Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068646]...

s. 184 [E codice Vindobonensi lat. 1068646]

PRISCÆ AC VERÆ NOBILITATIS, INSIG-

NISQUE ERUDITIONIS VIRO, D. TYCHONI BRAHE

DANO, MATHEMATUM ARTIFICI SUMMO,

INSULÆ HUENÆ DOMINO ET AMICO

SUO OBSERVANDO.

IN DENNEMARCK.

S.

PRIDIE eius diei, quam hinc diſcederet veſtras ille ad Imp. nuncius, adij illum et de ſuo hinc diſceߟu percontatus ſum. Ille vero ſe eo ipſo die habiturum audientiam apud Imp. aiebat. Quod vero ſequenti mane diſcedere vellet, de eo ne verbum ullum. Dixeram me ipſi daturum literas ad te, quas paratas habebam; expeetabam ſolum eo ipſo die Bibliopolas noſtrates e mercatu Francoffordenſi, a quibus cognoſcere cupiebam, num eߟent hoc tempore allaturi librum illum de aſtris, recordor fuiߟe cuiuſdam IO. FRANCI, Pariſijs impreߟum, et Reginæ Galliæ dedicatum, quem tibi olim Ratiſponæ donaveram, et tu eundem ſuperioribus menſibus a me petebas, ut hac commoditate eum ad te tranſmitterem. Cum autem non afferrent, mitto nudas literas in hoſpitium ad veſtratem illum. Ecce vero illum iam die præterito hinc diſceߟiߟe, mihi nunciant. Quam me id male habuerit, verbis exprimere non poߟum. Habes cauſam et iuſtam meam excuſationem, cur veſtras ille vacuus meis literis redierit ad vos, quam ut accipias beneque interpreteris, te oro. B. V. Pragæ die 20. Maij novo ſtylo Anno 1589.

T. ſtudioſiߟ.

THAD.