Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068681]...

s. 194 [E codice Vindobonensi lat. 1068681]

NOBILISSIMO VIRO DOMINO TYCHONI

BRAHE DANO, DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.

URANIBURGI SEU IN HYENA INSULA.

S.

NOBILISS. D. TYCHO, Domine et amice obſervande. Poſt diſceߟum nobilis illius viri veſtratis, qui falcones Imperatori noſtro a Rege veſtro attulerat, meaſque ad te literas perferre debuerat, binas ad te dedi literas, easque opera mei amici per Dreſdam curavi ad te perferendas; eas an acceperis, vehementer ſcire deſidero, non quod magni alicuius momenti eߟent, ſed ut cognoſceres non mea culpa, ſed iniqua ſorte quadam accidere, quod meæ tibi vel tardius reddantur, vel penitus non perveniant ad te, quam fortunam, profeeto, valde defleo. An igitur omnes meas huc uſque adeoque librum VERNERI acceperis, magnopere rogo me edoceas. Tuum librum primum avide expeeto, alij etiam, præſertim nobiliߟ. D. IACOBUS CURTIUS, Vicecancell. Imperij, eadem cupiditate expetunt. Etſi autem mihi in iſta mea ſenili ætate (nam ad 1. Oetob. ſi ita Deus volet, magnum climaeterem complebo) ob ſtudia medica et alias curas, in Aſtronomicis ſtudijs verſari non conceditur, tamen vehementer obleetor, quoties facultas datur ſaltem inſpiciendi aliorum lucubrationes. De Commentarijs TRAPEZUNTIJ quid nunc iudices, ſcire velim, num putes exreſcholarum fore, ſi initio ſaltem duo priores libri ederentur, poſtea reliqui.

De rebus Gallicis vos iſtic melius. En quam nullum eſt ſcelus quantumvis horrendum, quod Monachus aggredi non audeat. Dixerim ego Monachos iſtos et Papiſtas Catholicos, non a fide ſed verius, ut ita dicam, a Catholicitate omnium ſcelerum nominandos eߟe. Archid. ΜAX. hodie Polonicos limites tranſcenſurus eߟe dicitur. Expeetabimus igitur illum huc intra dies non uſque adeo multos; Deus faxit, ut ſanus redeat ad nos. B. V. Pragæ die 7. Septembris novo ſtylo Anno 1589.

T. ſtudioſiߟ.

Thad.