Danmarks Breve

[E codice Vindobonensi lat. 1068648]...

[E codice Vindobonensi lat. 1068648]

NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET ERU-

DITIONE VIRO CLARISS. D. TYCHONI BRAHE DANO,

DOMINO INSULÆ URANIEBURGI ETC. DOMINO

ET AMICO OBSERVANDO.

S.

LITERÆ tuæ Nobiliߟ. et amantiߟ. TYCHO, attulerunt mihi et voluptatem et dolorem; voluptatem quidem, quod abs te afferrentur, de quo iam dudum cognoſcere cupiebam; dolorem autem, quod intellexiߟem meas tibi cum libro VERNERI, abs te iam olim expetito, nondum fuiߟe redditas. Et profeeto ſuſpiciones variæ agitabant animum meum, ut conquieſcere nullo modo potuerim. Miſeram eas Gorlicium ad MYLIUM unâ cum libro illo, ac magnopere rogabam, ut SCULTETUM commonefaceret, ſi quid literarum ad te dare vellet, meis adiungeret et primo quoque tempore ad te perferri curaret. Indicabam etiam eidem iuxta documentum tuarum literarum omnes commoditates et occaſiones mittendi ad te. Cum autem in iſta animi mei perturbatione verſor, ecce, oportune ſane, ad levationem mei doloris, afferuntur ad me literæ a MYLIO, quibus ſignificat et ſe magnopere excuſat, cur diutius ſua opinione delituerint apud ſe meæ literæ, et ut plenius rei veritatem cognoſcas meque apud te excuſatum habeas, exemplum ipſius literarum ad te mitto. Sed iam, ut ſpero, utriuſque noſtrum deſiderio ſatiſfaetum, tibique meas redditas eߟe exiſtimo. Utinam deinceps noſtræ literæ curſum nanciſcantur feliciorem. His plura quod addam habeo nihil. Ex hoc mercatu avide expeetabam primum tuum librum. Sed cur non prodierit, ex tuis ad me intellexi. Deum oro, ut tuis ſtudijs Reipub. literariæ cauſa favere velit. Nos ante menſes circiter duos amiſimus virum ſummum et incomparabilem tuique ſtudioſiߟ. D. DUDITHIUM. Deceߟit etiam ex hac vita 19. Aprilis Viennæ FABRICIUS. Utriuſque mortern admodum doleo. Sed quum Deo Opt. Max. eos in beatiorem vitam ex hiſce miſeriarum turbis evocare libuit, in ſanetiߟima eius voluntate nobis acquieſcendum eſt.

s. 183 Barones, quos ſalvere iubebas, non ſunt in hac aula. D. DUDITHIUS, bonæ memoriæ, de libris WITYCHIJ iam olim cum ſorore ipſius egit. Sed moroſiorem illam fuiߟe intellexi, quam ut aliquid ex bibliotheca fratris communicare vellet aut ſaltem luſtrare pateretur. B. V. Pragæ 10. Maij 1589.

T. ſtudioſiߟ.

THAD.

D. fratrem tuum meis verbis officioſe ſalvere iube.

EXEMPLUM LITERARUM MARTINI MYLIJ AD THAD.

CLARISS. vir, fateor peccaߟe me in te atque adeo in amicitiam noſtram, qui tam diu nullas ad te literas miſi, cum præſertim mihi de rebus ad te pertinentibus, puta de literis et libro tuo ad TYCHONEM curando, ſcribendum eߟet. Sed ita eſt ut ſcribo. Diutius opinione mea delituerunt apud me TYCHONIS literæ. Unam enim ſaltem occaſionem habemus mittendi per noſtratem quendam civem, qui Hamburgum ire ſolet, idque uno anno vix bis. Iter enim eſt longinquius. Cum eo igitur miſi tua ante paucas ſeptimanas, credo vix tres quatuorve ad ſummum. Ante illud tempus fateor ſuppuduiߟe me quicquam ſcribere, ne tu forte indignarere, quod mea incuria commiſiߟem, ut epiſtola faeta eߟet έωλος. Eam religionem meam ut boni et æqui conſulas, te oro.

Gorlicij die Philippi et Iacobi Apoſtolorum 1589.

POST SCRIPTA.

IN Cancellariam Imperij memineris, ut ex tenore Privilegij aliquot exempla tui operis mittas. Ego enim, qui fueram ſolicitator Privilegij, hac de re fui admonitus. Reſpondi, fuiߟe quidem mihi abs te per quendam Studioſum miߟum unum exemplum, ſed Bibliopolis integrum opus nondum fuiߟe publicatum, neque te hanc partern ſecundam abſque alijs publicare voluiߟe. Cum igitur in mercatu futuro Francoffordenſi integrum opus (ut ſpero) prodibit, et exempla aliquot in Cancellariam miſeris, vellem ſalutares tuis literis D. CURTIUM eiuſque amicitiam expeteres. Mihi eſt amiciߟimus, et profeeto dignus eſt, qui ab omnibus diligatur. Ad ipſa Mathemata natus videtur. Et certe, ſi ijs ſolis ipſi vacandum eߟet, aliquid præſtare poߟet.

Titulus D. CURTIJ: IACOBUS CURTIUS a Senfftenau, Cæſ. Conſiliarius et Procancell. Imperij.