatuo eandem, ea ſatis bene ſe habet, et ſi quid perpuſilli vitij in hac lateret, oportebat tamen me eandem, quam ipſe præſupponit, aߟumere, eo quod oſtendere volebam, ipſius hypotheſin per totam Cometæ durationem non æqualiter ſufficere. Radicem itaque motuum ab ipſo conſtitutam alterare mihi non licuit. In cæteris ubi dicis æquationes a me ſupputatas Mæſthlinianis et tuis non conſentire diſcrimine ſatis evidenti, id ita tibi fruſtra videtur, dum tu meos numeros, quos ego ad 26. Ianuarij ſecundum eandem hypotheſin direxi, ad 24. Novembris (e quo ſolam Epocham MÆSTHLINI mutuatus ſum, cum hæc fundamentum ſit reliquorum motuum) perperam || applicas, differentia incidente quoad tempus duorum menſium, quo intervallo Cometa ſua progreߟione eaſdem proſtaphæreſes in excuſanda motus inæqualitate exhibere nequaquam potuit. Relege ſaltem ea, quæ pag. 275 et aliquot ſequentibus, ubi Mæſthlinianam hypotheſin ex ipſa demonſtratione et numeris examino, ſcripta reliqui, videbis me ad 26. diem Ianuarij omnia adaptare, ut oſtenderem, in ultima ſua apparitione Cometæ locum ab ipſius hypotheſi nimium diſcrepaߟe. Mæſthliniani vero et tui quos adducis numeri 24. Novembris, quo die MÆSTHLINUS primum in hac Pragmatia uſus eſt, reſpiciunt. Sumus itaque in diverſis terminis, ut mirum non ſit, invicem non quadrare numeros. At ſi oſtenderis me ad eum ipſum diem, cui Mæſthlinianam hypotheſin applicui, aliquid in meis numeris vitij commiſiߟe, utique pro tua admonitione gratus ero. Sin vero nihil inveneris, hæc monere ſupervacaneum erit. Sed facile tibi per aliquam oſcitantiam inter alias forte curas id contingere potuit, ut non animadverteris ad diverſos dies numerationem, quam confers, referri. Ego, qui ſatis mihi conſcius ſum, maximam in calculatione tum iſta tum ea, quæ toto libro continetur, adhibitam eߟe diligentiam, et omnia bis vel ter repetita ſeduloque reviſa, ſatis mirari non potui, cum primum tuas in campo legerem literas (eram enim, quando illas acciperem, cum duobus Germanis Studioſis, qui me eodem tempore e Germania venientes inviſerant, ſpatiatum animi cauߟa egreߟ us) cumque inter ambulandum ad calcem perventum erat, ubi huius numerorum diſcrepantiæ mentionem facis, mirabundus me ad dietos Studioſos converti, in hæc 27* s. 212 verba prorumpens: »Videbitis, quam primum domum reverſi fuerimus, optimum illum ſenem unum diem pro altero in hac numerationis diver-||ſitate per occupationum impedimenta atque curas alias accepiߟe«. Quod et ſatis patuit, nam domum reverſi mox arrepto libro meo idipſum ſatis experti ſumus. Si igitur aliud non habes, optime THADDÆE, quod hypotheſibus vel a MÆSTHLINO vel me conſtitutis obijcias, aut quod pro te contra nos faciat, quam ex hiſce tuis literis collgere licet, utique vel te ipſo iudice iam ſatis vides, quam parum hîc obtinueris. Neque ego omnia, quæate contra MÆSTHLINUM prolata ſunt, improbavi, ſed ijs, quæ iuſtam reprehenſionem mereri videbantur, ſubſcripſi, quæ vero minus iuſta de cauߟa a te oppugnabantur, quo veritatis penetralia illibata conſervarentur, tutatus ſum. Atque hæc de his ſufficiant.

Quantum ad ſcriptores de Nova Stella attinet, da operam, ut MUNOSIJ ſaitem Hiſpani integrum librum habeam et, ſi fieri poteſt, ab aliquo illic in Latinum ex Hiſpanico idiomate converſum, tum etiam illorum Italorum, quorum in tua Dialexi meminiſti, præſertim CORNELIJ FRANGIPANI, et ſi qui ſunt alij, idque mature, quo circa finem prioris tomi in eorum etiam placita diſquirere liceat. APIANI Aſtronomicum ipſemet habeo et ſatis ſcio, inde vel parum vel nihil quoad Parallaxes Cometarum excutiendas colligi poߟe, ſed ego librum peculiarem de quodam Cometa anni 1532 ab eo olim editum deſiderabam, non tam quod ſperarem, illum aliquid certi inibi circa Parallaxium enodationem protuliߟe (quam enim hæc nimis ſecure non ſolum ab illo, ſed etiam reliquis anteceߟoribus noſtris prætermiߟa ſit, vel certe nimis inconvenienter traetata, ſatis perſpeetum habeo) ſed ſaitem ut apparentem Cometæ motum ab illo procul dubio mediocri diligentia illic deſcriptum cum FRACASTORIJ in Italia circa eundem annotationibus libro ſuo de homocentricis breviter comprehenſis conferrem atque hinc elicerem, IOANNIS VOGELINI Viennenſis adeo monſtroſam Parallaxin, quam is in eodem Cometa de-||monſtrare nixus eſt, toto cœlo erroneam fuiߟe; oportuiߟet enim in Italia et Germania ſenſibiliter diverſis cœli locis apparuiߟe iſtam crinitam, ſi Parallaxin 35 proxime graduum, ut vult VOGELINUS, aut etiam 33, ut tu per aߟumtionem mobilitatis Terræ ex ipſius datis præciſius collegiſti, obtinuiߟet. Quare ſi et nunc illum APIANI libellum mihi aliunde procuraveris, rem non inutilem feceris. IOANNEM PŒNAM Gallum de Cometis aliquid ſcripſiߟe non ſcio, ſed de cœli liquiditate et ab aërea ſubtilitate non differente natura ac quibuſdam alijs rebus Philoſophicis egregie traetaߟe, ab alijs, tum etiam Bibliotheca Geſneriana cognovi. Si igitur et hunc autorem tua opera accepero, rem pergratam mihi præſtiteris et forſan ſtudijs communibus non infrugiferam. Librum, s. 213 quem Ratiſponæ mihi donâras, neſcio ubi et quando amiſerim, ſed aliunde forte eum habebo, non eſt, quod tu te in eo conquirendo amplius moleſtes. Pro libro WERNERI de elementis conicis et motu octavæ ſphæræ mihi tranſmiߟo et a Domino FABRICIO bonæ memoriæ (audio enim illum iam fatis conceߟiߟe, quod etiam doleo) impetrato, gratias tibi ago plurimas; diu multumque iſte liber a me expetitus eſt, nec unquam antea nanciſci licuit. Licet, ut dicam id, quod res eſt, quantum ad traetatum de ſtellarum motu attinet, non habeat id in receߟu, quod in acceߟu pollicetur, ut alibi oſtenſurus ſum, cum de hac re agendi occaſio dabitur.

Hæc ad ea, quæ literis ipſis primo ad me datis continentur, reſpondenda habui. Sed et ijs, quæ in ſchedula annexa poſt ſcripta ſunt, ſatiſfaciendum erit. Reete illic mones, me ex tenore Privilegij per te impetrati tria exemplaria mearum lucubrationum in Cancellariam Cæſaream mittere debere, quod etiam libenter faeturus ſum, ubi totum opus, vel ſaitem primus liber prodierit, cui diploma illud unâ cum cæteris ab alijs Regibus impetratis præfigetur, neque enim id prius neceߟarium duxi, ſiquidem Privilegij tenor huic ſecundæ parti editæ non ſit adiunetus, nec exemplaria niſi perpauca alijs || communicari conceߟerim, cæteris numero 1500 adhuc reſervatis, donec primus Tomus publicam lucem viderit. Reete itaque excuſaſti hanc dilationem, non enim decuit mancum opus Cæſari offerre, dabo autem operam, quantum in me eſt, ut liber primus hac hyeme typis noſtris abſolvatur, tum demum ſatis erit temporis, ut id, quod teneor, præſtem. Rogas inſuper ibidem, ut ſupra nominatum Dominum CURTIUM, cum exemplaria miſero, ſalutem et literis inviſam, utque amicitiam cum eo per has contraham, id quod etiam perlibenter efficiam, cum intelligam, virum illum dignum eߟe, qui ametur, et horum etiam ſtudiorum excellenter gnarum. Ne igitur qua in mea voluntate adſit mora, ſi forte ante Francofurtianas nundinas liber prior totaliter typis mandari nequeat, exaravi iam nunc has, quas tibi mitto illi tradendas, ut meum erga ſe ſtudium et officium maturius cognoſcat, quod ſi hac hyeme quicquam reſcripſerit et ſuum de noſtris laboribus ac ſtudijs graviߟimum iudicium protulerit, efficiet, ut ſæpius cum eo per literas agere et de hac ſublimi arte conferre alacrior futurus ſim. Sed video, me nimis forte prolixe, quantum ad primam Epiſtolam attinet, tecum locutum. Nunc igitur ad reliquas me conferam, in quibus ero brevior, cum etiam per ſe non adeo luculentam reſponſionem requirant.

Ex ſecundis tuis literis ſatis intelligo, amantiߟime THADDÆE, quam ſolicitus fueris de prioribus unâ cum libro illo WERNERI mihi non ſatis cito allatis, ubi etiam refers (quod tuæ erga me benevolentiæ tribuo) quod T omum || meum primum recentiorum cœli Phænomenωn s. 214 in vernalibus nundinis avide expeetâris et etiamnum in proxime præteritis autumnalibus. Sed remoras ex meis ad te ultimo datis aliqua ex parte intellexiſti; principalis cauߟa fuit, quod papyro impreߟoria ſufficienti deſtitutus fuerim, nec ea, quam e propinquo Megapolenſi ducatu procurâram, ſatis mature et copioſe allata ſit, tum etiam quod illa ipſa, quæ inde mihi contigit, minus candida, nec ſatis elegans fuerit, adeo ut quæ in ea præterita hyeme imprimi cœpta erant, nunc meliore et puriore accepta, recudere conſultius ducam, utut expenſæ aliquæ fruſtraneæ forte futuræ ſint. Volo enim mea terſa et pulchra, quoad eius fieri poteſt, in doetorum manus prodire. Ne autem in papyro e Germania conquirenda tot ulterius implicer difficultatibus atque dilationibus, curavi ipſemet hac æſtate molendinum pro papyro conficienda in hac inſula extrui, adiunetis etiam quæ ad farinæ molituram et pellium præparationem faciunt, ita ut una rota, quæ duodecim circiter ulnas in altitudine adæquat, omnibus his operis ſatiſfaciat, ipſa etiam aqua in ſufficienti copia, ubi prius ſiccum erat, per varios meatus huc derivata et magna capacitate ante aggerem admodum altum et latum colleeta, piſcinis etiam quam plurimis in eundem quoque uſum hincinde diſpoſitis. Quæ omnia iam abſoluta ſunt, labore et executionis diligentia atque ſumptibus non mediocribus comparata, ut ob id ſperem, me in poſterum papyrum officinæ meæ Typographicæ idoneam, qualieunque || forma cupiverim, ſufficienter habiturum, ne aliorum in ea mittenda procraſtinatio amplius laboribus meis in lucem mittendis obſtaculo ſit. Volo enim, ut tota hæc inſula, quantulaeunque ſit, et terra et aqua adeoque etiam ipſo aëre Uraniæ noſtræ inſerviat. Atque hæc de his ſatis.

Doleo, incomparabilem illum virum ANDREAM DUDITIUM ſupremum diem obijߟe. Conſtitueram cum illo per literas amicitiam contrahere et rogatu PRÆTORIJ quendam ex meis Studioſis cum inſtrumento obſervationibus Aſtronomicis idoneo ad illum mittere; id enim is, dum in vivis eߟet, a PRÆTORIO petierat, ſed iam intellexi, illum fata nobis præripuiߟe, non ſane abſque gravi Reipublicæ literariæ, cui plurimum profuit, iaetura. Addis, illum de libris WITICHIJ iam olim cum ſorore ipſius egiߟe, quæ tamen difficilior nihil eorum diſtrahi permittere voluit. Sed ut eſt varium et mutabile ſemper femina, fieri poteſt, quod iam in illis vendendis facilior ſit. Rogo itaque peramanter, velis per aliquem certum et fidelem virum Vratiſlaviæ degentem agere, ut meo nomine cum illa tranſigat, quo omnem eius ſupelleetilem librariam et chartaceam iuſto pretio nanciſcar; ego pecuniam illi promiߟam mature certo perſolvi curabo, nollem enim, ut eximij illius Mathematici libri perirent aut in eorum, qui eos in pretio non habeant, manus pervenirent. COPERNICUM eius et quæ de Triangulis conſcripſit, s. 215 præ cæteris expeterem, tum etiam ſi quæ alia ſunt manuſcripta. Invenietur inter alios libros et opus illud APIANI Aſtronomicum, cuius prius mentio faeta eſt, quod ego 20 florenis emptum illi, || cum hîc eߟet, dono dedi, nec poſt fata repoſco, niſi iuſto pretio emptum. Hoc ſi eius ſoror mihi unâ cum cæteris conceߟerit, te illo APIANI Aſtronomico, modo adhuc adſit, donabo; habeo enim ipſemet aliud exemplar ad manus, ut antea quoque indicavi.

Tertiæ tuæ literæ nihil fere continent, quod reſponſionem admodum poſtulet, niſi quod de libro illo Aſtrologico mihi olim a te dato, quale autoris nomen fuerit et qua diligentia, cum, licet fruſtra, inquiſiveris, commonefacias; in quibus etiam te excuſas, cur noſtras ille nobilis ad Imperatorem miߟus ſine tuis ad me redierit, quas ego tamen, antequam ille huc reverſus eſt, aliunde acceperam. Quartæ et ultimæ, quas ante biduum obtinui, de prioribus an procuratæ ſint, et utrum eas acceperim, agunt. Ad quas pluribus hîc reſpondere non eſt opus, cum iam ſatis id, quod deſideras, cognß´ris. De libro etiam meo priore, quando edetur, quod Domini CURTIJ et tuo etiam proprio deſiderio ſcire aves, iam antea ſatis dixi. Commentarios TRAPEZUNTIJ, præſertim quoad duos priores libros, in publicum edi non quidem inutile duxerim, ſed nec admodum neceߟarium, quod nihil peculiare contineant, quod ferme non dietum ſit prius. MeumTypographæum vix ſufficit proprijs a me conſcriptis excudendis, nedum ut aliorum operibus tempus et operam fruſtrer. Si librum illum repetieris, et tibi aliquis adferre voluerit, libenter data aliqua occaſione remittam. Quæ poſtea ultimis literis ſubiungis de novis rumoribus Politica || vel potius Politicos deſtruentia, nolo replicare, cum tecum potius philoſophari lubeat. Relinquantur Politicis ſuæ eccentricitates et anomali motus, quos nunquam in hac mundi immundi confuſione per ullam prudentiæ hypotheſin regulabunt aut concentricos reddent, ut mirari ſimulque ſatis dolere non queam, homines microcosmos, quorum gratia macrocosmus cum ſuo toto ornatu potiߟimum conditus creditur, tantopere exorbitare, ut in nullam certam harmoniam unquam redigi poߟint. Errat enim ſapiente ſapientior, nec eſt veritati aut reſipiſcentiæ ferme locus uſpiam; verum cum Deus hæc ferat, qui emendare poߟet, cur nos non patienter ſuſtineamus, cumcorrigerenequeamus? Id ſaltem, quantum ad Politica attinet, addam, me libenter ex te cognoviߟe, Illuſtriߟimum Archiducem MAXIMILIANUM Polonicos limites tutum et incolumem exceߟiߟe atque ad ſuos ſalvum redijߟe. Multa enim et præclara in illius Principis laudem mihi ab Auſtriacis Baronibus et nobilibus, qui me ſæpenumero hîc inviſerunt, prædicata ſunt, et ut aiebat M ARO: » Gratior eſt pulchro veniens e corpore virtus«.

Sed video me, dum ſingulis tuis literis in hiſce unicis reſponſionem s. 216 molior, Epiſtolæ leges nimia prolixitate excedere, quod ob amicitiam noſtram, quæ efficit, ut lubens pluribus tecum agam, tum etiam quia tamdiu intermiߟam reſcriptionem aliquantula copia nunc recompenſare volui, apud te facile excuſatum iri confido. Nunc itaque non ulterius te mea ſcriptione detinebo, ſed Deo optimo maximo, qui te tuaſque aetiones omnes cum familia tota feliciter et diu incolumem regat ac conſervet, nunc et ſemper commendatum habeo. Et ſi literas has eodem tenore binas conſcriptas receperis, id || ob cauߟam ab initio dietam faetum eߟe exiſtima, et omnia pro tua in me benevolentia atque amore in optimam, uti ſoles, partern interpreteris, te rogatum volo.

Verum unicum adhuc dicam. Cum ſciam, te hac materia, quæ de rebus Aſtronomicis et Cometis traetat, impenſe deleetari, adiunxi hiſce Apologeticam reſponſionem, quam paucis ante diebus contra viri cuiuſdam doetiߟimi et Mathematici eximij, Doetoris IOANNIS CRAIGI Scoti, Edenburgi medicinam facientis, obieetiones conſcripſi, quibus plæraque, imo præcipua, quæ libro noſtro ſecundo, præſertim quoad Cometæ ſitum æthereum, quem tuemur, et quantum ad hypotheſin noſtram attinet, literis ad me hac æſtate datis, quarum exemplar unâ tranߟcribi curavi, convellere tentavit, ut ARISTOTELI ſuo, cui nimium addietus videtur, vir alias eruditiߟimus et ſagaci iudicio præditus, quoad Cometarum ſublunarem e ſiccis fumoſitatibus generationem et orbium cœleſtium realitatem patrocinetur. Ego itaque aliquid naetus a curis æſtivalibus reſpiraculi, licet adhuc plurimis et diverſis occupationibus diſtraetus, non tamen plane intermittendum duxi, quin hoc Apologetico ſcripto eius obieetionibus occurrerem et veritatem ſemel aߟertam atque ſcriptis conſignatam contra quoſvis inſultus tuerer et plenius ſtabilirem. Tu itaque per otium hæc lege, et ſi placet, relege, nam et tui nonnunquam ibidem fit mentio, poſteaque per literas tuum graviߟimum de his iudicium mihi aperi et litem hanc Philoſophicam tanquam arbiter dirime, adiuneta, ſi id illi importunum non fuerit, Domini CURTIJ graviߟima cenſura. Cum enim is et Iuriſprudentiæ et Mathematum excellenter peritus ſit, cauߟam hanc cognoſcere atque æquali lance decidere omnium optime poterit. Adiunge etiam aliorum eruditorum et in arte hac exercitatorum atque iudicio valentium, quotquot in propinquo habes, ſententias, et ſi qui erunt, qui per literas mecum de hoc arduo negotio conferre voluerint, ſive noti ſive antea ignoti fuerint, fecerint mihi hac in parte rem admodum acceptam et ſtudijs Aſtronomicis huicque de Cometis quæſtioni enodandæ nec inutilem. Id vero te inſuper admonitum velim, me ab alijs rogatum, imprimis vero a nobiliߟimo et ampliߟimo Domino HENRICO RANZOVIO, Vicario Regis noſtra in Holſatia et annexis territorijs, ut literas Illuſtriߟimi principis GUILIELMI, Landgravij Haߟiæ, et aliorum in Ger- s. 217 mania eruditorum virorum, quas de hac materia mecum agentes habeo quamplurimas, unâ cum mea ad ſingulas reſponſione publici iuris fieri permittam, quod etiam, quia ad rem hanc illuſtrandam || non parum faciat, minime denegandum duxi; conſtitui enim in quarto quodam Tomo omnes has, et ſi quas præterea de hoc negotio ab eruditis naets fuero literas unâ cum noſtris reſcriptionibus et Apologijs, ſi qui ulterius quid contradicere præſumpſerint, ſeorſim edere, quod hîc ob id indicare volui, ut attente et deliberate ſatiſque luculenter omnia mihi vel abs te vel alijs per te hac de re ſeribantur, quod et antea, ſi reete memini, monui. Sed tempus eſt, ut nunc tandem vela contraham calamumque hîc quieſcere ſinam. Quare iterum et ſæpius vale quam feliciߟime, mi amantiߟime THADDÆE, et me ante Paſca tuis eruditiߟimis literis, tum etiam eximij illius Domini CURTIJ, ſi illi ita commodum fuerit, reviſendum cura, iamque tertium et pluries vale. Datæ Uraniburgi prim. Cal. Novemb. ſtylo veteri Anno 1589.

TYCHO BRAHE,
manu propria.

POST SCRIPTA.

QUIA in iſtius Diplomatis Cæſarei mentionem incidimus, eſt aliquid, de quo tecum circa illud ulterius agere, ſi ita tibi viſum fuerit, vellem. Privilegium enim illud nimis mihi videtur breve, nec ſatis copioſum aut decorum pro artis et materiæ traetandæ magnificentia, et habeo aliud a Rege Galliarum mihi conceߟum, quod multo eſt capacius et ſpecioſius, in Pergameno inſuper ſcriptum et manu Regia ſubſignatum, cuius exemplum tibi mitto. DANIEL etiam ROGERSIUS, vir ſpeetabilis et in primis literatus, Reginæ Angliæ in Daniam ſecundus Legatus, cum proxime hîc apud me eߟet, ſe mihi a ſereniߟima Regina ſua etiam Privilegium impetraturum ſpondebat, quod ſeipſum ita terſe et honorifice conſcripturum aiebat, ut Gallicanum etiam plurimum excelleret et in Pergameno quoque manu Reginæ ſubſcriptum exararetur. Sic ab Hiſpaniarum Rege, niſi nimia locorum diſtantia vota noſtra retardârit, ſpero Privilegium amplum et magniſieum; nollem itaque, ut Cæſarea Maieſtas, quæ primas inter Europæ Reges tenet, minoribus et brevioribus, quam illi, ſuum mihi clementer conceߟum Privilegium comprehendi pateretur. Id enim et ipſius Maieſtati non ſatis honorificum eߟe videtur, nec artis ſublimis excellentiæ ſufficere. Peto itaque per amicitiam noſtram velis efficere, ut in Cancellaria Imperatoria mihi novum adhuc magiſque amplum et venuſtius || condatur Privilegium, idque in Pergameno, ſi unquam moris eſt, conſignetur, manu Imperatoria ſubſcriptum. Magnificus Dominus CURTIUS facile ſuam operam et tibi et mihi hac in parte impertiet; et cum artis s. 218 huius ſit apprime gnarus atque amans, poterit is in artis et operarum harum honorem atque commendationem nonnulla aſpergere, quæ piures Reges et Principes, tum etiam alios in huius ſtudij ſublimis et eius cultorum amorem atque favorem exuſcitent, quod ipſius pru dentiæ et erga has artes meque, licet ſibi ignotum, et meos labores benevolentiæ pro arbitrio diſponendum relinquo. Si quoque vobis videretur, non adeo opus eߟe exiſtimem multam de Religionibus et ſcandalizationibus mentionem, quæ aliquibus forte odioſa eߟe poterit, immiſcere; lubens enim a talibus abſtineo, quæ ulli parti in Religione offendiculo eߟe poߟint; neque enim lubenter mihi de his iudicium ſumo, ſit hoc penes Creatorem omnium, qui optime novit hædos ab agnis ſegregare, hypocritas a ſincere eum colentibus, cum ſcrutetur corda omnium. Satis iam Mundus tumultuarius habet hæreſium et confuſionum; ut ego novas condam aut ab alijs introduetas exagitem aut refricem, non eſt opus. Veritatem apertam in his declarari Mundus, cum amet potius tenebras ob mala ſua opera, non patitur. Neque aliquem Apoſtoli partes agere decet, niſi divinitus, non ab hominibus miߟus fuerit, ne illud in eos, qui id ſibi ex ſolo naturæ lumine arrogant, competat, quod eſt in Propheta: »Cucurriſtis, et nemo miſit vos, clamaſtis, et nemo vobis os aperuit«. Sed hæc extra propoſitum. Vides nunc, mi THADDÆE, quod ſit, et quamobrem velim, quædam in illo Privilegio mutari, augeri atque amplificari, tum etiam in Membrana, ut tutius et diutius conſervari queant, deſcribi. Nihil tamen hîc peto, niſi quod deceat et quod te ſine dif-||ficultate et moleſtia meo nomine impetrare poߟe ſperes. Pro ultimo mihi in Papyro tranſmiߟo miſi 12 florenos in ſcriptoris remunerationem, prout Taxator æſtimârat. Si denuo novum et magnificentius in Pergameno exaretur, ego et nunc ſcriptionis laborem etiam liberalius, quam Taxator cenſuerit, recompenſare paratus ero. Omnia tamen in hoc negotio tuo conſilio et auxilio facienda vel infeeta relinquenda committo. Et ſi ita conſultum tibi viſum fuerit atque Privilegium novum non difficulter obtinueris, cuperem, ut ante inſtantes nundinas Francofurtianas illud mihi huc in Daniam vel proprijs meis ſumtibus tranſmitti cures, quo ſatis mature illud naetus prioris tomi frontiſpicio præfigere liceat et tunc demum utramque partern exeuſam in Cæſaris Cancellariam, uti in me recepi, perferri curare. Iterum feliciter vale.

Rogo te quoque, mi HAGECI, ut ſi quæ habes literarum, quas ad te dedi, apographa, ut puto, reſervata, ea deſcripta mihi communices. Ego enim volumini, quod Epiſtolas Aſtronomicas continebit, huiuſmodi deſtinavi. Quocirca ſi eas ocius miſeris, rem feceris mihi in primis gratam.

T. BRAHE.