Danmarks Breve

[Ex apographo in codice Vindobonensi...

s. 21 [Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]

Quæ ſubiunguntur poſt ſcripta, erant manu fratris eius Iohannis Baptiſtæ Haintzelij, Septemviri Auguſtani, exarata.

Vir nobiliߟime, amice obſervande, intelligo ex ſcriptis et lucubrationibus doetorum virorum regni veſtri, Dominum PETRUM OXEUM ſummum eߟe Regni veſtri Conſiliarium ac curiæ magiſtrum. Is, cum fuerit olim Baſileæ, ſub SIMONE GRYNÆO, communi præceptore noſtro, et convietor et condiſcipulus meus, habueritque præceptorem D. D. CHRISTIERNUM MORSIANUM, virum doetum et bene de me meritum, perquam libenter ſcire velim, an ambo reete habeant et valeant. Quod, ſi amicitiæ noſtræ, olim Baſileæ inter nos contraetæ, adhuc ſunt memores, velis ambos data occaſione meo nomine amanter et reverenter ſalutare, illiſque mea officia et ſtudia prompta et parata deferre. Te etiam et tuam ſalutem propitio humani generis Salvatori commendo, precans ex animo, ut quam diutiߟime ſalvus et incolumis Eccleſiæ et Reipublicæ ſerveris et conſerveris.

Tui obſervantiߟ.

IOHANNES BAPTISTA HAINTZELIUS.