Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666; cf. G. Buchanani Opera omnia, Edinburgi 1715, Epist. XV]

GENEROSISSIMO AC DOCTISSIMO VIRO

TYCHONI BRAHE OTTHONIDI.

S. P. D.

IAM agitur annus, TYCHO doetiߟime, ex quo GULIELMUS LUMMISDAL, || cum iſthinc domum rediret, librum tuum de Nova Stella reddidit, quod munus multis nominibus mihi fuit gratiߟimum, vel quod abs te eߟet, id eſt, ab homine claritate generis illuſtri, eximia ingenij felicitate, et literis perinde expolito, qui illam Philoſophiæ partem, quæ eſt, ut cecinit veſter MANILIUS,

Regales animos primum dignata movere,
Proxima tangentes rerum faſtigia cœlo,

iacentem erexiſti, et e vulgi manibus in ſuam ſedem, hoc eſt, regiam reduxiſti. Cumulat etiam rari muneris gratiam tua humanitas, qui e tam excelſo et dignitatis et doetrinæ culmine nos humiles, penitus penitusque iacentes non ſolum favens ſpeetas, ſed prope manu attollis, et hortaris exemplo, ut et nos velle cupiamus nube vehi, validique humeris inſiſtere Atlantis: illamque etſi falſam, plurimis nationibus tamen pro vera receptam opinionem tuis monumentis, labore et induſtria refutas, ingenia ſcilicet hominum ſub hac languenti et frigida cœli s. 22 plaga inertiæ a natura damnata eߟe. Igitur cum omnes populi ſeptentrionales publice, ét nos privatim tibi debeamus plurimum, non exiſtimabis, arrogantius a me faetum, quod ad hunc uſque diem non reſcripſerim. Procul enim a meæ vitae inſtituto et moribus hoc crimen abeߟe, omnes norunt, qui me non ignorant. Neque etiam eos clam eſt, quam proximo biennio morbis aߟiduis graviߟime affliets fuerim, ac nullam pene horam ad ſcribendum vacuam habuerim, adeo ut cum alia multa leviora ſim coaetus intermittere, tamen quinque libros de Sphæra iam dimidiatos emittere, ac ſpem ſcribendi carminis penitus abijcere. Quamobrem tibi gratulor, qui iſtam generis claritatem a maioribus, ingenij felicitatem naetus, ætatem adhuc integram doetrina ſic excolueris, ut familiæ a natura || ſplendidiߟimæ tua virtute ſplendorem adieceris. Nos in hac ætatis effetæ ignavia certe currenti libenter applaudemus, et ſi quid officij præterea exigi a nobis poterit, tibi, quoad potero, gratificabor. Hunc autem GULIELMUM LUMMISDAL, qui has tibi tradet, rogavimus, ut de ſtatu rerum et ſtudiorum tuorum diligenter me certiorem faceret: quem etiam tibi commendamus, ut pro claritate tua ipſum in quacunque re iuves. Vale. Sterlini poſtridie Nonas Aprilis, Anno 1575.

GEORGIUS BUCHANANUS.

Interea autem, dum hæ Buchanani literæ forte ſunt in itinere, ego cum quodam nobili, eius Conterraneo, miſeram illi libellum meum de Nova Stella, ea adhuc durante, editum. Cum vero exemplum nullum earum literarum mihi ſuperſit, Epigramma ſolummodo apponam, eidem libro manu ſcriptum præfixeram.

AD CLARISSIMUM VIRUM ET POETAM EXCELLENTEM GEORGIUM

BUCHANANUM SCOTUM.

Hunc tibi non magnum mittit, Buchanane, libellum
Ignotus Boreis Tycho remotus aquis:
Sit licet ignotus, tamen is te novit, amatque,
Carminibus toto notus es orbe tuis.
Nec Boreas animos poterit diſiungere noſtros,
Nam te etiam Boreæ frigidus Axis habet.
Qualis enim cœlum convolvi Dania ſpeetat,
Talis et hoc ipſum Scotia veſtra videt.
Exigua hæc igitur noſtri monumenta laboris
A Borea in Boream conſule miߟa boni.